*Archeologhia*
	

Il futuro dell'Archeologia

	 

	

Fonti latine


M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER PRIMVS
Ad P. Lentulum

------------------------------------------------------------------------
I <#lone>  II <#ltwo>  III <#lthree>  IV <#lfour>  Va <#lfivea>  Vb
<#lfiveb>  VI <#lsix>  VII <#lseven>  VIII <#leight>  IX <#lnine>  X <#lten>

------------------------------------------------------------------------

*I. Scripta est epistula Romae Idibus Ianuariis a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. *

Ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satisfacio omnibus,
mihi ipse numquam satisfacio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me
meritorum, ut, quoniam tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego,
quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. In
causa haec sunt: Ammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat,
res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur;
regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad
Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed
malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat. Pompeium et
hortari et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam
fugiat, non desistimus; sed plane nec precibus nostris nec
admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone quotidiano, tum in
senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam
nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa
testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui.
Marcellinum tibi esse iratum scis: is hac regia causa excepta ceteris in
rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. Quod dat, accipimus:
quod instituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eo deduci
non potest. Res ante Idus acta sic est?nam haec Idibus mane scripsi?:
Hortensii et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu?
teneri enim res aliter non potest?, sed ex illo senatus consulto, quod
te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas, quod commodo
rei publicae facere possis, ut exercitum religio tollat, te auctorem
senatus retineat. Crassus tres legatos decernit, nec excludit Pompeium,
censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint; Bibulus tres legatos ex
iis, qui privati sint. Huic assentiuntur reliqui consulares praeter
Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcatium, qui Lupo
referente Pompeio decernit, et Afranium, qui assentitur Volcatio, quae
res auget suspicionem Pompeii voluntatis [, nam advertebatur Pompeii
familiares assentiri VoIcatio]. Laboratur vehementer; inclinata res est:
Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque
Pompeii familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius
cupere videatur, cui qui nolunt, iidem tibi, quod eum ornasti, non sunt
amici; non in causa auctoritatem eo minorem habemus, quod tibi debemus,
gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se
gratificari putant. Ut in rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso
rege et ab intimis ac domesticis Pompeii clam exulceratis, deinde palam
a consularibus exagitatis et in summam invidiam adductis, ita versamur:
nostram fidem omnes, amorem tui absentis praesentes tui cognoscent; si
esset in iis fides, in quibus summa esse debebat, non laboraremus.

------------------------------------------------------------------------

*II. Scr. Romae a.d. XVI. Kal. Februarias a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. *

Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, propterea quod dies
magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Caninii
tribuni pl. Eo die nos quoque multa verba fecimus maximeque visi sumus
senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem permovere.
Itaque postridie placuit ut breviter sententiam diceremus; videbatur
enim reconciliata nobis voluntas esse senatus, quod cum dicendo, tum
singulis appellandis rogandisque perspexeram; itaque, cum sententia
prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda
Hortensii, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcatii, ut Pompeius
reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur: quatenus de
religione dicebat, cui quidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo
assensum est; de tribus legatis frequentes ierunt in alia omnia. Proxima
erat Hortensii sententia, cum Lupus, tribunus pl., quod ipse de Pompeio
retulisset, intendere coepit ante se oportere discessionem facere quam
consulares. eius orationi vehementer ab omnibus reclamatum est, erat
enim et iniqua et nova; consules neque concedebant neque valde
repugnabant, diem consumi volebant?id quod est factum?, perspiciebant
enim in Hortensii sententiam multis partibus plures ituros, quamquam
aperte Volcatio assentirentur; multi rogabantur, atque id ipsum
consulibus non invitis, nam ei Bibuli sententiam valere cupierant. Hac
controversia usque ad noctem ducta senatus dimissus est. Ego eo die casu
apud Pompeium coenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam
antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in
senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni
alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere: quem ego ipsum
cum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis; cum autem
eius familiares omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est
apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege
ipso consiliariisque eius esse corruptam. Haec scripsi a.d. XVI. Kal.
Februarias ante lucem: eo die senatus erat futurus. Nos in senatu,
quemadmodum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum
perfidia et iniquitate, retinebimus; quod ad popularem rationem attinet,
hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis
auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset. De his rebus
pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissima intercessit,
cui cum Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta; eam ad
te missam esse arbitror: de ceteris rebus, quidquid erit actum, scribam
ad te et, ut quam rectissime agatur, omni mea cura opera, diligentia
gratia providebo.

------------------------------------------------------------------------

*III. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. *

A. Trebonio, qui in tua provincia magna negotia et ampla et expedita
habet, multos annos utor valde familiariter: is cum antea semper et suo
splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus
in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque
necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud te
gratiosum fore; quae ne spes eum fallat, vehementer rogo te commendoque
tibi eius omnia negotia, libertos procuratores familiam, in primisque
ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus
eum ita tractes, ut intelligat meam commendationem non vulgarem fuisse.

------------------------------------------------------------------------

*IV. Scr. Romae mense Ianuario (XV. Kal. Febr.) a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. *

A.d. XVI. Kal. Febr. cum in senatu pulcherrime staremus, quod iam illam
sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius diei fregeramus, unumque
certamen esset relictum, cum sententia Volcatii, res ab adversariis
nostris extracta est variis calumniis; causam enim frequenti senatu non
magna varietate magnaque invidia eorum, qui a te causam regiam alio
traferebant, obtinebamus. Eo die acerbum habuimus Curionem, Bibulum
multo iustiorem, paene etiam amicum; Caninius et Cato negarunt se legem
ullam ante comitia esse laturos. Senatus haberi ante Kalendas Februarias
per legem Pupiam, id quod scis, non potest, neque mense Februario toto
nisi perfectis aut reiectis legationibus. Haec tamen opinio est populi
Romani, a tuis invidis atque obtrectatoribus nomen inductum fictae
religionis, non tam ut te impediret, quam ut ne quis propter exercitus
cupiditatem Alexandream vellet ire. Dignitatis autem tuae nemo est quin
existimet habitam esse rationem ab senatu; nemo est enim, qui nesciat,
quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum: qui nunc
populi nomine, re autem vera sceleratissimo latrocinio si quae
conabuntur agere, satis mihi provisum est, ut ne quid salvis auspiciis
aut legibus aut etiam sine vi agere possent. Ego neque de meo studio
neque de nonnullorum iniuria scribendum mihi esse arbitror; quid enim
aut me ostentem, qui, si vitam pro tua dignitate profundam, nullam
partem videar meritorum tuorum assecutus, aut de aliorum iniuriis
querar, quod sine summo dolore facere non possum? Ego tibi a vi, hac
praesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihil possum: vi
excepta possum confirmare te et senatus et populi Romani summo studio
amplitudinem tuam retenturum.

------------------------------------------------------------------------

*Va. Scr. Romae a.d. III. Non. Februar. a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. *

Tametsi mihi nihil fuit optatius, quam ut primum abs te ipso, delude a
ceteris omnibus quam gratissimus erga te esse cognoscerer, tamen
afficior summo dolore eiusmodi tempora post tuam profectionem consecuta
esse, ut et meam et ceterorum erga te fidem et benevolentiam absens
experirere: te videre et sentire eandem fidem esse hominum in tua
dignitate, quam ego in mea salute sum expertus, ex tuis litteris
intellexi. Nos cum maxime consilio studio, labore gratia de causa regia
niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra
studia impediret et animos a minore cura ad summum timorem traduceret;
sed tamen, in eius modi perturbatione rerum quamquam omnia sunt
metuenda, nihil magis quam perfidiam timemus, et Catoni quidem, quoquo
modo se res habet, profecto resistemus. De Alexandrina re causaque regia
tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisque praesentibus cumulate
satisfacturum, sed vereor, ne aut eripiatur causa regia nobis aut
deseratur, quorum utrum minus velim, non facile possum existimare; sed,
si res coget, est quiddam tertium, quod nec Q. Selicio nec mihi
displicebat, ut neque iacere regem pateremur nec nobis repugnantibus ad
eum deferri, ad quem prope iam delatum existimatur. A nobis agentur
omnia diligenter, ut neque, si quid obtineri poterit, non contendamus
nec, si quid non obtinuerimus, repulsi esse videamur: tuae sapientiae
magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in
virtute atque in rebus gestis tuis atque in tua gravitate positam
existimare; si quid ex is rebus, quas tibi fortuna largita est,
nonnullorum hominum perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi quam
tibi futurum. A me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi
et cogitandi; utor ad omnia Q. Selicio, neque enim prudentiorem quemquam
ex tuis neque fide maiore esse iudico neque amantiorem tui.

------------------------------------------------------------------------

*Vb. Scr. Romae mense Februario (post VI. Idus) a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. *

Hic quae agantur quaeque acta sint, [ea] te et litteris multorum et
nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita sunt in coniectura quaeque
videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere. Posteaquam Pompeius et
apud populum a.d. VIII. Idus Februarias, cum pro Milone diceret, clamore
convicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe nimium
magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse
perturbatus; itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra
est?nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod per eandem religionem
dari alteri non potest?, videtur ab illo plane esse deposita. Nunc id
speramus idque molimur, ut rex, cum intelligat sese, quod cogitabat, ut
a Pompeio reducatur, assequi non posse et, nisi per te sit restitutus,
desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te: quod sine ulla
dubitatione, si Pompeius paullum mode ostenderit sibi placere, faciet,
sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem; nos tamen nihil, quod ad
eam rem pertinent, praetermittimus. Ceteris iniuriis, quae propositae
sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus. Amicum ex consularibus
neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt
partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati: tu fac animo
forti magnoque sis speresque fore, ut fracto impetu levissimi hominis
tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare.

------------------------------------------------------------------------

*VI. Scr. Romae mense Februario a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. *

Quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit
solum, sed praefuit. Me in summo dolore, quem [in] tuis rebus capio,
maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore, ut
infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die,
quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum; facile
secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem
video in rebus tuis, nam, etsi minore in re violatur tua dignitas, quam
mea afflicta est, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi
ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti.
Sed praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es
cognitus: illustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. A
me omnia summa in te studia officiaque exspecta: non fallam opinionem tuam.

------------------------------------------------------------------------

*VII. Scr. Romae mense Martio a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. *

Legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum tibi esse, quod crebro
certior per me fias de omnibus rebus et meam erga te benevolentiam
facile perspicias: quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere
necesse est, si volo is esse, quem tu me esse voluisti; alterum facio
libenter, ut, quoniam intervallo locorum et temporum diiuncti sumus, per
litteras tecum quam saepissime colloquar. Quod si rarius fiet, quam tu
exspectabis, id erit causae, quod non eius generis meae litterae sunt,
ut eas audeam temere committere: quoties mihi certorum hominum potestas
erit, quibus recte dem, non praetermittam. Quod scire vis, qua quisque
in te fide sit et voluntate, difficile dictu est de singulis: unum illud
audeo, quod antea tibi saepe significavi, nunc quoque re perspecta et
cognita scribere, vehementer quosdam homines et eos maxime, qui te et
maxime debuerunt et plurimum iuvare potuerunt, invidisse dignitati tuae
simillimamque in re dissimili tui temporis nunc et nostri quondam fuisse
rationem, ut, quos tu rei publicae causa laeseras, palam te oppugnarent,
quorum auctoritatem, dignitatem voluntatemque defenderas, non tam
memores essent virtutis tuae, quam laudis inimici. Quo quidem tempore,
ut perscripsi ad te antea, cognovi Hortensium percupidum tui, studiosum
Lucullum, ex magistratibus autem L. Racilium et fide et animo singulari;
nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae propter magnitudinem
beneficii tui fortasse plerisque officii maiorem auctoritatem habere
videatur quam sententiae. Praeterea quidem de consularibus nemini possum
aut studii erga te aut officii aut amici animi esse testis: etenim
Pompeium, qui mecum saepissime non solum a me provocatus, sed etiam sua
sponte de te communicare solet, scis temporibus illis non saepe in
senatu fuisse; cui quidem litterae tuae, quas proxime miseras, quod
facile intellexerim, periucundae fuerunt. Mihi quidem humanitas tua vel
summa potius sapientia non iucunda solum, sed etiam admirabilis visa
est; virum enim excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate
devinctum nonnihil suspicantem propter aliquorum opinionem suae
cupiditatis te ab se abalienatum illa epistola retinuisti, qui mihi cum
semper tuae laudi favere visus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore
Caniniano, tum vero lectis tuis litteris perspectus est a me toto animo
de te ac de tuis ornamentis et commodis cogitare. Quare ea, quae
scribam, sic habeto, me cum illo re saepe communicata de illius ad te
sententia atque auctoritate scribere: quoniam senatus consultum nullum
exstat, quo reductio regis Alexandrini tibi adempta sit, eaque, quae de
ea perscripta est auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis
omnino regem reduceret, tantam vim habet, ut magis iratorum hominum
studium quam constantis senatus consilium esse videatur, te perspicere
posse, qui Ciliciam Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi
possis, et, si res facultatem habitura videatur, ut Alexandream atque
Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostri imperii dignitatis
Ptolemaide aut aliquo propinquo loco rege collocato te cum classe atque
exercitu proficisci Alexandream, ut, eam cum pace praesidiisque
firmaris, Ptolemaeus redeat in regnum; ita fore, ut et per te
restituatur, quemadmodum senatus initio censuit, et sine multitudine
reducatur, quemadmodum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt. Sed
haec sententia sic et illi et nobis probabatur, ut ex eventu homines de
tuo consilio existimaturos videremus: si cecidisset, ut volumus et
optamus, omnes te et sapienter et fortiter, si aliquid esset offensum,
eosdem illos et cupide et temere fecisse dicturos: quare, quid assequi
possis, non tam facile est nobis quam tibi, cuius prope in conspectu
Aegyptus est, iudicare; nos quidem hoc sentimus, si exploratum tibi sit
posse te illius regni potiri, non esse cunctandum, si dubium sit, non
esse conandum. Illud tibi affirmo, si rem istam ex sententia gesseris,
fore, ut absens a multis, cum redieris, ab omnibus collaudere,
offensionem esse periculosam propter interpositam auctoritatem
religionemque video; sed ego te, ut ad certam laudem adhortor, sic a
dimicatione deterreo redeoque ad illud, quod initio scripsi, totius
facti tui iudicium non tam ex consilio tuo quam ex eventu homines esse
facturos. Quod si haec ratio rei gerendae periculosa tibi esse
videbitur, placebat illud, ut, si rex amicis tuis, qui per provinciam
atque imperium tuum pecunias ei credidissent, fidem suam praestitisset,
et auxiliis eum tuis et copiis adiuvares; eam esse naturam et regionem
provinciae tuae, ut illius reditum vel adiuvando confirmares vel
negligendo impedires. In hac ratione quid res, quid causa, quid tempus
ferat, to facillime optimeque perspicies; quid nobis placuisset, ex me
potissimum putavi te scire oportere. Quod mihi de nostro statu, de
Milonis familiaritate, de levitate et imbecillitate Clodii gratularis,
minime miramur te tuis ut egregium artificem praeclaris operibus
laetari: quamquam est incredibilis hominum perversitas?graviore enim
verbo uti non libet?, qui nos, quos favendo in communi causa retinere
potuerunt, invidendo abalienarunt; quorum malevolentissimis
obtrectationibus nos scito de vetere illa nostra diuturnaque sententia
prope iam esse depulsos, non nos quidem ut nostrae dignitatis simus
obliti, sed ut habeamus rationem aliquando etiam salutis. Poterat
utrumque praeclare, si esset fides, si gravitas in hominibus
consularibus; sed tanta est in plerisque levitas, ut eos non tam
constantia in re publica nostra delectet, quam splendor offendat. Quod
eo liberius ad te scribo, quia non solum temporibus his, quae per te sum
adeptus, sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique favisti,
simulque quod video non, ut antehac putabam, novitati esse invisum meae,
in te enim, homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitia perspexi,
quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi, evolare altius
certe noluerunt. Gaudeo tuam dissimilem fuisse fortunam, multum enim
interest, utrum laus imminuatur, an salus deseratur; me meae tamen ne
nimis poeniteret, tua virtute perfectum est, curasti enim, ut plus
additum ad memoriam nominis nostri quam demptum de fortuna videretur. Te
vero emoneo cum beneficiis tuis, tum amore incitatus meo, ut omnem
gloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, omni cura atque
industria consequare magnitudinemque animi tui, quam ego semper sum
admiratus semperque amavi, ne umquam inflectas cuiusquam iniuria. Magna
est hominum opinio de te, magna commendatio liberalitatis, magna memoria
consulatus tui: haec profecto vides quanto expressiora quantoque
illustriora futura sint, cum aliquantum ex provincia atque ex imperio
laudis accesserit; quamquam te ita gerere volo, quae per exercitum atque
imperium gerenda sunt, ut haec multo ante meditere, huc te pares, haec
cogites, ad haec te exerceas sentiasque id, quod quia semper sperasti,
non dubito quin adeptus intelligas, te facillime posse obtinere summum
atque altissimum gradum civitatis: quae quidem mea cohortatio ne tibi
inanis aut sine causa suscepta videatur, illa me ratio movit, ut te ex
nostris eventis communibus admonendum putarem, ut considerares, in omni
reliqua vita quibus crederes, quos caveres. Quod scribis te velle scire,
qui sit rei publicae status, summa dissensio est, sod contentio dispar;
nam, qui plus opibus, armis, potentia valent, profecisse tantum mihi
videntur stultitia et inconstantia adversariorum, ut etiam auctoritate
iam plus valerent: itaque perpaucis adversantibus omnia, quae ne per
populum quidem sine seditione se assequi arbitrabantur, per senatum
consecuti sunt; nam et stipendium Caesari decretum est et decem legati
et, ne lege Sempronia succederetur, facile perfectum est. Quod eo ad te
brevius scribo, quia me status hic rei publicae non delectat; scribo
tamen, ut te admoneam, quod ipse litteris omnibus a pueritia deditus
experiendo tamen magis quam discendo cognovi, tu tuis rebus integris
discas, neque salutis nostrae rationem habendam nobis esse sine
dignitate neque dignitatis sine salute. Quod mihi de filia et de
Crassipede gratularis, agnosco humanitatem tuam speroque et opto nobis
hanc coniunctionem voluptati fore. Lentulum nostrum, eximia spe summae
virtutis adolescentem, cum ceteris artibus, quibus studuisti semper
ipse, tun in primis imitatione tui fac erudias, nulla enim erit hac
praestantior disciplina: quem nos, et quia tuus et quia te dignus est
filius et quia nos diligit semperque dilexit, in primis amamus carumque
habemus.

------------------------------------------------------------------------

*VIII. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 699.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. *

De omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid actum, quid constitutum
sit, quid Pompeius susceperit, optime ex M. Plaetorio cognosces, qui non
solum interfuit his rebus, sed etiam praefuit neque ullum officium erga
te hominis amantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit. Ex
eodem de toto statu rerum communium cognosces; quae quales sint, non
facile est scribere: sunt quidem certe in amicorum nostrorum potestate,
atque ita, ut nullam mutationem umquam hac hominum aetate habitura res
esse videatur. Ego quidem, ut debeo et ut tute mihi praecepisti et ut me
pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis
rationibus tibi esse adiungendum putasti; sed te non praeterit, quam sit
difficile sensum in re publica, praesertim rectum et confirmatum,
deponere. Verumtamen ipse me conformo ad eius voluntatem, a quo honeste
dissentire non possum, neque id facio, ut forsitan quibusdam videar,
simulatione, tantum enim animi inductio et mehercule amor erga Pompeium
apud me valet, ut, quae illi utilia sunt et quae ille vult, ea mihi
omnia iam et recta et vera videantur, neque, ut ego arbitror, errarent
ne adversarii quidem eius, si, cum pares esse non possent, pugnare
desisterent. Me quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui
vel maxime concedant omnes, ut vel ea defendam, quae Pompeius velit, vel
taceam vel etiam, id quod mihi maxime libet, ad nostra me studia referam
litterarum: quod profecto faciam, si mihi per eiusdem amicitiam licebit;
quae enim proposita fuerant nobis, cum et honoribus amplissimis et
laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis,
libertas in re publica capessenda, ea sublata tota sunt, nec mihi magis
quam omnibus, nam aut assentiendum est nulla cum gravitate paucis aut
frustra dissentiendum. Haec ego ad te ob eam causam maxime scribo, ut
iam de tua quoque ratione meditere. Commutata tota ratio est senatus,
iudiciorum, rei totius publicae: otium nobis exoptandum est, quod ii,
qui potiuntur rerum, praestaturi videntur, si quidam homines patientius
eorum potentiam ferre potuerint; dignitatem quidem illam consularem
fortis et constantis senatoris nihil est quod cogitemus: amissa culpa
est eorum, qui a senatu et ordinem coniunctissimum et hominem
clarissimum abalienarunt. Sed, ut ad ea, quae coniunctiora rebus tuis
sunt, revertar, Pompeium tibi valde amicum esse cognovi et eo tu
consule, quantum ego perspicio, omnia, quae voles, obtinebis, quibus in
rebus me sibi ille affixum habebit neque a me ulla res, quae ad te
pertineat, negligetur, neque enim verebor, ne sim ei molestus, cui
iucundum erit etiam propter se ipsum, cum me esse gratum videbit. Tu
velim tibi ita persuadeas, nullam rem esse minimam, quae ad te
pertineat, quae mihi non carior sit quam meae res omnes, idque cum
sentiam, sedulitate mihimet ipse satisfacere possum, re quidem ipsa ideo
mihi non satisfacio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo
referenda, sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum. Rem te valde
bene gessisse rumor erat; exspectabantur litterae tuae, de quibus eramus
iam cum Pompeio locuti, quae si erunt allatae, nostrum studium exstabit
in conveniendis magistratibus et senatoribus, ceteraque, quae ad te
pertinebunt, cum etiam plus contenderimus, quam possumus, minus tamen
faciemus, quam debemus.

------------------------------------------------------------------------

*IX. Scr. Romae exeunte mense Octobri a.u.c. 700.
M. CICERO S. D. P. LENTULO IMP. *

Periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus intellexi te perspicere
meam in te pietatem. Quid enim dicam benevolentiam, cum illud ipsum
gravissimum et sanctissimum nomen pietatis levius mihi meritis erga me
tuis esse videatur ?; quod autem tibi grata mea erga te studia scribis
esse, facis tu quidem abundantia quadam amoris, ut etiam grata sint ea,
quae praetermitti sine nefario scelere non possunt, tibi autem multo
notior atque illustrior meus in te animus esset, si hoc tempore omni,
quo diiuncti fuimus, et una et Romae fuissemus: nam in eo ipso, quod te
ostendis esse facturum quodque et in primis potes et ego a te vehementer
exspecto, in sententiis senatoriis et in omni actione atque
administratione rei publicae floruissemus?de qua ostendam equidem paullo
post qui sit meus sensus et status, et rescribam tibi ad ea, quae
quaeris?, sed certe et ego te auctore amicissimo ac sapientissimo et tu
me consiliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem et benevolo
certe, usus esses?quamquam tua quidem causa te esse imperatorem
provinciamque bene gestis rebus cum exercitu victore obtinere, ut debeo,
laetor?, sed certe, qui tibi ex me fructus debentur, eos uberiores et
praestantiores praesens capere potuisses; in eis vero ulciscendis, quos
tibi partim inimicos esse intelligis propter tuam propugnationem salutis
meae, partim invidere propter illius actionis amplitudinem et gloriam,
mirificum me tibi comitem praebuissem, quamquam ille perennis inimicus
amicorum suorum, qui tuis maximis beneficiis ornatus in te potissimum
fractam illam et debilitatam vim suam contulit, nostram vicem ultus est
ipse sese, ea est enim conatus, quibus patefactis nullam sibi in
posterum non modo dignitatis, sed ne libertatis quidem partem reliquit.
Te autem, etsi mallem in meis rebus expertum quam etiam in tuis, tamen
in molestia gaudeo eam fidem cognosse hominum non ita magna mercede,
quam ego maximo dolore cognoram; de qua ratione tota iam videtur mihi
exponendi tempus dari, ut tibi rescribam ad ea, quae quaeris. Certiorem
te per litteras scribis esse factum me cum Caesare et cum Appio esse in
gratia teque id non reprehendere ascribis; Vatinium autem scire te velle
ostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim, quod tibi ut
planius exponam, altius paullo rationem consiliorum meorum repetam
necesse est. Ego me, Lentule, initio rerum atque actionum tuarum non
solum meis, sed etiam rei publicae restitutum putabam et, quoniam tibi
incredibilem quendam amorem et omnia in te ipsum summa ac singularia
studia deberem, rei publicae, quae te in me restituendo multum
adiuvisset, eum certe me animum merito ipsius debere arbitrabar, quem
antea tantummodo communi officio civium, non aliquo erga me singulari
beneficio debitum praestitissem. Hac me mente fuisse et senatus ex me te
consule audivit et tu in nostris sermonibus collocutionibusque ipsi
vidisti. Etsi iam primis temporibus illis multis rebus meus offendebatur
animus, cum te agente de reliqua nostra dignitate aut occulta
nonnullorum odia aut obscura in me studia cernebam; nam neque de
monumentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de vi
nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis ipsis
rebus, quae, quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia
necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate
senatus sarciendis eam voluntatem, quam exspectaram, praestiterunt: quae
cum viderem?neque erant obscura?, non tamen tam acerba mihi haec
accidebant, quam erant illa grata, quae fecerant; itaque, quamquam et
Pompeio plurimum, te quidem ipso praedicatore ac teste, debebam et eum
non solum beneficio, sed amore etiam et perpetuo quodam iudicio meo
diligebam, tamen non reputans, quid ille vellet, in omnibus meis
sententiis de re publica pristinis permanebam. Ego sedente Cn. Pompeio,
cum, ut laudaret P. Sestium, introisset in urbem dixissetque testis
Vatinius me fortuna et felicitate C. Caesaris commotum illi amicum esse
coepisse, dixi me eam M. Bibuli fortunam, quam ille afflictam putaret,
omnium triumphis victoriisque anteferre, dixique eodem teste alio loco
eosdem esse, qui Bibulum exire domo prohibuissent, et qui me coegissent:
tota vero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius
tribunatus; in quo omnia dicta sunt libertate animoque maximo de vi, de
auspiciis, de donatione regnorum, neque vero hac in causa modo, sed
constanter saepe in senatu: quin etiam Marcellino et Philippo consulibus
Nonis Aprilibus mihi est senatus assensus, ut de agro Campano frequenti
senatu Idibus Maiis referretur; num potui magis in arcem illius causae
invadere aut magis oblivisci temporum meorum, meminisse actionum? Hac a
me sententia dicta magnus animorum motus est factus cum eorum, quorum
oportuit, tum illorum etiam, quorum numquam putaram: nam hoc senatus
consulto in meam sententiam facto Pompeius, cum mihi nihil ostendisset
se esse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere
Lucam ad Caesarem venit; ibi multa de mea sententia questus est Caesar,
quippe qui etiam Ravennae Crassum ante vidisset ab eoque in me esset
incensus; sane moleste Pompeium id ferre constabat, quod ego, cum
audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi, quem cum in Sardinia
Pompeius paucis post diebus, quam Luca discesserat, convenisset, "te",
inquit, "ipsum cupio; nihil opportunius potuit accidere: nisi cum Marco
fratre diligenter egeris, dependendum tibi est, quod mihi pro illo
spopondisti"; quid multa? questus est graviter: sua merita commemoravit;
quid egisset saepissime de actis Caesaris cum ipso meo fratre quidque
sibi is de me recepisset, in memoriam redegit seque, quae de mea salute
egisset, voluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est;
cuius causam dignitatemque mihi ut commendaret, rogavit, ut eam ne
oppugnarem, si nollem aut non possem tueri. Haec cum ad me frater
pertulisset et cum tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset,
ut integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reservarem, collegi
ipse me et cum ipsa quasi re publica collocutus sum, ut mihi tam multa
pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque
in bene meritos animum fidemque fratris mei praestarem, eumque, quem
bonum civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur. In illis autem
meis actionibus sententiisque omnibus, quae Pompeium videbantur
offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones
perferebantur ad me, qui cum illa sentirent in re publica, quae ego
agebam, semperque sensissent, me tamen non satisfacere Pompeio
Caesaremque inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant; erat hoc mihi
dolendum, sed multo illud magis, quod inimicum meum?meum autem? immo
vero legum, iudiciorum, otii, patriae, bonorum omnium?sic amplexabantur,
sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur,
non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi,
sed certe ut facere se arbitrarentur: hic ego, quantum humano consilio
efficere potui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusque subductis
summam feci cogitationum mearum omnium, quam tibi, si potero, breviter
exponam. Ego, si ab improbis et perditis civibus rem publicam teneri
viderem, sicut et meis temporibus scimus et nonnullis aliis accidisse,
non modo praemiis, quae apud me minimum valent, sed ne periculis quidem
compulsus ullis, quibus tamen moventur etiam fortissimi viri, ad eorum
causam me adiungerem, ne si summa quidem eorum in me merita constarent;
cum autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset vir, is, qui hanc
potentiam et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque
rebus gestis esset consecutus cuiusque ego dignitatis ab adolescentia
fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem,
cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum
me adiuvisset meumque inimicum unum in civitate haberet inimicum, non
putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam, si quibusdam in
sententiis paullum me immutassem meamque voluntatem ad summi viri de
meque optime meriti dignitatem aggregassem. In hac sententia
complectendus erat mihi Caesar, ut vides, in coniuncta et causa et
dignitate: hic multum valuit cum vetus amicitia, quam tu non ignoras
mild et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac
liberalitas brevi tempore et litteris et officiis perspecta nobis et
cognita; vehementer etiam res ipsa publica me movit, quae mihi videbatur
contentionem, praesertim maximis rebus a Caesare gestis, cam illis viris
nolle fieri et, ne fieret, vehementer recusare; gravissime autem me in
hanc mentem impulit et Pompeii fides, quam de me Caesari dederat, et
fratris mei, quam Pompeio; erant praeterea haec animadvertenda in
civitate, quae sunt apud Platonem nostrum scripta divinitus, quales in
re publica principes essent, tales reliquos solere esse cives. Tenebam
memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam ex Kalendis Ianuariis
confirmandi senatus, ut neminem mirari oporteret Nonis Decembr. tantum
vel animi fuisse in illo ordine vel auctoritatis, idemque memineram
nobis privatis usque ad Caesarem et Bibulum consules, cum sententiae
nostrae magnum in senatu pondus haberent, unum fere sensum fuisse
bonorum omnium. Postea, cum tu Hispaniam citeriorem cum imperio
obtineres neque res publica consules haberet, sed mercatores
provinciarum et seditionum servos ac ministros, iecit quidam casus caput
meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque
civilem, quo in discrimine cum mirificus senatus, incredibilis Italiae
totius, singularis omnium bonorum consensus in me tuendo exstitisset,
non dicam, quid acciderit?multorum est enim et varia culpa?, tantum
dicam brevi, non mihi exercitum, sed duces defuisse. In quo, ut iam sit
in iis culpa, qui me non defenderunt, non minor est in iis, qui
reliquerunt, et, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt, magis etiam
reprehendendi, si qui se timere simularunt: illud quidem certe nostrum
consilium iure laudandum est, qui meos cives et a me conservatos et me
servare cupientes spoliatos ducibus servis armatis obiici noluerim
declararique maluerim, quanta vis esse potuisset in consensu bonorum, si
iis pro me stante pugnare licuisset, cum afflictum excitare potuissent;
quorum quidem animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, sed
etiam confirmasti atque tenuisti. Qua in causa?non modo non negabo, sed
etiam semper et meminero et praedicabo libenter?usus es quibusdam
nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant iidem
in tenendo: qua in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem
simul cum salute mea recuperassent, recreatis enim bonis viris consulatu
tuo et constantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis, Cn.
Pompeio praesertim ad causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximis
gestis singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciis senatus ad
auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo civi locus ad rem
publicam violandam esse potuisset; sed attende, quaeso, quae sint
consecuta. Primum illa furia muliebrium religionum, qui non pluris
fecerat Bonam deam quam tres sorores, impunitatem est illorum sententiis
assecutus, qui, cum tribunus pl. poenas a seditioso civi per bonos viros
iudicio persequi vellet, exemplum praeclarissimum in posterum
vindicandae seditionis de re publica sustulerunt iidemque postea non
meum monumentum?non enim illae manubiae meae, sed operis locatio mea
fuerat?, monumentum vero senatus hostili nomine et cruentis inustum
litteris esse passi sunt: qui me homines quod salvum esse voluerunt, est
mihi gratissimum; sed vellem non solum salutis meae, quemadmodum medici,
sed, ut aliptae, etiam virium et coloris rationem habere voluissent:
nunc, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte
perfecit, reliquam partem corporis inchoatam reliquit, sic quidam
homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac
rude reliquerunt; in quo ego spem fefelli non modo invidorum, sed etiam
inimicorum meorum, qui de uno acerrimo et fortissimo viro meoque iudicio
omnium magnitudine animi et constantia praestantissimo, Q. Metello L.
f., quondam falsam opinionem acceperant, quem post reditum dictitant
fracto animo et demisso fuisse;?est vero probandum, qui et summa
voluntate cesserit et egregia animi alacritate afuerit neque sane redire
curarit, eum ob id ipsum fractum fuisse, in quo cum omnes homines, tum
M. illum Scaurum, singularem virum, constantia et gravitate
superasset!?; sed, quod de illo acceperant aut etiam suspicabantur, de
me idem cogitabant, abiectiore animo me futurum, cum res publica maiorem
etiam mihi animum, quam umquam habuissem, daret, cum declarasset se non
potuisse me uno civi carere cumque Metellum unius tribune pl. rogatio,
me universa res publica duce senatu comitante Italia, referente consule
promulgantibus octo tribunis, comitiis centuriatis cunctis ordinibus
hominibus incumbentibus, omnibus denique suis viribus reciperavisset.
Neque vero ego mihi postea quidquam assumpsi neque hodie assumo, quod
quemquam malevolentissimum iure possit offendere: tantum enitor, ut
neque amicis neque etiam alienioribus opera, consilio, labore desim. Hic
meae vitae cursus offendit eos fortasse, qui splendorem et speciem huius
vitae intuentur, sollicitudinem autem et laborem perspicere non possunt;
illud vero non obscure queruntur, in meis sententiis, quibus ornem
Caesarean, quasi desciscere me a pristina causa. Ego autem cum illa
sequor, quae paullo ante proposui, tum hoc non in postremis, de quo
coeperam exponere: non offendes eundem bonorum sensum, Lentule, quem
reliquisti, qui confirmatus consulatu nostro, nonnumquam postea
interruptus, afflictus ante te consulem, recreatus abs te totus est nunc
ab iis, a quibus tuendus fuerat, derelictus, idque non solum fronte
atque vultu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ii, qui
tum in nostro illo statu optimates nominabantur, sed etiam sententia
saepe iam tabellaque docuerunt; itaque tota iam sapientium civium,
qualem me et esse et numerari volo, et sententia et voluntas mutata esse
debet, id enim iubet idem ille Plato, quem ego vehementer auctorem
sequor, "tantum contendere in re publica, quantum probare tuis civibus
posses; vim neque parenti nec patriae afferre oportere." Atque hanc
quidem ille causam sibi ait non attingendae rei publicae fuisse, quod,
cum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute
cumque eum nec persuadendo nec cogendo regi posse vidisset, cum
persuaderi posse diffideret, cogi fas esse non arbitraretur: mea ratio
fuit alia, quod neque desipiente populo nec integra re mihi ad
consulendum, capesseremne rem publicam, implicatus tenebar, sed laetatus
tamen sum, quod mihi liceret in eadem causa et mihi utilia et cuivis
bono recta defendere; huc accessit commemoranda quaedam et divina
Caesaris in me fratremque meum liberalitas: qui mihi, quascumque res
gereret, tuendus esset, nunc in tanta felicitate tantisque victoriis,
etiamsi in nos non is esset, qui est, tamen ornandus videretur; sic enim
te existimare velim, cum a vobis, meae salutis auctoribus, discesserim,
neminem esse, cuius officiis me tam esse devinctum non solum confitear,
sed etiam gaudeam. Quod quoniam tibi eui, facilia sunt ea, quae a me de
Vatinio et de Crasso requiris; nam, de Appio quod scribis, sicuti de
Caesare, te non reprehendere, gaudeo tibi consilium probari meum. De
Vatinio autem, primum reditus intercesserat in gratiam per Pompeium,
statim ut ille praetor est factus, cum quidem ego eius petitionem
gravissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque tam illius laedendi
causa quam defendendi atque ornandi Catonis; post autem Caesaris, ut
illum defenderem, mira contentio est consecuta. Cur autem laudarim, peto
a te, ut id a me neve in hoc reo neve in aliis requiras, ne tibi ego
idem reponam, cum veneris?tametsi possum vel absenti, recordare enim,
quibus laudationem ex ultimis terris miseris; nec hoc pertimueris, nam a
me ipso laudantur et laudabuntur iidem?; sed tamen defendendi Vatinii
fuit etiam ille stimulus, de quo in iudicio, cum illum defenderem, dixi
me facere quiddam, quod in Eunucho parasitus suaderet militi: ubi
nominabit Phaedriam, tu Pamphilam continuo; si quando illa dicet:
"Phaedriam intromittamus commissatum", tu: "Pamphilam cantatum
provocemus"; si laudabit haec illius formam, tu huius contra; denique
par pro pari referto, quod eam mordeat. Sic petivi a iudicibus, ut,
quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent
inimicum meum meque inspectante saepe eum in senatu modo severe
seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque
illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo
possem illorum animos mediocriter lacessitus leviter repungere; neque
solum dixi, sed etiam saepe facio deis hominibusque approbantibus. Habes
de Vatinio: nunc cognosce de Crasso. Ego, cum mihi cum illo magna iam
gratia esset, quod eius omnes gravissimas iniurias communis concordiae
causa voluntaria quadam oblivione contriveram, repentinam eius
defensionem Gabinii, quem proximis superioribus diebus acerrime
oppugnasset, tamen, si sine ulla mea contumelia suscepisset, tulissem;
sed, cum me disputantem, non lacessentem laesisset, exarsi non solum
praesenti, credo, iracundia?nam ea tam vehemens fortasse non fuisset?,
sed, cum inclusum illud odium multarum eius in me iniuriarum, quod ego
effudisse me omne arbitrabar, residuum tamen insciente me fuisset, omne
repente apparuit: quo quidem tempore ipso quidam homines, et iidem illi,
quos saepe nutu significationeque appello, cum se maximum fructum
cepisse dicerent ex libertate mea meque tum denique sibi esse visum rei
publicae, qualis fuissem, restitutum cumque ea contentio mihi magnum
etiam foris fructum tulisset, gaudere se dicebant mihi et illum inimicum
et eos, qui in eadem causa essent, numquam amicos futuros; quorum iniqui
sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur cumque
Pompeius ita contendisset, ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem
in gratiam, Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa
contentione affectum ostenderet, habui non temporum solum rationem
meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano
esset nostra gratia, paene a meis Laribus in provinciam est
profectus?nam, cum mihi condixisset, coenavit apud me in mei generi
Crassipedis hortis?, quamobrem eius causam, quod te scribis audisse,
magna illius commendatione susceptam defendi in senatu, sicut mea fides
postulabat. Accepisti, quibus rebus adductus quamque rem causamque
defenderim quique meus in re publica sit pro mea parte capessenda
status; de quo sic velim statuas, me haec eadem sensurum fuisse, si mihi
integra omnia ac libera fuissent: nam neque pugnandum arbitrarer contra
tantas opes neque delendum, etiamsi id fieri posset, summorum civium
principatum nec permanendum in una sententia conversis rebus ac bonorum
voluntatibus mutatis, sed temporibus assentiendum; numquam enim in
praestantibus in re publica gubernanda viris laudata est in una
sententia perpetua permansio, sed, ut in navigando tempestati obsequi
artis est, etiamsi portum tenere non queas, cum vero id possis mutata
velificatione assequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem
ceperis, potius quam eo commutato quo velis tamen pervenire, sic, cum
omnibus nobis in administranda re publica propositum esse debeat id,
quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper
dicere, sed idem semper spectare debemus. Quamobrem, ut paullo ante
posui, si essent omnia mihi solutissima, tamen in re publica non alius
essem, atque nunc sum; cum vero in hunc sensum et alliciar beneficiis
hominum et compellar iniuriis, facile patior ea me de re publica sentire
ac dicere, quae maxime cum mihi, tum etiam rei publicae rationibus putem
conducere, apertius autem haec ago ac saepius, quod et Quintus, frater
meus, legatus est Caesaris et nullum meum minimum dictum, non modo
factum, pro Caesare intercessit, quod ille non ita illustri gratia
exceperit, ut ego eum mihi devinctum putarem: itaque eius omni et
gratia, quae summa est, et opibus, quas intelligis esse maximas, sic
fruor, ut meis, nec mihi aliter potuisse videor hominum perditorum de me
consilia frangere, nisi cum praesidiis iis, quae semper habui, nunc
etiam potentium benevolentiam coniunxissem. His ego consiliis, si te
praesentem habuissem, ut opinio mea fert, essem usus eisdem?novi enim
temperantiam et moderationem naturae tuae, novi animum cum mihi
amicissimum, tum nulla in ceteros malevolentia suffusum, contraque cum
magnum et excelsum, tum etiam apertum et simplicem; vidi ego quosdam in
te tales, quales te eosdem in me videre potuisti: quae me moverunt,
movissent eadem te profecto?; sed, quocumque tempore mihi potestas
praesentis tui fuerit, tu eris omnium moderator consiliorum meorum, tibi
erit eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae: me quidem certe
tuarum actionum, sententiarum, voluntatum, rerum denique omnium socium
comitemque habebis, neque mihi in omni vita res tam erit ulla proposita,
quam ut quotidie vehementius te de me optime meritum esse laetere. Quod
rogas, ut mea tibi scripta mittam, quae post discessum tuum scripserim,
sunt orationes quaedam, quas Menocrito dabo, neque ita multae, ne
pertimescas. Scripsi etiam?nam ab orationibus diiungo me fere referoque
ad mansuetiores Musas, quae me nunc maxime, sicut iam a prima
adolescentia delectarunt?scripsi igitur Aristotelio more, quemadmodum
quidem volui, tres libros in disputatione ac dialogo "de oratore", quos
arbitror Lentulo tuo fore non inutiles, abhorrent enim a communibus
praeceptis atque omnem antiquorum, et Aristoteliam et Isocratiam,
rationem oratoriam complectuntur. Scripsi etiam versibus tres libros de
temporibus meis, quos iam pridem ad te misissem, si esse edendos
putassem? sunt enim testes et erupt sempiterni meritorum erga me tuorum
meaeque pietatis?, sed, quia verebar non eos, qui se laesos
arbitrarentur?etenim id feci parce et molliter?, sed eos, quos erat
infinitum bene de me meritos omnes nominare; quos tamen ipsos libros, si
quem, cui recte committam, invenero, curabo ad te perferendos. Atque
istam quidem partem vitae consuetudinisque nostrae totam ad te defero:
quantum litteris, quantum studiis, veteribus nostris delectationibus,
consequi poterimus, id omne ad arbitrium tuum, qui haec semper amasti,
libentissime conferemus. Quae ad me de tuis rebus domesticis scribis
quaeque mihi commendas, ea tantae mihi curae sunt, ut me nolim admoneri,
rogari vero sine magno dolore vix possim. Quod de Quinti fratris negotio
scribis, te priore aestate, quod morbo impeditus in Ciliciam non
transieris, conficere non potuisse, nunc autem omnia facturum, ut
conficias, id scito esse eiusmodi, ut frater meus vere existimet
adiuncto isto fundo patrimonium fore suum per te constitutum. Tu me de
tuis rebus omnibus et de Lentuli tui nostrique studiis et
exercitationibus velim quam familiarissime certiorem et quam saepissime
facias existimesque neminem cuiquam neque cariorem neque iucundiorem
umquam fuisse, quam te mihi, idque me non modo ut tu sentias, sed ut
omnes gentes etiam et posteritas omnis intelligat esse facturum. Appius
in sermonibus antea dictitabat, postea dixit etiam in senatu palam sese,
si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum esse cum collega
provincias, si curiata lex non esset, se comparaturum cum collega
tibique successurum: legemque curiatam consuli ferri opus esse, necesse
non esse; se, quoniam ex senatus consulto provinciam haberet, lege
Cornelia imperium habiturum, quoad in urbem introisset. Ego, quid ad te
tuorum quisque necessariorum scribat, nescio; varias esse opiniones
intelligo: sunt, qui patent posse te non decedere, quod sine lege
curiata tibi succedatur; sunt etiam, qui, si decedas, a te relinqui
posse, qui provinciae praesit: mihi non tam de iure certum est?quamquam
ne id quidem valde dubium est?quam illud, ad tuam summam amplitudinem,
dignitatem, libertatem, qua te scio libentissime frui solere, pertinere
te sine ulla mora provinciam successori concedere, praesertim cum sine
suspicione tuae cupiditatis non possis illius cupiditatem refutare; ego
utrumque meum puto esse, et, quid sentiam, ostendere et, quod feceris,
defendere.

Scripta iam epistola superiore accepi tuas litteras de publicanis, in
quibus aequitatem tuam non potui non probare; felicitate a quid vellem
consequi potuisses, ne eius ordinis, quem semper ornasti, rem aut
voluntatem offenderes. Equidem non desinam tua decreta defendere, sed
nosti consuetudinem hominum: scis, quam graviter inimici ipsi illi Q.
Scaevolae fuerint; tibi tamen sum auctor, ut, si quibus rebus possis,
eum tibi ordinem aut reconcilies aut mitiges: id etsi difficile est,
tamen mihi videtur esse prudentiae tuae.

------------------------------------------------------------------------

*X. Scr. Romae mense Decembri a.u.c. 700.
M. CICERO S. D. L. VALERIO IURISCONSULTO*

cur enim tibi hoc non gratificer, nescio, praesertim cum his temporibus
audacia pro sapientia liceat uti. Lentulo nostro egi per litteras tuo
nomine gratias diligenter; sed tu velim desinas iam nostris litteris uti
et nos aliquando revisas et ibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam
istic, ubi solus sapere videare; quamquam, qui istinc veniunt, partim te
superbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partim contumeliosum, quod
male respondeas; sed iam cupio tecum coram iocari, quare fac, ut quam
primum venias neque in Apuliam tuam accedas, ut possimus salvum venisse
gaudere; nam, illo si veneris, tamquam Ulixes cognosces tuorum neminem.

------------------------------------------------------------------------
------------------------------------------------------------------------

*Archeologhia*
	

Il futuro dell'Archeologia

	 

	

Fonti latine


M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER SECVNDVS
Ad C. Curionem et Ceteros

------------------------------------------------------------------------
I <#1>  II <#2>  III <#3>  IV <#4>  V <#5>  VI <#6>  VII <#7>  VIII
<#8>  IX <#9>  X <#10>  XI <#11>  XII <#12>  XIII <#13>  XIV <#14>  XV
<#15>  XVI <#16>  XVII <#17>  XVIII <#18>  XIX <#19>

------------------------------------------------------------------------

* I. M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?) *

Quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non tam
mihi molestum fuit accusari abs te officium meum quam iucundum requiri,
praesertim cum, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare
te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem sed
tamen dulcem et optatum amorem tuum. Equidem neminem praetermisi, quem
quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis
est tam in scribendo impiger quam ego? A te vero bis terve summum et eas
perbrevis accepi. Qua re, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem
ego te crimine; sin me id facere noles, te mihi aequum praebere debebis.

Sed de litteris hactenus; non enim vereor ne non scribendo te expleam,
praesertim si in eo genere studium meum non aspernabere. Ego te afuisse
tam diu a nobis et dolui, quod carui fructu iucundissimae consuetudinis,
et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus quodque
in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit. Breve est quod me
tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit: tanta est
exspectatio vel animi vel ingeni tui ut ego te obsecrare obtestarique
non dubitem sic ad nos conformatus revertare ut, quam exspectationem tui
concitasti, hanc sustinere ac tueri possis. Et quoniam meam tuorum erga
me meritorum memoriam nulla umquam delebit oblivio, te rogo ut
memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et fortunae et
dignitatis, eas te non potuisse consequi ni meis puer olim fidelissimis
atque amantissimis consiliis paruisses. Qua re hoc animo in nos esse
debebis ut aetas nostra iam ingravescens in amore atque in adulescentia
tua conquiescat.

------------------------------------------------------------------------

*
II. M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)

*

Gravi teste privatus sum amoris summi erga te mei patre tuo, clarissimo
viro; qui cum suis laudibus tum vero te filio superasset omnium fortunam
si ei contigisset ut te ante videret quam a vita discederet. Sed spero
nostram amicitiam non egere testibus. Tibi patrimonium di fortunent! me
certe habebis cui et carus aeque sis et iucundus ac fuisti patri.

------------------------------------------------------------------------

*
III. M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)

*

Rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine, sed nec mihi
placuit nec cuiquam tuorum quicquam te absente fieri quod tibi, cum
venisses, non esset integrum. Equidem [quid] sentiam aut scribam ad te
postea pluribus aut, ne ad ea meditere, imparatum te offendam coramque
contra istam rationem meam dicam, ut aut te in meam sententiam adducam
aut certe testatum apud animum tuum relinquam quid senserim, ut, si
quando, quod nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum
recordari. Brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum
incidere ut iis bonis quae tibi natura, studio, fortuna data sunt
facilius omnia quae sunt amplissima in re publica consequi possis quam
muneribus. Quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim
copiarum, non virtutis) neque quisquam est quin satietate iam defessus sit.

Sed aliter atque ostenderam facio qui ingrediar ad explicandam rationem
sententiae meae; qua re omnem hanc disputationem in adventum tuum
differo. Summa [te] scito in exspectatione esse eaque a te exspectari
quae a summa virtute summoque ingenio exspectanda sunt. Ad quae si es,
ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque muneribus
et nos amicos et civis tuos universos et rem publicam adficies. Illud
cognosces profecto, mihi te neque cariorem neque iucundiorem esse quemquam.

------------------------------------------------------------------------

*
IV. M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)

*

Epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud certissimum,
cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentis si
quid esset quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. Huius
generis litteras a me profecto non exspectas. Tuarum enim rerum
domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est
sane novi. Reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere
delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. Utro me
minus deceat uti non intellego. Iocerne tecum per litteras? Civem
mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. An gravius
aliquid scribam? Quid est quod possit graviter a Cicerone scribi ad
Curionem nisi de re publica? Atqui in hoc genere haec mea causa est ut
[neque ea quae sentio audeam] neque ea quae non sentio velim scribere.

Quam ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar
ea clausula qua soleo teque ad studium summae laudis cohortabor. Est
enim tibi gravis adversaria constituta et parata incredibilis quaedam
exspectatio; quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris, quarum
laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur, in iis
esse laborandum. In hanc sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte
satis incitatum esse confiderem. Et hoc, quicquid attigi, non feci
inflammandi tui causa sed testificandi amoris mei.

------------------------------------------------------------------------

*
V. M. CICERO S. D. C. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)

*

Haec negotia quo modo se habeant, epistula ne [ad te] quidem narrare
audeo. Tibi, etsi ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es navi,
tamen quod abes gratulor, vel quia non vides ea quae nos vel quod
excelso et illustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et
civium conspectu; quae ad nos nec obscuro nec vario sermone sed et
clarissima et una omnium voce perfertur.

Unum illud nescio gratulerne tibi an timeam, quod mirabilis est
exspectatio reditus tui; non quo verear ne tua virtus opinioni hominum
non respondeat, sed mehercule ne, cum veneris, non habeas iam quod
cures; ita sunt omnia debilitata iam [et] prope exstincta. Sed haec ipsa
nescio rectene sint litteris commissa. Quare cetera cognosces ex aliis.
Tu tamen, sive habes aliquam spem de re publica sive desperas, ea para,
meditare, cogita quae esse in eo civi ac viro debent qui sit rem
publicam adflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribus
in veterem dignitatem et libertatem vindicaturus.

------------------------------------------------------------------------

*
VI. M. CICERO S. D. C. CURIONI
Romae; Quint. 53(?)

*

Nondum erat auditum te ad Italiam adventare cum Sex. Villium, Milonis
mei familiarem, cum his ad te litteris misi. Sed tamen, cum
appropinquare tuus adventus putaretur et te iam ex Asia Romam versus
profectum esse constaret, magnitudo rei fecit ut non vereremur ne nimis
cito mitteremus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno opere
vellemus.

Ego, si mea in te essent officia solum, Curio, tanta quanta magis a te
ipso praedicari quam a me ponderari solent, verecundius a te, si quae
magna res mihi petenda esset, contenderem. Grave est enim homini pudenti
petere aliquid magnum ab eo de quo se bene meritum putet, ne id quod
petat exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam benefici loco
numerare videatur. Sed quia tua in me [vel] nota omnibus vel ipsa
novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt
estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere,
non dubitavi id a te per litteras petere quod mihi omnium esset maximum
maximeque necessarium. Neque enim sum veritus ne sustinere tua in me vel
innumerabilia [officia] non possem, cum praesertim confiderem nullam
esse gratiam tuam quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in
remunerando cumulare atque illustrare posset.

Ego omnia mea studia, omnem operam, curam, industriam, cogitationem,
mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locavi statuique in eo
me non offici solum fructum sed etiam pietatis laudem debere quaerere.
Neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam
puto quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita esse decrevi.
Huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse intellego ut nihil
sit praeterea nobis requirendum. Habemus haec omnia, bonorum studium
conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere,
causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum
liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia
propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam,
nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam
et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam. Dux nobis et auctor
opus est et eorum ventorum quos proposui moderator quidam et quasi
gubernator. Qui si ex omnibus unus optandus esset, quem tecum conferre
possemus non haberemus.

Quam ob rem, si me memorem, si gratum, si bonum virum vel ex hoc ipso
quod tam vehementer de Milone laborem existimare potes, si dignum
denique tuis beneficiis iudicas, hoc a te peto, ut subvenias huic meae
sollicitudini et huic meae laudi vel, ut verius dicam, prope saluti tuum
studium dices. De ipso T. Annio tantum tibi polliceor, te maioris animi,
gravitatis, constantiae benevolentiaeque erga te, si complecti hominem
volueris, habiturum esse neminem. Mihi vero tantum decoris, tantum
dignitatis adiunxeris ut eundem te facile agnoscam fuisse in laude mea
qui fueris in salute.

Ego, ni te videre scirem qua mente haec scriberem, quantum offici
sustinerem, quanto opere mihi esset in hac petitione Milonis omni non
modo contentione sed etiam dimicatione elaborandum, plura scriberem.
nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque trado. unum
hoc sic habeto, si a te hanc rem impetraro, me paene plus tibi quam ipsi
Miloni debiturum. non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua
praecipue sum ab illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia
iucunda. eam autem unius tuo studio me adsequi posse confido.

------------------------------------------------------------------------

*
VII. M. CICERO IMP. S. D. C. CURIONI TR. PL.
in castris ad Pindenissum(?); xii Kal. Ian. 51(?)

*

Sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla neglegentia
praetermissa est. Longe enim absum, audio sero. Sed tibi et gratulor et
ut sempiternae laudi tibi sit iste tribunatus exopto, teque hortor ut
omnia gubernes et moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum
consilia. Nemo est qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam
labere si te audies. Non scribo hoc temere. Cui scribam video. Novi
animum, novi consilium tuum. Non vereor ne quid timide, ne quid stulte
facias si ea defendes quae ipse recta esse senties.

Quod [in] rei publicae tempus non incideris sed veneris (iudicio enim
tuo, non casu, in ipsum discrimen rerum contulisti tribunatum tuum),
profecto vides. Quanta vis in re publica temporum sit, quanta varietas
rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates, quid
insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites. Sed amabo
te, cura et cogitationi?nihil novi, sed illud idem quod initio scripsi.
Tecum loquere, [et] te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera.
Alteri qui melius consilium dare possit quam tu non facile inveniri
potest; tibi vero ipsi certe nemo melius dabit. Di immortales! cur ego
absum vel spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister
consiliorum? Tametsi hoc minime tibi deest; sed tamen efficeret
magnitudo et vis amoris mei consilio te ut possem iuvare.

Scribam ad te plura alias; paucis enim diebus eram missurus domesticos
tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et ex mea sententia rem publicam
gessimus, unis litteris totius aestatis res gestas ad senatum
perscriberem. De sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim quamque
difficili in re atque causa cognosces ex iis litteris quas Thrasoni,
liberto tuo, dedi.

Te, mi Curio, pro tua incredibili in me benevolentia meaque item in te
singulari rogo atque oro ne patiare quicquam mihi ad hanc provincialem
molestiam temporis prorogari. Praesens tecum egi, cum te tribunum pl.
isto anno fore non putarem, itemque petivi saepe per litteras, sed tum
quasi a senatore, nobilissimo tamen adulescente et gratiosissimo, nunc a
tribuno pl. et a Curione tribuno, non ut decernatur aliquid novi, quod
solet esse difficilius, sed ut ne quid novi decernatur, ut et senati
consultum et leges defendas, eaque mihi condicio maneat qua profectus
sum. Hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.

------------------------------------------------------------------------

*
VIII. M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO
Athenis; prid. Non. Quint. 51

*

Quid? Tu me hoc tibi mandasse existimas ut mihi gladiatorum
compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem mitteres et
ea quae nobis cum Romae sumus narrare nemo audeat? Vide quantum tibi meo
iudicio tribuam (nec mehercule iniuria; /politikteron/ enim te adhuc
neminem cognovi): ne illa quidem curo mihi scribas quae maximis in rebus
rei publicae geruntur cottidie, nisi quid ad me ipsum pertinebit.
Scribent alii, multi nuntiabunt, perferet multa etiam ipse rumor. Qua re
ego nec praeterita nec praesentia abs te sed, ut ab homine longe in
posterum prospiciente, futura exspecto, ut ex tuis litteris, cum formam
rei publicae viderim, quale aedificium futurum sit scire possim. Neque
tamen adhuc habeo quod te accusem; neque enim fuit quod tu plus
providere posses quam quivis nostrum in primisque ego, qui cum Pompeio
compluris dies nullis in aliis nisi de re publica sermonibus versatus
sum. Quae nec possunt scribi nec scribenda sunt; tantum habeto, civem
egregium esse Pompeium et ad omnia quae providenda sunt in re publica et
animo et consilio paratum. Qua re da te homini; complectetur, mihi
crede. Iam idem illi et boni et mali cives videntur qui nobis videri
solent.

Ego, cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque mecum Gallus noster
Caninius, proficiscebar inde prid. Non. Quint., cum hoc ad te litterarum
dedi. Tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio tum nihil magis quam
ne tempus nobis provinciae prorogetur. In eo mihi sunt omnia. Quod
quando et quo modo et per quos agendum sit, tu optime constitues.

------------------------------------------------------------------------

*
IX. M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI DESIGNATO

*

Primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam
sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea sed ignoratione rerum
omnium. In iis enim sum locis quo et propter longinquitatem et propter
latrocinia tardissime omnia perferuntur. Et cum gratulor tum vero quibus
verbis tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis ut dederis
nobis, quem ad modum scripseras ad me, quod semper ridere possemus.
Itaque, cum primum audivi, ego ille ipse factus sum (scis quem dicam)
egique omnis illos adulescentis quos ille iactitat. Difficile est loqui;
te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer
'non edepol quantam rem egeris neque quantum facinus
feceris.. . '
quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud:
'incredibile hoc factum obicitur.'
repente vero incessi 'omnibus laetitiis [laetus].' In quo cum obiurgarer
quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam:
'ego voluptatem animi nimiam.. . '
quid quaeris? Dum illum rideo, paene sum factus ille.

Sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te cum primum ero aliquid
nactus oti. Te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit
amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam
invidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum
paeniteret.

------------------------------------------------------------------------

*
X. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI DESIGNATO
in castris ad Pindenissum; a. d. xvii Kal. Dec. 51

*

Tu vide quam ad me litterae non perferantur! non enim possum adduci ut
abs te, postea quam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim
cum esset tanta res tantae gratulationis, de te quia quod sperabam, de
Hillo (balbus enim sum) quod non putaram. Atqui sic habeto, nullam me
epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara quae me laetitia
extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras. Equidem
numquam domum misi unam epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est
te iucundius quicquam nec carius.

Sed (balbi non sumus) ad rem redeamus. Ut optasti, ita est. Velles enim,
ais, tantum modo ut haberem negoti quod esset ad laureolam satis;
Parthos times quia diffidis copiis nostris. Ergo ita accidit. Nam
Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et natura montium
fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam
auctoritate apud eos qui me non norant nominis nostri. Multum est enim
in his locis: 'hicine est ille qui urbem.. . ? Quem senatus.. . ?' Nosti
cetera. Cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est
divisus aquarum divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati
fuit, feliciter ab Antiochea hostem reiecerat, Bibulus provinciam
acceperat.

Interea cum meis copiis omnibus vexavi Amaniensis, hostis sempiternos.
Multi occisi, capti, reliqui dissipati. Castella munita improviso
adventu capta et incensa. Ita victoria iusta imperator appellatus apud
Issum, quo in loco, saepe ut ex te audivi, Clitarchus tibi narravit
Dareum ab Alexandro esse superatum, abduxi exercitum ad infestissimam
Ciliciae partem. Ibi quintum et vicensimum iam diem aggeribus, vineis,
turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis opibus
tantoque negotio ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen
oppidi. Quod si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice mittam.
Haec ad te in praesentia scripsi ut sperares te adsequi id quod optasses.

Sed ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem;
ea quae sequitur magno est in timore. Qua re, mi Rufe, vigila, primum ut
mihi succedatur; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius,
illud quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur. De re publica
ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia tum etiam futura
magis exspecto. Qua re ut ad me omnia quam diligentissime perscribas te
vehementer rogo.

------------------------------------------------------------------------

*
XI. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Laodiceae; prid. Non. Apr. 50

*

Putaresne umquam accidere posse ut mihi verba deessent, neque solum ista
vestra oratoria sed haec etiam levia nostratia? Desunt autem propter
hanc causam quod mirifice sum sollicitus quidnam de provinciis
decernatur. Mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in
primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam
consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit vel
quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in
re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor
impendet, quod videmur effugere si ad constitutam diem decedemus.

De pantheris per eos qui venari solent agitur mandatu meo diligenter.
Sed mira paucitas est, et eas quae sunt valde aiunt queri quod nihil
cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat. Itaque constituisse
dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. Sed tamen sedulo fit et
in primis a Patisco. Quicquid erit, tibi erit; sed quid esset plane
nesciebamus. Mihi mehercule magnae curae est aedilitas tua. Ipse dies me
admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. Tu velim ad me de omni
rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima
putabo quae ex te cognoro.

------------------------------------------------------------------------

*
XII. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
in castris ad Pyramum(?); c. v Kal. Quint. 50

*

Sollicitus equidem eram de rebus urbanis. Ita tumultuosae contiones, ita
molestae Quinquatrus adferebantur; nam citeriora nondum audieramus. Sed
tamen nihil me magis sollicitabat quam in his molestiis non me, si quae
ridenda essent, ridere tecum; sunt enim multa, sed ea non audeo
scribere. Illud moleste fero, nihil me adhuc his de rebus habere tuarum
litterarum. Qua re, etsi, cum tu haec leges, ego iam annuum munus
confecero, tamen obviae mihi velim sint tuae litterae quae me erudiant
de omni re publica, ne hospes plane veniam. Hoc melius quam tu facere
nemo potest.

Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone Pessinuntem discessit.
Iter habebant [ad] Adiatorigem, quamquam omnia nec benigna nec copiosa
cognorant.

Urbem, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive! omnis peregrinatio,
quod ego ab adulescentia iudicavi, obscura et sordida est iis quorum
industria Romae potest illustris esse. Quod cum probe scirem, utinam in
sententia permansissem! cum una mehercule ambulatiuncula atque uno
sermone nostro omnis fructus provinciae non confero. Spero me
integritatis laudem consecutum: non erat minor ex contemnenda quam est
ex conservata provincia. Spem triumphi inicis: satis gloriose
triumpharem, non essem quidem tam diu in desiderio rerum mihi
carissimarum. Sed, ut spero, propediem te videbo. Tu mihi obviam mitte
epistulas te dignas.

------------------------------------------------------------------------

*
XIII. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Laodiceae; in. Mai. 50

*

Raras tuas quidem (fortasse enim non perferuntur) sed suavis accipio
litteras; vel quas proxime acceperam, quam prudentis, quam multi et
offici et consili! etsi omnia sic constitueram mihi agenda ut tu
admonebas, tamen confirmantur nostra consilia cum sentimus prudentibus
fideliterque suadentibus idem videri.

Ego Appium, ut saepe tecum locutus sum, valde diligo meque ab eo diligi
statim coeptum esse ut simultatem deposuimus sensi. Nam et honorificus
in me consul fuit et suavis amicus et studiosus studiorum etiam meorum.
Mea vero officia ei non defuisse tu es testis, cui iam /kvmik?w//
martuw/, ut opinor, accedit Phania; et mehercule etiam pluris eum feci
quod te amari ab eo sensi. Iam me Pompei totum esse scis, Brutum a me
amari intellegis. Quid est causae cur mihi non in optatis sit complecti
hominem florentem aetate, opibus, honoribus, ingenio, liberis,
propinquis, adfinibus, amicis, collegam meum praesertim et in ipsa
collegi laude et scientia studiosum mei? Haec eo pluribus scripsi quod
[non] nihil significabant tuae litterae subdubitare qua essem erga illum
voluntate. Credo te audisse aliquid. Falsum est, mihi crede, si quid
audisti. Genus institutorum et rationum mearum dissimilitudinem non
nullam habet cum illius administratione provinciae. Ex eo quidam
suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione,
me ab eo discrepare. Nihil autem feci umquam neque dixi quod contra
illius existimationem esse vellem; post hoc negotium autem et
temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo praebeo.

Erat in eadem epistula 'veternus civitatis.' Gaudebam sane et congelasse
nostrum amicum laetabar otio. Extrema pagella pupugit me tuo
chirographo. Quid ais? Caesarem nunc defendit Curio? Quis hoc putaret,
praeter me? Nam, ita vivam, putavi. Di immortales, quam ego risum
nostrum desidero!

Mihi erat in animo, quoniam iuris dictionem conferam, civitates
locupletaram, publicanis etiam superioris lustri reliqua sine sociorum
ulla querela conservaram, privatis, summis infimis, fueram iucundus,
proficisci in Ciliciam Non. Mai. et, cum prima aestiva attigissem
militemque collocassem, decedere ex senatus consulto. Cupio te aedilem
videre miroque desiderio me urbs adficit et omnes mei tuque in primis.

------------------------------------------------------------------------

*
XIV. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Laodiceae; med. Mart.(?) 50

*

M. Fabio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor
mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium eius summamque
doctrinam tum propter singularem modestiam. Eius negotium sic velim
suscipias ut si esset res mea. Novi ego vos magnos patronos; hominem
occidat oportet qui vestra opera uti velit. Sed in hoc homine nullam
accipio excusationem. Omnia relinques, si me amabis, cum tua opera
Fabius uti volet.

Ego res Romanas vehementer exspecto et desidero, in primisque quid agas
scire cupio. Nam iam diu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos
adferebatur.

------------------------------------------------------------------------

*
XV. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Sidae; iii aut prid. Non. Sext. 50

*

Non potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum a te cum Curione
de supplicatione; et hercule confecta res ex sententia mea est cum
celeritate tum quod is qui erat iratus, competitor tuus et idem meus,
adsensus est ei qui ornavit res nostras divinis laudibus. Qua re scito
me sperare ea quae sequuntur; ad quae tu te para.

Dolabellam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam amari. Nam ea quae
speras Tulliae meae prudentia temperari posse, scio cui tuae epistulae
respondeant. Quid si meam legas quam ego tum ex tuis litteris misi ad
Appium? sed quid agas? sic vivitur. Quod actum est di approbent! spero
fore iucundum generum nobis, multumque in eo tua nos humanitas adiuvabit.

Res publica me valde sollicitat. Faveo Curioni, Caesarem honestum esse
cupio, pro Pompeio emori possum, sed tamen ipsa re publica nihil mihi
est carius; in qua tu non valde te iactas. Districtus enim mihi videris
esse, quod et bonus civis et bonus amicus es.

Ego de provincia decedens quaestorem Coelium praeposui provinciae.
'Puerum' inquis. At quaestorem, at nobilem adulescentem, at omnium fere
exemplo. Neque erat superiore honore usus quem praeficerem. Pomptinus
multo ante discesserat, a Quinto fratre impetrari non poterat; quem
tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane post annum, ut
senatus voluisset, de provincia decessisse quoniam alterum me
reliquissem. Fortasse etiam illud adderent, senatum eos voluisse
provinciis praeesse qui antea non praefuissent, fratrem meum triennium
Asiae praefuisse. Denique nunc sollicitus non sum; si fratrem
reliquissem, omnia timerem. Postremo non tam mea sponte quam
potentissimorum duorum exemplo, qui omnis Cassios Antoniosque complexi
sunt, hominem adulescentem non tam allicere volui quam alienare nolui.
Hoc tu meum consilium laudes necesse est; mutari enim non potest.

De Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non erat. Tuae res
gestae ita notae sunt ut trans montem Taurum etiam de Matrinio sit
auditum. Ego, nisi quid me etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, vos
videbo.

------------------------------------------------------------------------

*
XVI. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO
in Cumano; vi vel v Non. Mai. 49

*

Magno dolore me adfecissent tuae litterae nisi iam et ratio ipsa
depulisset omnis molestias et diuturna desperatione rerum obduruisset
animus ad dolorem novum. Sed tamen qua re acciderit ut ex meis
superioribus litteris id suspicarere quod scribis nescio. Quid enim in
illis fuit praeter querelam temporum, quae non meum animum magis
sollicitum haberent quam tuum? Nam non eam cognovi aciem ingeni tui quod
ipse videam te id ut non putem videre. Illud miror, adduci potuisse te,
qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me tam improvidum qui
ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem aut tam
inconstantem ut collectam gratiam florentissimi hominis effunderem a
meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, civili bello
interessem.

Quod est igitur meum triste consilium? Ut discederem fortasse in aliquas
solitudines. Nosti enim non modo stomachi mei, cuius tu similem quondam
habebas, sed etiam oculorum in hominum insolentium indignitate
fastidium. Accedit etiam molesta haec pompa lictorum meorum nomenque
imperi quo appellor. Eo si onere carerem, quamvis parvis Italiae
latebris contentus essem. Sed incurrit haec nostra laurus non solum in
oculos sed iam etiam in voculas malevolorum. Quod cum ita esset, nil
tamen umquam de profectione nisi vobis approbantibus cogitavi. Sed mea
praediola tibi nota sunt; in his mihi necesse est esse, ne amicis
molestus sim. Quod autem in maritimis facillime sum, moveo non nullis
suspicionem velle me navigare. Quod tamen fortasse non nollem si possem
ad otium. Nam ad bellum quidem, qui convenit? Praesertim contra eum cui
spero me satis fecisse ab eo cui iam satis fieri nullo modo potest.

Deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo
tempore cum in Cumanum mihi obviam venisti. Non enim te celavi sermonem
T. Ampi. Vidisti quam abhorrerem ab urbe relinquenda, cum audissem.
Nonne tibi adfirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad
bellum civile exiturum? Quid ergo accidit cur consilium mutarem? Nonne
omnia potius ut in sententia permanerem? Credas hoc mihi velim, quod
puto te existimare, me ex his miseriis nihil aliud quaerere nisi ut
homines aliquando intellegant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata
nihil tam fugisse quam arma civilia. Huius me constantiae puto fore ut
numquam paeniteat. Etenim memini in hoc genere gloriari solitum esse
familiarem nostrum Q. Hortensium, quod numquam bello civili
interfuisset. Hoc nostra laus erit illustrior quod illi tribuebatur
ignaviae, de nobis id existimari posse non arbitror.

Nec me ista terrent quae mihi a te ad timorem fidissime atque
amantissime proponuntur. Nulla est enim acerbitas quae non omnibus hac
orbis terrarum perturbatione impendere videatur. Quam quidem ego a re
publica meis privatis et domesticis incommodis libentissime, vel istis
ipsis quae tu me mones ut caveam, redemissem. Filio meo, quem tibi carum
esse gaudeo, si erit ulla res publica, satis amplum patrimonium
relinquam in memoria nominis mei; sin autem nulla erit, nihil accidet ei
separatim a reliquis civibus. Nam quod rogas ut respiciam generum meum,
adulescentem optimum mihique carissimum, an dubitas, qui scias quanti
cum illum tum vero Tulliam meam faciam, quin ea me cura vehementissime
sollicitet et eo magis quod in communibus miseriis hac tamen oblectabar
specula, Dolabellam meum, vel potius nostrum, fore ab iis molestiis quas
liberalitate sua contraxerat liberum? Velim quaeras quos ille dies
sustinuerit in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam mihimet ipsi
socero non honestos.

Itaque neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de quo mihi
exploratum est ita esse ut tu scribis, neque quicquam astute cogito. Si
quando erit civitas, erit profecto nobis locus; sin autem non erit, in
easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, venies in quibus nos consedisse
audies. Sed ego fortasse vaticinor et haec omnia meliores habebunt
exitus. Recordor enim desperationes eorum qui senes erant adulescente
me. Eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio. Velim ita sit;
sed tamen.

Togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster dibaphum
cogitat, sed eum infector moratur. Hoc aspersi ut scires me tamen in
stomacho solere ridere. [de] Dolabella quod scripsi suadeo videas
tamquam si tua res agatur.

Extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere faciemus. Te
tamen oramus, quibuscumque erimus in terris, ut nos liberosque nostros
ita tueare ut amicitia nostra et tua fides postulabit.

------------------------------------------------------------------------

*
XVII. M. CICERO IMP. S. D. CANINI SALLUSTIO PRO Q
Tarsi; c. xv Kal. Sext. 50

*

Litteras a te mihi [binas] stator tuus reddidit Tarsi a. d. XVI Kal.
Sext. his ego ordine, ut videris velle, respondebo.

De successore meo nihil audivi neque quemquam fore arbitror. Quin ad
diem decedam nulla causa est, praesertim sublato metu Parthico.
Commoraturum me nusquam sane arbitror. Rhodum Ciceronum causa puerorum
accessurum puto, neque id tamen certum. Ad urbem volo quam primum
venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio
gubernabit. Successor tuus non potest ita maturare ullo modo ut tu me in
Asia possis convenire.

De rationibus referendis, non erat incommodum te nullam referre, quam
tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id vix mihi videris per
legem Iuliam facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione non servat,
tibi magno opere servandam censeo.

Quod scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse, videbam item
ceteros existimare molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones
malevolorum fuisse. Sed Parthi transierint necne praeter te video
dubitare neminem. Itaque omnia praesidia, quae magna et firma paraveram,
commotus hominum non dubio sermone dimisi.

Rationes mei quaestoris nec verum fuit me tibi mittere nec tamen erant
confectae. Eas nos Apameae deponere cogitabamus. De praeda mea praeter
quaestores urbanos, id est populum Romanum, terruncium nec attigit nec
tacturus est quisquam. Laodiceae me praedes accepturum arbitror omnis
pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine vecturae
periculo. Quod scribis ad me de drachmum CCCIccc, nihil est quod in isto
genere cuiquam possim commodare. Omnis enim pecunia ita tractatur ut
praeda a praefectis, quae autem mihi attributa est a quaestore curetur.

Quod quaeris quid existimem de legionibus quae decretae sunt in Syriam,
antea dubitabam venturaene essent; nunc mihi non est dubium quin, si
antea auditum erit otium esse in Syria, venturae non sint. Marium quidem
successorem tarde video esse venturum, propterea quod senatus ita
decrevit ut cum legionibus iret.

Uni epistulae respondi; venio ad alteram. Petis a me ut Bibulo te quam
diligentissime commendem. In quo mihi voluntas non deest, sed locus esse
videtur tecum etulandi. Solus enim tu ex omnibus qui cum Bibulo sunt
certiorem me numquam fecisti quam valde Bibuli voluntas a me sine causa
abhorreret. Permulti enim ad me detulerunt, cum magnus Antiocheae metus
esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis
se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo. Quod ego officio
quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam,
quamquam quem ad modum tractarere audiebam. Ille autem, cum ad Thermum
de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad quem
intellegebat eius belli periculum pertinere. Tantum de auguratu fili sui
scripsit ad me; in quo ego misericordia commotus, et quod semper
amicissimus Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime scriberem.
Ille si in omnis est malevolus, quod numquam existimavi, minus offendor
in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi meae litterae proderunt.
Nam ad senatum quas Bibulus litteras misit, in iis, quod mihi cum illo
erat commune sibi soli attribuit; se ait curasse ut cum quaestu populi
pecunia permutaretur. Quod autem meum erat proprium, ut alariis
Transpadanis uti negarem, id etiam populo se remisisse scribit. Quod
vero illius erat solius id mecum communicat: 'equitibus auxiliariis'
inquit 'cum amplius frumenti postularemus.' Illud vero pusilli animi et
in ipsa malevolentia ieiuni atque inanis, quod Ariobarzanem, quia
senatus per me regem appellavit mihique commendavit, iste in litteris
non regem sed regis Ariobarzanis filium appellat. Hoc animo qui sunt
deteriores fiunt rogati. sed tibi morem gessi, litteras ad eum scripsi.
quas cum acceperis, facies quod voles.

------------------------------------------------------------------------

*
XVIII. M. CICERO IMP. S. D. Q. THERMO PRO PR.
Laodiceae; in. Mai. 50

*

Officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia quae tibi ac tuis
praestiti tibi, homini gratissimo, grata esse vehementer gaudeo, mihique
scito in dies maiori curae esse dignitatem tuam; quae quidem a te ipso
integritate et clementia tua sic amplificata est ut nihil addi posse
videatur. Sed mihi magis magisque cottidie de rationibus tuis cogitanti
placet illud meum consilium quod initio Aristoni nostro, ut ad me venit,
ostendi, gravis te suscepturum inimicitias si adulescens potens et
nobilis a te ignominia adfectus esset. Et hercule sine dubio erit
ignominia. Habes enim neminem honoris gradu superiorem; ille autem, ut
omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque
innocentissimos legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus.
Nocere tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tris fratris summo
loco natos, promptos, non indisertos, te nolo habere iratos, iure
praesertim; quos video deinceps tribunos pl. per triennium fore. Tempora
autem rei publicae qualia futura sint quis scit? Mihi quidem turbulenta
videntur fore. Cur ego te velim incidere in terrores tribunicios,
praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis
quaestorem possis anteferre? Qui si se dignum maioribus suis praebuerit,
ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit,
sibi totum, nihil tibi offenderit.

Quae mihi veniebant in mentem quae ad te pertinere arbitrabar, quod in
Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere scribere. tu quod
egeris, id velim di approbent. sed si me audies, vitabis inimicitias et
posteritatis otio consules.

------------------------------------------------------------------------

*
XIX. M. TULLIUS M. F. [M. N.] CICERO IMP. S. D. C. COELIO L. F. C. N.
CALDO Q
in castris ad Pyramum; c. ix Kal. Quint. 50

*

Cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem obtigisse, eo
iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore quo diutius in provincia mecum
fuisses. Magni enim videbatur interesse ad eam necessitudinem quam nobis
fors tribuisset consuetudinem quoque accedere. Postea, cum mihi nihil
neque a te ipso neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur, verebar
ne ita caderet, quod etiam nunc vereor, ne, ante quam tu in provinciam
venisses, ego de provincia decederem. Accepi autem a te missas litteras
in Cilicia, cum essem in castris, a. d. X Kal. Quint., scriptas
humanissime, quibus facile et officium et ingenium tuum perspici posset;
sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te exspectarem
significabant, nec is qui attulerat a te acceperat, ut ex eo scirem quo
ex loco aut quo tempore essent datae. Quae cum essent incerta,
existimavi tamen faciendum esse ut ad te statores meos et lictores cum
litteris mitterem. Quas si satis opportuno tempore accepisti,
gratissimum mihi feceris si ad me in Ciliciam quam primum veneris. Nam
quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius,
quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te
accuratissime scripsit, valet id quidem apud me multum, sicuti debet
hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae litterae de tua
praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi sunt apud me
ponderis. Mihi quaestor optatior obtingere nemo potuit. Quam ob rem
quaecumque a me ornamenta ad te [proficisci poterunt] proficiscentur, ut
omnes intellegant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum
dignitatis. Sed id facilius consequar si ad me in Ciliciam veneris. Quod
ego et mea et rei publicae et maxime tua interesse arbitror.

------------------------------------------------------------------------
------------------------------------------------------------------------
*Archeologhia*
	

Il futuro dell'Archeologia

	 

	

Fonti latine


M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER TERTIVS
Ad Ap. Claudium Pulchrum

------------------------------------------------------------------------
I <#lone>  II <#ltwo>  III <#lthree>  IV <#lfour>  V <#lfive>  VI
<#lsix>  VII <#lseven>  VIII <#leight>  IX <#lnine>  X <#lten>  XI
<#leleven>  XII <#ltwelve>  XIII <#lonethree>

------------------------------------------------------------------------

*I. Scr. Romae exeunte a.u.c. 702.
CICERO APPIO IMP. S. D.*

Si ipsa res publica tibi narrare posset, quomodo sese haberet, non
facilius ex ea cognoscere posses, quam ex liberto tuo Phania: ita est
homo non modo prudens, verum etiam, quod iuvet, curiosus; quapropter
ille tibi omnia explanabit, id enim mihi et ad brevitatem est aptius et
ad reliquas res providentius. De mea autem benevolentia erga te, etsi
potes ex eodem Phania cognoscere, tamen videnter, etiam aliquae meae
partes: sic enim tibi persuade, carissimum te mihi esse cum propter
multas suavitates ingenii, officii, humanitatis tuae, tum quod ex tuis
litteris et ex multorum sermonibus intelligo omnia, quae a me profecta
sunt in te, tibi accidisse gratissima; quod cum ita sit, perficiam
profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra
consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum
sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse
facturum, quam quidem ego, si forte de tuis sumpsero, non solum
/Pallda/, sed etiam / Appida/ nominabo. Cilix, libertus tuus, antea
mihi minus fuit notus; sed, ut mihi reddidit a te litteras plenas et
amoris et officii, mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem
litterarum tuarum: iucunda mihi eius oratio fuit, cum de animo tuo, de
sermonibus, quos de me haberes quotidie, mini narraret; quid quaeris?
biduo factus est mihi familiaris, ita tamen, ut Phaniam valde sim
desideraturus, quem cum Romam remittes, quod, ut putabamus, celeriter
eras facturus, omnibus ei de rebus, quas agi, quas curari a me voles,
mandata des velim. L. Valerium iureconsultum valde tibi commendo, sed
ita etiam, si non est iure consultus, melius enim ei cavere volo, quam
ipse aliis solet. Valde hominem diligo: est ex meis domesticis atque
intimis familiaribus. Omnino tibi agit gratias, sed idem scribit meas
litteras maximum apud te pondus habituras: id eum ne fallat, etiam atque
etiam rogo.

------------------------------------------------------------------------

*II. Scr. Romae ineunte a.u.c. 703 (ante Non. Maias).
M. CICERO PROCOS. S. D. APPIO PULCHRO IMP.*

Cum et contra voluntatem meam et praetor opinionem accidisset, ut mihi
cum imperio in provinciam proficisci necesse esset, in multis et variis
molestiis cogitationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod
neque tibi amicior, quam ego sum, quisquam posset succedere neque ego ab
ullo provinciam accipere, qui mallet eam quam maxime mihi aptam
explicatamque tradere; quod si tu quoque eandem de mea voluntate erga te
spem habes, ea te profecto numquam fallet. A te maximo opere pro nostra
summa coniunctione tuaque singulari humanitate etiam atque etiam quaeso
et peto, ut, quibuscumque rebus poteris? poteris autem plurimis?,
prospicias et consulas rationibus meis. Vides ex senatus consulto
provinciam esse habendam: si eam, quod eius facere potueris, quam
expeditissimam mihi tradideris, facilior erit mihi quasi decursus mei
temporis. Quid in eo genere efficere possis, tui consilii est: ego te,
quod tibi veniet in mentem mea interesse, valde rogo. Pluribus verbis ad
te scriberem, si aut tua humanitas longiorem orationem exspectaret aut
id fieri nostra amicitia pateretur aut res verba desideraret ac non pro
se ipsa loqueretur: hoc velim tibi persuadeas, si rationibus meis
provisum a te esse intellexero, magnam te ex eo et perpetuam voluptatem
esse capturum.

------------------------------------------------------------------------

*III. Scr. Brundisii exeunte mense Maio a.u.c. 703.
/M. CICERO S. D. AP. PULCHRO./*

A. d. XI. Kalendas Iunias Brundisium cum venissem, Q. Fabius
Virgilianus, legatus tuus, mihi praesto fuit eaque me ex tuis mandatis
monuit, quae non mihi, ad quem pertinebant, sed universo senatui
venerant in mentem, praesidio firmiore opus esse ad istam provinciam;
censebant enim omnes fere, ut in Italia supplementum meis et Bibuli
legionibus scriberetur: id cum Sulpicius consul passurum se negaret,
multa nos quidem questi sumus, sed tantus consensus senatus fuit, ut
mature proficisceremur, parendum ut fuerit, itaque fecimus. Nunc, quod a
te petii litteris iis, quas Romae tabellariis tuis dedi, velim tibi
curae sit, ut, quae successori coniunctissimo et amicissimo commodare
potest is, qui provinciam tradit, ut ea pro nostra consociatissima
voluntate cura ac diligentia tua complectare, ut omnes intelligant nec
me benevolentiori cuiquam succedere nec te amiciori potuisse provinciam
tradere. Ex iis litteris, quarum ad me exemplum misisti, quas in senatu
recitari voluisti, sic intellexeram, permultos a te milites esse
dimissos; sed mihi Fabius idem demonstravit te id cogitasse facere, sed,
cum ipse a te discederet, integrum militum numerum fuisse: id si ita
est, pergratum mihi feceris, si istas exiguas copias, quas habuisti,
quam minime imminueris; qua de re senatus consulta quae facta sunt, ad
te missa esse arbitror. Equidem pro eo, quanti te facio, quidquid
feceris, approbabo, sed te quoque confido ea facturum, quae mihi
intelliges maxime esse accommodata. Ego C. Pomptinum, legatum meum,
Brundisii exspectabam eumque ante Kalendas Iunias Brundisium venturum
arbitrabar; qui cum venerit, quae primum navigandi nobis facultas data
erit, utemur.

------------------------------------------------------------------------

*IV. Scr. Brundisii Nonis Iuniis a.u.c. 703.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.*

Pridie Nonas Iunias, cum essem Brundisii, litteras tuas accepi, quibus
erat scriptum te L. Clodio mandasse, quae illum mecum loqui velles: eum
sane exspectabam, ut ea, quae a te afferret, quam primum cognoscerem.
Meum studium erga te et officium, tametsi multis iam rebus spero tibi
esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum
significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam
esse. Mihi et Q. Fabius Virgilianus et C. Flaccus L. f. et
diligentissime M. Octavius Cn. f. demonstravit me a te plurimi fieri;
quod egomet multis argumentis iam antea iudicarum maximeque illo libro
augurali, quem ad me amantissime scriptum suavissimum misisti. Mea in te
omnia summae necessitudinis officia constabunt; nam cum te ipsum, ex quo
tempore tu me diligere coepisti, quotidie pluris feci, tum accesserunt
etiam coniunctiones necessariorum tuorum?duo enim duarum aetatum plurimi
facio, Cn. Pompeium, filiae tuae socerum, et M. Brutum, generum
tuum?collegiique coniunctio, praesertim tam honorifice a te approbata,
non mediocre vinculum mihi quidem attulisse videtur ad voluntates
nostras copulandas. Sed et, si Clodium convenero, ex illius sermone ad
te scribam plura et ipse operam dabo te ut quam primum videam. Quod
scribis tibi manendi causam eam fuisse, ut me convenires, id mihi, ne
mentiar, est gratum.

------------------------------------------------------------------------

*V. Scr. Trallibus a. d. VI. Kal. Sext. a.u.c. 703.
/M/. CICERO S. D. AP. PULCHRO.*

Tralles veni a. d. VI. Kal. Sextilis. Ibi mihi praesto fuit L. Lucillius
cum litteris mandatisque tuis; quo quidem hominem neminem potuisti nec
mihi amiciorem nec, ut arbitror, ad ea cognoscenda, quae scire volebam,
aptiorem prudentioremve mittere; ego autem et tuas litteras legi
libenter et audivi Lucillium diligenter. Nunc, quoniam et tu ita
sentis?scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi
tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non
necessaria te putasse?et re vera confirmata amicitia et perspecta fide
commemoratio officiorum supervacanea est, eam partem orationis
praetermittam; tibi tamen agam, ut debeo, gratias, animadverti enim et
didici ex tuis litteris te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi
consuleres praestitueresque et praeparares quodammodo omnia, quo mea
ratio facilior et solutior esse posset. Hoc tuum officium cum mihi
gratissimum esse dicam, sequitur illud, ut te existimare velim mihi
magnae curae fore atque esse iam, primum ut ipse tu tuique omnes, deinde
ut etiam reliqui scire possint me tibi esse amicissimum; quod quibus
adhuc non satis est perspectum, ii mihi nolle magis nos hoc amino esse
quam non intelligere videntur; sed profecto intelligent, neque enim
obscuris personis nec parvis in causis res agetur. Sed haec fieri melius
quam dici aut scribi volo. Quod itinerum meorum ratio te nonnullam in
dubitationem videtur adducere, visurusne me sis in provincia, ea res sic
se habet: Brundisii cum loquerer cum Phania, liberto tuo, veni in eum
sermonem, ut dicerem me libenter ad eam partem provinciae primum esse
venturum, quo to maxime velle arbitraretur; tunc mihi ille dixit, quod
classe tu velles decedere, per fore accommodatum tibi, si ad illam
maritimam partem provinciae navibus accessissem; dixi me esse facturum,
itaque fecissem, nisi mihi L. Clodius noster Corcyrae dixisset minime id
esse faciendum; te Laodiceae fore ad meum adventum: erat id mihi multo
brevius multoque commodius, cum praesertim te ita malle arbitrarer; tua
ratio postea est commutata. Nunc quid fieri possit, tu facillime
statues; ego tibi meum consilium exponam: pr. Kalendas Sextiles puto me
Laodiceae fore; perpaucos dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex
publica permutatione debetur, commorabor; deinde iter faciam ad
exercitum, ut circiter Idus Sextiles putem me ad Iconium fore. Sed, si
quid nunc me fallit in scribendo?procul enim aberam ab re ipsa et a
locis?, simul ac progredi coepero, quam celerrime potero et quam
creberrimis litteris faciam ut tibi nota sit omnis ratio dierum atque
itinerum meorum. Oneris tibi imponere nec audeo quidquam nec debeo; sed,
quod commodo tuo fieri possit, utriusque nostrum magni inte/rest, ut te
videam ante/, quam decedas: quam facultatem si quis casus eripuerit, mea
tamen in te omnia officia constabunt non secus ac si te vidissem; tibi
de nostris rebus nihil sum ante mandaturus per litteras, quam desperaro
coram me tecum agere posse. Quod te a Scaevola petisse dicis, ut, dum tu
abesses, ante adventum meum provincia, praeesset, eum ego Ephesi vidi
fuitque mecum familiariter triduum illud, quod ego Ephesi commoratus
sum, nec ex eo quidquam audivi, quod sibi a te mandatum diceret. Ac sane
vellem potuisset obsequi voluntati tuae; non enim arbitror noluisse.

------------------------------------------------------------------------

*VI. Scr. in castris ad Iconium pr. Kal. Sept. a. u. c. 703.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.*

Cum meum factum cum tuo comparo, etsi non magis mihi faveo in nostra
amicitia tuenda quam tibi, tamen multo magis meo facto delector quam
tuo. Ego enim Brundisii quaesivi ex Phania, cuius mihi videbar et
fidelitatem erga te perspexisse et nosse locum, quem apud te is teneret,
quam in partem provinciae maxime putaret te velle ut in succedendo
primum venirem; cum ille mihi respondisset nihil me tibi gratius facere
posse, quam si ad Sidam navigassem, etsi minus dignitatis habebat ille
adventus et ad multas res mihi minus erat aptus, tamen ita me dixi esse
facturum. Idem ego; cum L. Clodium Corcyrae convenissem, hominem ita
tibi coniunctum, ut mihi, cum illo cum loquerer, tecum loqui viderer,
dixi ei me ita facturum esse, ut in eam partem, quam Phania rogasset,
primum venirem; tunc ille, mihi cum gratias egisset, magno opere a me
petivit, ut Laodiceam protinus irem; te in prima provincia velle esse,
ut quam primum decederes; quin, nisi ego successor essem, quem tu
cuperes videre, te antea, quam tibi successum esset, decessurum
fuisse?quod quidem erat consentaneum cum iis litteris, quas ego Romae
acceperam, ex quibus perspexisse mihi videbar, quam festinares
decedere?; respondi Clodio me ita esse facturum ac multo quidem
libentius, quam si illud esset faciendum, quod promiseram Phaniae:
itaque et consilium mutavi et ad te statim mea manu scriptas litteras
misi, quas quidem ex tuis litteris intellexi satis mature ad te esse
perlatas. Hoc ego meo facto valde detector, nihil enim potuit fieri
amantius; considera nunc vicissim tuum: non modo ibi non fuisti, ubi me
quam primum videre posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi
quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor,
Cornelia constituti essent, ut tuum factum iis, qui, quo animo inter nos
simus, ignorant, alieni hominis, ut levissime dicam, et fugientis
congressum, meum vero coniunctissimi et amicissimi esse videatur. Ac
mihi tamen, antequam in provinciam veni, redditae sunt a te litterae,
quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas, tamen mihi non dubiam
spem mei conveniendi afferebas, cum interea, credo equidem, malevoli
homines?late enim patet hoc vitium et est in multis?. sed tamen
probabilem materiem nacti sermonis ignari meae constantiae conabantur
alienare a te voluntatem meam, qui te forum Tarsi agere, statuere multa,
decernere, iudicare dicerent, quam posses iam suspicari tibi esse
successum, quae ne ab iis quidem fieri solerent, qui brevi tempore sibi
succedi putarent. Horum ego sermone non movebar, quin etiam, credas mihi
velim, si quid tu ageres, levari me putabam molestia et ex annua
provincia, quae mihi longa videretur, prope iam undecim mensum
provinciam factam esse gaudebam, si absenti mihi unius mensis labor
detractus esset: illud, vere dicam, me movet, in tanta militum paucitate
abesse tres cohortes, quae sint plenissimae, nec me scire ubi sint;
molestissime autem fero, quod, te ubi visurus sim, nescio, eoque ad te
tardius scripsi, quod quotidie te ipsum exspectabam, cum interea ne
litteras quidem ullas accepi, quae me docerent, quid ageres aut ubi te
visurus essem. Itaque virum fortem mihique in primis probatum, D.
Antonium, praefectum evocatorum, misi ad te, cui, si tibi videretur,
cohortes traderes, ut, dum tempus anni esset idoneum, aliquid negotii
gerere possem: in quo, tuo consilio ut me sperarem esse usurum, et
amicitia nostra et litterae tuae fecerant, quod ne nunc quidem despero;
sed plane, quando aut ubi te visurus sim, nisi ad me scripseris, ne
suspicari quidem possum. Ego, ut me tibi amicissimum esse et aequi et
iniqui intelligant, curabo: de tuo in me animo iniquis secus existimandi
videris nonnihil loci dedisse; id si correxeris, mihi valde gratum erit.
Et, ut habere rationem possis, quo loco me salva lege Cornelia
convenias, ego in provinciam veni pridie Kalendas Sextiles, iter in
Ciliciam facio per Cappadociam, castra movi ab Iconio pridie Kalendas
Septembres. Nunc tu et ex diebus et ex ratione itineris, si putabis me
esse conveniendum, constitues, quo loco id commodissime fieri possit et
quo die.

------------------------------------------------------------------------

*VII. Scr. Laodiceae circiter Id. Februarias a.u.c. 704.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.*

Pluribus verbis ad te scribam, cum plus otii nactus ero: haec scripsi
subito, cum Bruti pueri Laodiceae me convenissent et se Romam properare
dixissent; itaque nullas iis praeterquam ad te et ad Brutum dedi
litteras. Legati Appiani mihi volumen a te plenum querelae iniquissimae
reddiderunt, quod eorum aedificationem litteris meis impedissem; eadem
autem epistula petebas, ut eos quam primum, ne in hiemem inciderent, ad
facultatem aedificandi liberarem, et simul peracute querebare, quod eos
tributa exigere vetarem, priusquam ego re cognita permisissem; genus
enim quoddam fuisse impediendi, cum ego cognoscere non possem, nisi cum
ad hiemem me ex Cilicia recepissem. Ad omnia accipe et cognosce
aequitatem expostulationis tuae: primum, cum ad me aditum esset ab iis,
qui dicerent a se intolerabilia tributa exigi, quid habuit iniquitatis
me scribere, ne facerent, antequam ego rem causamque cognossem? Non
poteram, credo, ante hiemem; sic enim scribis: quasi vero ad
cognoscendum ego ad illos, non illi ad me venire debuerint. "Tam longe?"
inquis. Quid? cum dabas iis litteras, per quas mecum agebas, ne eos
impedirem, quo minus ante hiemem aedificarent, non eos ad me venturos
arbitrabare? tametsi id quidem fecerunt ridicule; quas enim litteras
afferebant, ut opus aestate facere possent, eas mihi post brumam
reddiderunt. Sed scito et multo plures esse, qui de tributis recusent,
quam qui exigi velint, et me tamen, quod te velle existimem, esse
facturum. De Appianis hactenus. A Pausania, Lentuli liberto, accenseo
meo, audivi, cum diceret te secum esse questum, quod tibi obviam non
prodissem. Scilicet contempsi te, nec potest fieri me quidquam
superbius! cum puer tuus ad me secunda fere vigilia venisset isque te
ante lucem Iconium mihi venturum nuntiasset, incertumque, utra via, cum
essent duae, altera Varronem, tuum familiarissimum, altera Q. Leptam,
praefectum fabrum meum, tibi obviam misi. Mandavi utrique eorum, ut ante
ad me excurrerent, ut tibi obviam prodire possem: currens Lepta venit
mihique nuntiavit te iam castra praetergressum esse; confestim Iconium
veni; cetera iam tibi nota sunt. An ego tibi obviam non prodirem, primum
Ap. Claudio, deinde imperatori, deinde more maiorum, deinde, quod caput
est, amico? qui in isto genere multo etiam ambitiosius facere soleam,
quam honos meus et dignitas postulat. Sed haec hactenus: illud idem
Pausania dicebat te dixisse: "quid? Appius Lentulo, Lentulus Ampio
processit obviam, Cicero Appio noluit?" Quaeso, etiamne tu has ineptias,
homo mea sententia summa prudentia, multa etiam doctrina, plurimo rerum
usu, addo urbanitatem, quae est virtus, ut Stoici rectissime putant?
ullam Appietatem aut Lentulitatem valere apud me plus quam ornamenta
virtutis existimas? Cum ea consecutus nondum eram, quae sunt hominum
opinionibus amplissima, tamen ista vestra nomina numquam sum admiratus;
viros eos, qui ea vobis reliquissent, magnos arbitrabar: postea vero
quam ita et cepi et gessi maxima imperia, ut mihi nihil neque ad honorem
neque ad gloriam acquirendum putarem, superiorem quidem numquam, sed
parem vobis me speravi esse factum. Nec mehercule aliter vidi existimare
vel Cn. Pompeium, quem omnibus, qui umquam fuerunt, vel P. Lentulum,
quem mihi ipsi antepono: tu si aliter existimas, nihil errabis, si
paullo diligentius, ut, quid sit /eugeneia/, quid sit nobilitas,
intelligas, Athenodorus, Sandonis filius, quid de his rebus dicat,
attenderis. Sed, ut ad rem redeam, me tibi non amicum modo, verum etiam
amicissimum existimes velim: profecto omnibus officiis meis efficiam, ut
ita esse vere possis iudicare. Tu autem si id agis, ut minus mea causa,
dum ego absim, debere videaris, quam ego tua laborarim, libero te ista cura:

par' emoige kai alloi
hoi ke me timsousi, malista de mtieta Zeus.

Si autem natura es /philaitios/, illud non perficies quo minus tua causa
velim, hoc assequere, ut, quam in partem tu accipias, minus laborem.
Haec ad te scripsi liberius fretus conscientia officii mei
benevolentiaeque, quam a me certo iudicio susceptam, quoad tu voles,
conservabo.

------------------------------------------------------------------------

*VIII. Scr. in castris in agro Mopsuhestiae a. d. VIII. Idus Octobres
a.u.c. 703.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.*

Etsi, quantum ex tuis litteris intelligere potui, videbam te hanc
epistulam, cum ad urbem esses, lecturum refrigerato iam levissimo
sermone hominum provincialium, tamen, cum tu tam multis verbis ad me de
improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putavi, ut tuis litteris
brevi responderem. Sed prima duo capita epistulae tuae tacita mihi
quodammodo relinquenda sunt; nihil enim habent, quod definitum sit aut
certum, nisi me vultu et taciturnitate significasse tibi non esse
amicum, idque pro tribunali, cum aliquid ageretur, et nonnullis in
conviviis intelligi potuisse. Hoc totum nihil esse possum intelligere;
sed, cum sit nihil, ne qui dicatur quidem intelligo: illud quidem scio,
meos multos et illustres et ex superiore et ex aequo loco sermones
habitos cum tua summa laude et cum magna significatione nostrae
familiaritatis ad te vere potuisse deferri. Nam, quod ad legatos
attinet, quid a me fieri potuit aut elegantius aut iustius, quam ut
sumptus egentissimarum civitatum minuerem sine ulla imminutione
dignitatis tuae, praesertim ipsis civitatibus postulantibus? nam mihi
totum genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non erat.
Apameae cum essem, multarum civitatum principes ad me detulerunt sumptus
decerni legatis nimis magnos, cum solvendo civitates non essent. Hic ego
multa simul cogitavi. Primum te, hominem non solum sapientem, verum
etiam, ut nunc loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto legationum
delectari, idque me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis
disputavisse: primum Ap. Claudium senatui populoque Romano non
Midaeensium testimonio?in ea enim civitate mentio facta est?, sed sua
sponte esse laudatum; deinde me ita vidisse accidere multis, ut eorum
causa legationes Romam venirent, sed iis legationibus non meminisse [me]
ullum tempus laudandi ant locum dari; studia mihi eorum placere, quod in
te bene merito grati essent, consilium totum videri minime necessarium;
si autem vellent declarare in eo officium suum, laudaturum me, si qui
suo sumptu functus esset officio, concessurum, si legitimo, non
permissurum, si infinito. Quid in me reprehendi potest? nisi quod addis
visum esse quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas legationes
impediendas esse accommodatum. Iam non tam mihi videntur iniuriam facere
ii, qui haec disputant, quam si cuius aures ad hanc disputationem
patent. Romae composui edictum; nihil addidi, nisi quod, publicani me
rogarunt, cum Samum ad me venissent, ut de tuo edicto totidem verbis
transferrem in meum. Diligentissime scriptum caput est, quod pertinet ad
minuendos sumptus civitatum: quo in capite sunt quaedam nova, salutaria
civitatibus, quibus ego magno opere delector; hoc vero, ex quo suspicio
nata est me exquisisse aliquid, in quo te offenderem, tralaticium est.
Neque enim eram tam desipiens, ut privatae rei causa legari putarem,
qui, et tibi non privato et pro re non privata sua, sed publica, non in
privato, sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu, ut
gratias agerent, mittebantur; neque, cum edixi, ne quis iniussu meo
proficisceretur, exclusi eos, qui me in castra et qui trans Taurum
persequi non possent; nam id est maxime in tuis litteris irridendum;
quid enim erat, quod me persequerentur in castra Taurumve transirent,
cum ego Laodicea usque ad Iconium iter ita fecerim, ut me omnium illarum
dioecesium, quae cis Taurum sunt, omniumque earum civitatum magistratus
legationesque convenirent? nisi forte postea coeperunt legare, quam ego
Taurum transgressus sum: quod certe non ita est; cum enim Laodiceae, cum
Apameae, cum Synnadis, cum Philomelii, cum Iconii essem, quibus in
oppidis omnibus commoratus sum, omnes iam istius generis legationes
erant constitutae. Atque hoc tamen te scire volo, me de isto sumptu
legationum ant minuendo ant remittendo decrevisse nihil, nisi quod
principes civitatum a me postulassent, ne in venditionem tributorum et
illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque
ostiorum inducerentur sumptus minime necessarii; ego autem, cum hoc
suscepissem non solum iustitia, sed etiam misericordia adductus, ut
levarem miseriis perditas civitates et perditas maxime her magistratus
suos, non potui in illo sumptu non necessario negligens esse. Tu, si
istiusmodi sermones ad te delati de me sunt, non debuisti credere; si
autem hoc genere delectaris, ut, quae tibi in mentem veniant, aliis
attribuas, genus sermonis inducis in amicitiam minime liberale. Ego, si
in provincia de tua fama detrahere umquam cogitassem, non ad generum
tuum neque ad libertum Brundisii neque ad praefectum fabrum Corcyrae,
quem in locum me venire velles, rettulissem. Quare potes doctissimis
hominibus auctoribus, quorum sunt de amicitia gerenda praeclarissime
scripti libri, genus hoc totum orationis tollere: "disputabant; ego
contra disserebam: dicebant; ego negabam." An mihi de te nihil esse
dictum umquam putas? ne hoc quidem, quod, cum me Laodiceam venire
voluisses, Taurum ipse transisti? quod iisdem diebus meus conventus erat
Apameae, Synnadae, Philomelii, tuus Tarsi? Non dicam plura, ne, in quo
te obiurgem, id ipsum videar imitari: illud dicam, ut sentio: si ista,
quae alios loqui dicis, ipse sentis, tua summa culpa est; sin autem alii
tecum haec loquuntur, tua tamen, quod audis, culpa nonnulla est. Mea
ratio in tota amicitia nostra constans et gravis reperietur; quod si qui
me astutiorem fingit, quid potest esse calidius quam, cum te absentem
semper defenderim, cum praesertim mihi usu venturum non arbitrarer, ut
ego quoque a te absens defendendus essem, nunc committere, ut tu iure
optimo me absentem deserere possis? Unum genus excipio sermonis, in quo
persaepe aliquid dicitur, quod te putem nolle dici, si aut legatorum
tuorum cuipiam aut praefectorum aut tribunorum militum male dicitur:
quod tamen ipsum non mehercule adhuc accidit, me audiente ut aut gravius
diceretur aut in plures, quam mecum Corcyrae Clodius est locutus, cum in
eo genere maxime quereretur te aliorum improbitate minus felicem,
fuisse. Hos ego sermones, quod et multi sunt et tuam existimationem, ut
ego sentio, non offendunt, lacessivi numquam, sed non valde repressi. Si
quis est, qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non
nostram is perfidiam coarguit, sed indicat suam, simulque non de me is
peius quam de te existimat; sin autem quem mea instituta in provincia
non delectant et quadam dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum
laedi se putat, cum uterque nostrum recte fecerit, sed non idem uterque
secutus sit, hunc ego amicum habere non curo. Liberalitas tua, ut
hominis nobilissimi, latius in provincia patuit: nostra si angustior
est?etsi de tua prolixa beneficaque natura limavit aliquid posterior
annus propter quandam tristitiam temporum?, non debent mirari homines,
cum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et
temporibus, quibus alii moventur, iisdem ego movear, me esse acerbum
sibi, ut sim dulcis mihi. De rebus urbanis quod me certiorem fecisti,
cum per se mihi gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia mea
mandata curae fore; in quibus unum illud te praecipue rogo ut cures, ne
quid mihi ad hoc negotii aut oneris accedat aut temporis, Hortensiumque,
nostrum collegam et familiarem, roges, ut, si umquam mea causa quidquam
aut sensit aut fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi
nihil potest esse inimicius. De nostris rebus quod scire vis, Tarso
Nonis Octobribus ad Amanum versus profecti sumus; haec scripsi postridie
eius diei, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae. Si quid egero,
scribam ad te, neque domum umquam ad me litteras mittam, quin adiungam
eas, quas tibi reddi velim. De Parthis quod quaeris, fuisse nullos puto;
Arabes qua fuerunt admixto Parthico ornatu, dicuntur omnes revertisse;
hostem esse in Syria negant ullum. Tu velim ad me quam saepissime et de
tuis rebus scribas et de meis et de omni rei publicae statu, de quo sum
sollicitus eo magis, quod ex tuis litteris cognovi Pompeium nostrum in
Hispaniam iturum.

------------------------------------------------------------------------

*IX. Scr. Laodiceae mense Februario (inter Idus et VI. Kal. Mart.)
a.u.c. 704.
M. CICERO AP. PULCHRO S.*

<

Vix tandem legi litteras dignas Ap. Claudio, plenas humanitatis,
officii, diligentiae. Aspectus videlicet urbis tibi tuam pristinam
urbanitatem reddidit: nam, quas ex itinere, antequam ex Asia egressus
es, ad me litteras misisti, unas de legatis a me prohibitis proficisci,
alteras de Appianorum aedificatione impedita, legi perinvitus; itaque
conscientia meae constantis erga te voluntatis rescripsi tibi subiratus.
Iis vero litteris lectis, quas Philotimo, liberto meo, dedisti, cognovi
intellexique in provincia multos fuisse, qui nos, quo animo inter nos
sumus, esse nollent, ad urbem vero ut accesseris vel potius ut primum
tuos videris, cognosse te ex iis, qua in te absentem fide, qua in
omnibus officiis tuendis erga te observantia et constantia fuissem.
Itaque quanti illud me aestimare putas, quod est in tuis litteris
scriptum, si quid inciderit, quod ad meam dignitatem pertineat, etsi vix
fieri possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum! tu vero facile
facies; nihil est enim, quod studio et benevolentia vel amore potius
effici non possit. Ego, etsi et ipse ita iudicabam et fiebam crebro a
meis per litteras certior, tamen maximam laetitiam cepi ex tuis litteris
de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui, neque vero ob eam
causam, quo ipse facilius consequerer?nam id quidem /'Epixoreion/ est?,
sed mehercule, quod tua dignitas atque amplitudo mihi est ipsa cara per
se: quare, quoniam plures tu habes quam ceteri, quos scias in hanc
provinciam proficisci, quod te adeunt fere omnes, si quid velis,
gratissimum mihi feceris, si ad me, simulatque adeptus eris, quod et tu
confidis et ego opto, litteras miseris. Longi subsellii, ut noster
Pompeius appellat, iudicatio et mora si quem tibi item unum alterumve
diem abstulerit?quid enim potest amplius??, tua tamen dignitas suum
locum obtinebit; sed, si me diligis, si a me diligi vis, ad me litteras,
ut quam primum laetitia afficiar, mittito. Et velim, reliquum quod est
promissi ac muneris tui, mihi persolvas: cum ipsam cognitionem iuris
augurii consequi cupio, tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga
me muneribusque delector. Quod autem a me tale quiddam desideras, sane
mihi considerandum est, quonam te remunerer potissimum genere; nam
profecto non est meum, qui in scribendo, ut soles admirari, tantum
industriae ponam, committere, ut negligens in scribendo fuisse videar,
praesertim cum id non modo negligentis, sed etiam ingrati animi crimen
futurum sit. Verum haec videbimus: illud, quod polliceris, velim pro tua
fide diligentiaque et pro nostra non instituta, sed iam inveterata
amicitia cures et enitare, ut supplicatio nobis quam honorificentissime
quam primumque decernatur. Omnino serius misi litteras, quam vellem, in
quo cum difficultas navigandi fuit odiosa, tum in ipsum discessum
senatus incidisse credo meas litteras; sed id feci adductus auctoritate
et consilio tuo, idque a me recte factum puto, quod non statim, ut
appellatus imperator sim, sed aliis rebus additis aestivisque confectis
litteras miserim. Haec igitur tibi erunt curae, quemadmodum ostendis,
meque totum et mea et meos commendatos habebis.

------------------------------------------------------------------------

*X. Scr. Laodiceae mense Maio (inter Kal. et Nonas) a.u.c. 704.
M. CICERO AP. PULCHRO S.*

Cum est ad nos allatum de temeritate eorum, qui tibi negotium
facesserent, etsi graviter primo nuntio commotus sum, quod nihil tam
praeter opinionem meam accidere potuit, tamen, ut me collegi, cetera
mihi facillima videbantur, quod et in te ipso maximam spem et in tuis
magnam habebam multaque mihi veniebant in mentem, quamobrem istum
laborem tibi etiam honori putarem fore; illud plane moleste tuli, quod
certissimum et iustissimum triumphum hoc invidorum consilio esse tibi
ereptum videbam: quod tu si tanti facies, quanti ego semper iudicavi
faciendum esse, facies sapienter et ages victor ex inimicorum dolore
triumphum iustissimum; ego enim plane video fore nervis, opibus,
sapientia tua, vehementer ut inimicos tuos poeniteat intemperantiae
suae. De me tibi sic contestans omnes deos promitto atque confirmo, me
pro tua dignitate?malo enim / ita/ dicere, quam pro salute?in hac
provincia, cui tu praefuisti, rogando deprecatoris, laborando propinqui,
auctoritate cari hominis, ut spero, apud civitates, gravitate
imperatoris suscepturum officia atque partes. Omnia volo a me et
postules et exspectes: vincam meis officiis cogitationes tuas. Q.
Servilius perbreves mihi a te litteras reddidit, quae mihi tamen nimis
longae visae sunt, iniuriam enim mihi fieri putabam, cum rogabar. Nollem
accidisset tempus, in quo perspicere posses, quanti te, quanti Pompeium,
quem unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum
facerem?quamquam in consuetudine quotidiana perspexisti, sicuti
perspicies?; sed, quoniam accidit, si quid a me praetermissum erit,
commissum facinus et admissum dedecus confitebor. Pomptinus, qui a te
tractatus est praestanti ac singulari fide, cuius tui beneficii sum ego
testis, praestat tibi memoriam benevolentiamque, quam debet: qui cum
maximis suis rebus coactus a me invitissimo decessisset, tamen, ut vidit
interesse tua, conscendens iam navem Epheso Laodiceam revertit. Talia te
cum studia videam habiturum esse innumerabilia, plane dubitare non
possum, quin tibi amplitudo ista sollicitudo futura sit; si vero
effeceris, ut censor creere, et si ita gesseris censuram, ut et debes et
potes, non tibi solum, sed tuis omnibus video in perpetuum summo te
praesidio futurum. Illud pugna et enitere, ne quid nobis temporis
prorogetur, ut, cum hic tibi satisfecerimus, istic quoque nostram in te
benevolentiam navare possimus. Quae de hominum atque ordinum omnium erga
te studiis scribis ad me, minime mihi miranda et maxime iucunda
acciderunt, eademque ad me perscripta sunt a familiaribus meis: itaque
capio magnam voluptatem, cum tibi, cuius mihi amicitia non solum ampla,
sed etiam iucunda est, ea tribui, quae debeantur, tum vero remanere
etiam nunc in civitate nostra studia prope omnium consensu erga fortes
et industrios viros, quae mihi ipsi una semper tributa merces est
laborum et vigiliarum mearum; illud vero mihi permirum accidit, tantam
temeritatem fuisse in eo adolescente, cuius ego salutem duobus capitis
iudiciis summa contentione defendi, ut tuis inimicitiis suscipiendis
oblivisceretur patroni omnium fortunarum ac rationum suarum, praesertim
cum tu omnibus vel ornamentis vel praesidiis redundares, ipsi, ut
levissime dicam, multa deessent. Cuius sermo stultus et puerilis erat
iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro, perscriptus; de quo item
sermone multa scripta sunt abs te. Ego autem citius cum eo, qui tuas
inimicitias suscepisset, veterem coniunctionem diremissem, quam novam
conciliassem; neque enim de meo erga te studio dubitare debes, neque id
est obscurum cuiquam in provincia nec Romae fuit. Sed tamen significatur
in tuis litteris suspicio quaedam et dubitatio tua, de qua alienum
tempus est mihi tecum expostulandi, purgandi autem mei necessarium. Ubi
enim ego cuiquam legationi fui impedimento, quo minus Romam ad laudem
tuam mitteretur? aut in quo potui, si te palam odissem, minus, quod tibi
obesset, facere, si clam, magis aperte inimicus esse? Quod si essem ea
perfidia, qua sunt ii, qui in nos haec conferunt, tamen ea stultitia
certe non fuissem, ut aut in obscuro odio apertas inimicitias aut, in
quo tibi nihil nocerem, summam ostenderem voluntatem nocendi. Ad me
adire quosdam memini, nimirum ex Epicteto, qui dicerent nimis magnos
sumptus legatis decerni: quibus ego non tam imperavi quam censui sumptus
legates quam maxime ad legem Corneliam decernendos, atque in eo ipso me
non perseverasse testes sunt rationes civitatum, in quibus, quantum
quaeque voluit, legatis tuis datum induxit; te autem quibus mendaciis
homines levissimi onerarunt! non modo sublatos sumptus, sed etiam a
procuratoribus eorum, qui iam profecti essent, repetitos et ablatos,
eamque causam multis omnino non eundi fuisse. Quererer tecum atque
expostularem, ni, ut supra scripsi, purgare me tibi hoc tuo tempore quam
accusare te mallem idque putarem esse rectius. Itaque nihil de te, quod
credideris; de me, quamobrem non debueris credere, pauca dicam: nam, si
me virum bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia
dedi, si satis magni animi, non minimi consilii in maximis rebus
perspectum habes, nihil in me non modo perfidiosum et insidiosum et
fallax in amicitia, sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere;
sin autem me astutum et occultum libet fingere, quid est, quod minus
cadere in eiusmodi naturam possit quam aut florentissimi hominis
aspernari benevolentiam aut eius existimationem oppugnare in provincia,
cuius laudem domi defenderis, aut in ea re animum ostendere inimicum, in
qua nihil obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium
apertissimum sit, ad nocendum levissimum? Quid erat autem, cur ego in te
tam implacabilis essem, cum te ex fratre meo ne tunc quidem, cum tibi
prope necesse esset eas agere partes, inimicum mihi fuisse cognossem?
Cum vero reditum nostrum in gratiam uterque expetisset, quid in
consulatu tuo frustra mecum egisti, quod me aut facere aut sentire
voluisses? quid mihi mandasti, cum te Puteolos prosequerer, in quo non
exspectationem tuam diligentia mea vicerim? Quod si id est maxime
astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi tandem erat utilius,
quid commodis meis aptius, quam hominis nobilissimi atque honoratissimi
coniunctio, cuius opes ingenium, liberi affines propinqui mihi magno vel
ornamento vel praesidio esse possent? quae tamen ego omnia in expetenda
amicitia tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia secutus
sum. Quid? illa vincula, quibus quidem libentissime astringor, quanta
sunt! studiorum similitudo, suavitas consuetudinis, delectatio vitae
atque victus, sermonis societas, litterae interiores. Atque haec
domestica: quid illa tandem popularia? reditus illustris in gratiam, in
quo ne per imprudentiam quidem errari potest sine suspicione perfidiae,
amplissimi sacerdotii collegium, in quo non modo amicitiam violari apud
maiores nostros fas non erat, sed ne cooptari quidem sacerdotem licebat,
qui cuiquam ex collegio esset inimicus. Quae ut omittam tam multa atque
tanta, quis umquam tanti quemquam fecit aut facere potuit ant debuit,
quanti ego Cn. Pompeium, socerum tuae filiae? Etenim, si merita valent,
patriam, liberos, salutem, dignitatem, memet ipsum mihi per illum
restitutum puto; si consuetudinis iucunditas, quae fuit umquam amicitia
consularium in nostra civitate coniunctior? si illa amoris atque officii
signa, quid mihi ille non commisit? quid non mecum communicavit? quid de
se in senatu, cum ipse abesset, per quemquam agi maluit? quibus ille me
rebus non ornatum esse voluit amplissime? qua denique ille facilitate,
qua humanitate tulit contentionem meam pro Milone adversante interdum
actionibus suis? quo studio providit, ne quae me illius temporis invidia
attingeret, cum me consilio, cum auctoritate, cum armis denique texit
suis? Quibus quidem temporibus haec in eo gravitas, haec animi altitudo
fuit, non modo ut Phrygi alicui aut Lycaoni, quod tu in legatis fecisti,
sed ne summorum quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet.
Huius igitur filius cum sit gener tuus cumque praeter hanc coniunctionem
affinitatis, quam sis Cn. Pompeio carus quamque iucundus, intelligam,
quo tandem animo in te esse debeo? cum praesertim eas ad me litteras is
miserit, quibus, etiamsi tibi, cui sum amicissimus, hostis essem,
placarer tamen totumque me ad eius viri ita de me meriti voluntatem
nutumque converterem. Sed haec hactenus; pluribus enim etiam fortasse
verbis, quam necesse fuit, scripta sunt: nunc ea, quae a me profecta
quaeque instituta sunt, cognosce. * * * * atque haec agimus et agemus
magis pro dignitate quam pro periculo tuo; te enim, ut spero, propediem
censorem audiemus, cuius magistratus officia, quae sunt maximi animi
summique consilii, tibi diligentius et accuratius quam haec, quae nos de
te agimus, cogitanda esse censeo.<

------------------------------------------------------------------------

*XI. Scr. in castris ad Pyramum mense Iunio (post Nonas) a.u.c. 704.
M. CICERO AP. PULCHRO, ut spero, CENSORI S. D.*

Cum essem in castris ad fluvium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore
a te epistulae duae, quas ad me Q. Servilius Tarso miserat: earum in
altera dies erat ascriptus Nonarum Aprilium; in altera, quae mihi
recentior videbatur, dies non erat. Respondebo igitur superiori prius,
in qua scribis ad me de absolutione maiestatis. De qua etsi permulto
ante certior factus eram litteris, nuntiis, fama denique ipsa?nihil enim
fuit clarius, non quo quisquam aliter putasset, sed nihil de insignibus
ad laudem viris obscure nuntiari solet?, tamen eadem illa laetiora
fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius loquebantur et
uberius quam vulgi sermo, sed etiam quia magis videbar tibi gratulari,
cum de te ex te ipso audiebam. Complexus igitur sum cogitatione te
absentem; epistulam vero osculatus, etiam ipse mihi gratulatus sum; quae
enim a cuncto populo, a senatu, a iudicibus ingenio, industriae, virtuti
tribuuntur, quia mihi ipse assentor fortasse, cum ea esse in me fingo,
mihi quoque ipsi tribui puto. Nec tam gloriosum exitum tui iudicii
exstitisse, sed tam pravam inimicorum tuorum mentem fuisse mirabar. "De
ambitu vero, quid interest," inquies, "an de maiestate?" ad rem nihil;
alterum enim non attigisti, alteram auxisti; verumtamen ea est maiestas,
ut Sulla voluit, ut in quemvis impune declamari liceret, ambitus vero
ita apertam vim habet, ut aut accusetur improbe aut defendatur; qui enim
facta aut non facta largitio ignorari potest? tuorum autem honorum
cursus cui suspectus umquam fuit? Me miserum, qui non affuerim! quos ego
risus excitassem! Sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis
litteris iucundissima fuerunt: unum, quod te ab ipsa re publica defensum
scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium civium copia
tueri tales viros deberet, nunc vero eo magis, quod tanta penuria est in
omni vel honoris vel aetatis gradu, ut tam orba civitas tales tutores
complecti debeat; alterum, quod Pompeii et Bruti fidem benevolentiamque
mirifice laudas: laetor virtute et officio cum tuorum necessariorum,
meorum amicissimorum, tum alterius omnium saeculorum et gentium
principis, alterius iam pridem iuventutis, celeriter, ut spero,
civitatis. De mercenariis testibus a suis civitatibus notandis, nisi iam
factum aliquid est per Flaccum, fiet a me, cum per Asiam decedam. Nunc
ad alteram epistulam venio. Quod ad me quasi formam communium temporum
et totius rei publicae misisti expressam, prudentia litterarum tuarum
valde mihi est grata?video enim et pericula leviora, quam timebam, et
maiora praesidia, si quidem, ut scribis, omnes vires civitatis se ad
Pompeii ductum applicaverunt?tuumque simul promptum animum et alacrem
perspexi ad defendendam rem publicam, mirificamque cepi voluptatem ex
hac tua diligentia, quod in summis tuis occupationibus mihi tamen rei
publica statum per te notum esse voluisti: nam augurales libros ad
commune utriusque nostrum otium serva; ego enim, a te cum tua promissa
per litteras flagitabam, ad urbem te otiosissimum esse arbitrabar, nunc
tamen, ut ipse polliceris, pro auguralibus libris orationes tuas
confectas omnes exspectabo. D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non
convenerat me; nec erat iam quisquam mecum tuorum praeter omnes meos,
qui sunt omnes tui. Stomachosiores meas litteras quas dicas esse, non
intelligo: bis ad te scripsi me purgans diligenter, te leviter accusans
in eo, quod de me cito credidisses: quod genus querelae mihi quidem
videbatur esse amici; sin tibi displicet, non utar eo posthac. Sed, si,
ut scribis, eae litterae non fuerunt disertae, scito meas non fuisse; ut
enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat, sic tu?libet enim
mihi iocari?, quod disertum non erit, ne putaris meum. Vale et in
censura?si iam es censor, ut spero?de proavo multum cogitato tuo.

------------------------------------------------------------------------

*XII. Scr. Sidae a. d. III. Nonas Sextiles a.u.c. 704.
M. CICERO AP. PULCHRO S.*

Gratulabor tibi prius?ita enim rerum ordo postulat?, deinde ad me
convertar. Ego vero vehementer gratulor de iudicio ambitus, neque id,
quod nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior
civis, quo vir clarior, quo fortior amicus es quoque plura virtutis,
industriae ornamenta in te sunt, eo mirandum est magis, nullam ne in
tabellae quidem latebra fuisse absconditam malevolentiam, quae te
impugnare auderet: non horum temporum, non horum hominum atque morum
negotium; nihil iam sum pridem admiratus magis. De me autem, suscipe
paullisper meas partes et eum te esse finge, qui sum ego: si facile
inveneris, quid dicas, noli ignoscere haesitationi meae. Ego vero velim
mihi Tulliaeque meae, sicut tu amicissime et suavissime optas, prospere
evenire ea, quae me insciente facta sunt a meis; sed ita cecidisse, ut
agerentur eo tempore, spero omnino cum aliqua felicitate et opto,
verumtamen plus me in hac spe tua sapientia et humanitas consolatur quam
opportunitas temporis: itaque, quemadmodum expediam exitum huius
institutae orationis, non reperio; neque enim tristius dicere quidquam
debeo ea de re, quam tu ipse ominibus optimis rosequeris, neque non me
tamen mordet aliquid. In quo unum non vereor, ne tu parum perspicias ea,
/ quae/ gesta sunt, ab aliis esse gesta, quibus ego ita mandaram, ut,
cum tam longe afuturus essem, ad me ne referrent, agerent, quod
probassent. In hoc autem mihi illud occurrit: "quid tu igitur, si
affuisses?" rem probassem, de tempore, nihil te invito, nihil sine
consilio egissem tuo. Vides sudare me iamdudum laborantem, quomodo ea
tuear, quae mihi tuenda sunt, ut te non offendam: leva me igitur hoc
onere; numquam enim mihi videor tractasse causam difficiliorem. Sic
habeto tamen: nisi iam tunc omnia negotia cum summa tua dignitate
diligentissime confecissem, tametsi nihil videbatur ad meum erga te
pristinum studium addi posse, tamen hac mihi affinitate nuntiata non
maiore equidem studio, sed acrius, apertius, significantius dignitatem
tuam defendissem. Decedenti mihi et iam imperio annuo terminato ante d.
III. Nonas Sext., cum ad Sidam navi accederem et mecum Q. Servilius
esset, litterae a meis sunt redditae: dixi statim Servilio?etenim
videbatur esse commotus?, ut omnia a me maiora exspectaret; quid multa?
benevolentior tibi, quam fui, nihilo sum factus, diligentior ad
declarandam benevolentiam multo; nam, ut vetus nostra simultas antea
stimulabat me, ut caverem, ne cui suspicionem ficte reconciliatae
gratiae darem, sic affinitas nova nunc curam mihi affert cavendi, ne
quid de summo meo erga te amore detractum esse videatur.

------------------------------------------------------------------------

*XIII. Scr. in Asia mense Septembri a.u.c. 704.
M. CICERO AP. PULCHRO S.*

Quasi divinarem tali in officio fore mihi aliquando expetendum studium
tuum, sic, cum de tuis rebus gestis agebatur, inserviebam honori tuo;
dicam tamen vere: plus, quam acceperas, reddidisti; quis enim ad me non
perscripsit te non solum auctoritate, oratione, sententia tua, quibus
ego a tali viro contentus eram, sed etiam opera consilio, domum veniendo
conveniendis meis nullum onus officii cuiquam reliquum fecisse? Haec
mihi ampliora multo sunt quam illa ipsa, propter quae haec laborantur;
insignia enim virtutis multi etiam sine virtute assecuti sunt, talium
virorum tanta studia assequi sola virtus potest. Itaque mihi propono
fructum amicitiae nostrae ipsam amicitiam, qua nihil est uberius,
praesertim in iis studiis, quibus uterque nostrum devinctus est; nam
tibi me profiteor et in re publica socium, de qua idem sentimus, et in
quotidiana vita coniunctum, quam his artibus studiisque colimus. Vellem
ita fortuna tulisset, ut, quanti ego omnes tuos facio, tanti tu meos
facere posses, quod tamen ipsum nescio qua permotus animi divinatione
non despero. Sed hoc nihil ad te; nostrum est onus. Illud velim sic
habeas, quod intelliges, hac re novata additum potius aliquid ad meum
erga te studium, quo nihil videbatur addi posse, quam quidquam esse
detractum. Cum haec scribebam, censorem iam te esse sperabam: eo brevior
est epistula et, ut adversus magistrum morum, modestior.

------------------------------------------------------------------------
------------------------------------------------------------------------
*Archeologhia*
	

Il futuro dell'Archeologia

	 

	

Fonti latine


M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER QVARTVS
Ad Ser. Sulpicium et Ceteros

------------------------------------------------------------------------
I <#1>  II <#2>  III <#3>  IV <#4>  V <#5>  VI <#6>  VII <#7>  VIII
<#8>  IX <#9>  X <#10>  XI <#11>  XII <#12>  XIII <#13>  XIV <#14>  XV <#15>

------------------------------------------------------------------------

*I. Scr. in Cumano exeunte mense Aprili a.u.c. 705.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.*

C. Trebatius, familiaris meus, ad me scripsit te ex se quaesisse, quibus
in locis essem, molesteque te ferre, quod me propter valetudinem tuam,
cum ad urbem accessissem, non vidisses, et hoc tempore velle te mecum,
si propius accessissem, de officio utriusque nostrum communicare.
Utinam, Servi, salvis rebus?sic enim est dicendum?colloqui potuissemus
inter nos! profecto aliquid opis occidenti rei publicae tulissemus:
cognoram enim iam absens te haec mala multo ante providentem defensorem
pacis et in consulatu tuo et post consulatum fuisse; ego autem, cum
consilium tuum probarem et idem ipse sentirem, nihil proficiebam, sero
enim veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa, incideram in
hominum pugnandi cupidorum insanias. Nunc, quoniam nihil iam videmur
opitulari posse rei publicae, si quid est, in quo nobismet ipsis
consulere possimus, non ut aliquid ex pristino statu nostro retineamus,
sed ut quam honestissime lugeamus, nemo est omnium, quicum potius mihi
quam tecum communicandum putem; nec enim clarissimorum virorum, quorum
similes esse debemus, exempla neque doctissimorum, quos semper coluisti,
praecepta te fugiunt. Atque ipse antea ad te scripsissem te frustra in
senatum sive potius in conventum senatorum esse venturum, ni veritus
essem, ne eius animum offenderem, qui a me, ut te imitarer, petebat: cui
quidem ego, cum me rogaret, ut adessem in senatu, eadem omnia, quae a te
de pace et de Hispaniis dicta sunt, ostendi me esse dicturum. Res vides
quomodo se habeat: orbem terrarum imperiis distributis ardere bello;
urbem sine legibus, sine iudiciis, sine iure, sine fide relictam
direptioni et incendiis: itaque mihi venire in mentem nihil potest non
modo, quod sperem, sed vix, iam quod audeam optare; sin autem tibi,
homini prudentissimo, videtur utile esse nos colloqui, quamquam longius
etiam cogitabam ab urbe discedere, cuius iam etiam nomen invitus audio,
tamen propius accedam, Trebatioque mandavi, ut, si quid tu eum velles ad
me mittere, ne recusaret, idque ut facias velim aut si quem tuorum
fidelium voles, ad me mittas, ne aut tibi exire ex urbe necesse sit aut
mihi accedere. Ego tantum tibi tribuo, quantum mihi fortasse arrogo, ut
exploratum habeam, quidquid nos communi sententia statuerimus, id omnes
homines probaturos. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*II. Scr. in Cumano exeunte mense Aprili (a. d. III. K. Maias) a.u.c. 705.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.*

A. d. III. Kal. Maias cum essem in Cumano, accepi tuas litteras, quibus
lectis cognovi non satis prudenter fecisse Philotimum, qui, cum abs te
mandata haberet, ut scribis, de omnibus rebus, ipse ad me non venisset,
litteras tuas misisset, quas intellexi breviores fuisse, quod eum
perlaturum putasses; sed tamen, postquam tuas litteras legi, Postumia
tua me convenit et Servius noster: his placuit, ut tu in Cumanum
venires, quod etiam mecum ut ad te scriberem egerunt. Quod meum
consilium exquiris, id est tale, ut capere facilius ipse possim quam
alteri dare; quid enim est, quod audeam suadere tibi, homini summa
auctoritate summaque prudentia? si, quid rectissimum sit, quaerimus,
perspicuum est, si, quid maxime expediat, obscurum; sin ii sumus, qui
profecto esse debemus, ut nihil arbitremur expedire, nisi quod rectum
honestumque sit, non potest esse dubium, quid faciendum nobis sit. Quod
existimas meam causam coniunctam esse cum tua, certe similis in utroque
nostrum, cum optime sentiremus, error fuit: nam omnia utriusque consilia
ad concordiam spectaverunt, qua cum ipsi Caesari nihil esset utilius,
gratiam quoque nos inire ab eo defendenda pace arbitrabamur; quantum nos
fefellerit et quem in locum res deducta sit, vides. Neque solum ea
perspicis, quae geruntur quaeque iam gesta sunt, sed etiam qui cursus
rerum, qui exitus futurus sit: ergo aut probare oportet ea, quae fiunt,
aut interesse, etiamsi non probes; quorum altera mihi turpis, altera
etiam periculosa ratio videtur. Restat, ut discedendum putem; in quo
reliqua videtur esse deliberatio, quod consilium in discessu, quae loca
sequamur. Omnino cum miserior res numquam accidit, tum ne deliberatio
quidem difficilior; nihil enim constitui potest, quod non incurrat in
magnam aliquam difficultatem. Tu, si videbitur, ita censeo facias, ut,
si habes iam statutum, quid tibi agendum putes, in quo non sit
coniunctum consilium tuum cum meo, supersedeas hoc labore itineris; sin
autem est, quod mecum communicare velis, ego te exspectabo. Tu, quod tuo
commodo fiat, quam primum velim venias, sicut intellexi et Servio et
Postumiae placere. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*III. Scr. Romae exeunte mense Septembri a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.*

Vehementer te esse sollicitum et in communibus miseriis praecipuo quodam
dolore angi multi ad nos quotidie deferunt; quod quamquam minime miror
et meum quodammodo agnosco, doleo tamen te sapientia praeditum prope
singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare.
Me quidem, etsi nemini concedo, qui maiorem ex pernicie et peste rei
publicae molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque
conscientia consiliorum meorum; multo enim ante tamquam ex aliqua
specula prospexi tempestatem futuram, neque id solum mea sponte, sed
multo etiam magis monente et denuntiante te; etsi enim afui magnam
partem consulatus tui, tamen et absens cognoscebam, quae esset tua in
hoc pestifero bello cavendo et praedicendo sententia, et ipse affui
primis temporibus tui consulatus, cum accuratissime monuisti senatum
collectis omnibus bellis civilibus, ut et illa timerent, quae
meminissent, et scirent, cum superiores nullo tali exemplo antea in re
publica cognito tam crudeles fuissent, quicumque postea rem publicam
oppressisset armis, multo intolerabiliorem futurum; nam, quod exemplo
fit, id etiam iure fieri putant, sed aliquid atque adeo multa addunt et
afferunt de suo. Quare meminisse debes eos, qui auctoritatem et
consilium tuum non sint secuti, sua stultitia occidisse, cum tua
prudentia salvi esse potuissent. Dices: "quid me ista res consolatur in
tantis tenebris et quasi parietinis rei publicae?" Est omnino vix
consolabilis dolor?tanta est omnium rerum amissio et desperatio
recuperandi?; sed tamen et Caesar ipse ita de te iudicat et omnes cives
sic existimant, quasi lumen aliquod exstinctis ceteris elucere
sanctitatem et prudentiam et dignitatem tuam: haec tibi ad levandas
molestias magna esse debent. Quod autem a tuis abes, id eo levius
ferendum est, quod eodem tempore a multis et magnis molestiis abes; quas
ad te omnes perscriberem, nisi vererer, ne ea cognosceres absens, quae
quia non vides, mihi videris meliore esse condicione quam nos, qui
videmus. Hactenus existimo nostram consolationem recte adhibitam esse,
quoad certior ab homine amicissimo fieres iis de rebus, quibus levari
possent molestiae tuae. Reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec
minima solatia, ut quidem ego sentio, multo maxima: quae ego experiens
quotidie sic probo, ut ea mihi salutem afferre videantur; te autem ab
initio aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum studiosum fuisse
omniaque, quae a sapientissimis viris ad bene vivendum tradita essent,
summo studio curaque didicisse; quae quidem vel optimis rebus et usui et
delectationi esse possent, his vero temporibus habemus aliud nihil, in
quo acquiescamus. Nihil faciam insolenter neque te tali vel scientia vel
natura praeditum hortabor, ut ad eas te referas artes, quibus a primis
temporibus aetatis studium tuum dedisti: tantum dicam, quod te spero
approbaturum, me, posteaquam illi arti, cui studueram, nihil esse loci
neque in curia neque in foro viderem, omnem meam curam atque operam ad
philosophiam contulisse. Tuae scientiae excellenti ac singulari non
multo plus quam nostrae relictum est loci; quare non equidem te moneo,
sed mihi ita persuasi, te quoque in iisdem versari rebus, quae, etiamsi
minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent. Servius
quidem tuus in omnibus ingenuis artibus in primisque in hac, in qua ego
me scripsi acquiescere, ita versatur, ut excellat; a me vero sic
diligitur, ut tibi uni concedam, praeterea nemini, mihique ab eo gratia
refertur, in quo ille existimat, quod facile appareat, cum me colat et
observet, tibi quoque in eo se facere gratissimum.

------------------------------------------------------------------------

*IV. Scr. Romae exeunte mense Septembri a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.*

Accipio excusationem tuam, qua usus es, cur saepius ad me litteras uno
exemplo dedisses, sed accipio ex ea parte, quatenus aut negligentia aut
improbitate eorum, qui epistulas accipiant, fieri scribis, ne ad nos
perferantur: illam partem excusationis, qua te scribis orationis
paupertate?sic enim appellas?iisdem verbis epistulas saepius mittere,
nec nosco nec probo, et ego ipse, quem tu per iocum?sic enim
accipio?divitias orationis habere dicis, me non esse verborum admodum
inopem agnosco? eroneesthai enim non necesse est?, sed tamen idem?nec
hoc eroneumenow? facile cedo tuorum scriptorum subtilitati et
elegantiae. Consilium tuum, quo te usum scribis hoc Achaicum negotium
non recusavisse, cum semper probavissem, tum multo magis probavi lectis
tuis proximis litteris; omnes enim causae, quas commemoras, iustissimae
sunt tuaque et auctoritate et prudentia dignissimae. Quod aliter
cecidisse rem existimas, atque opinatus esses, id tibi nullo modo
assentior; sed, quia tanta perturbatio et confusio est rerum, ita
perculsa et prostrata foedissimo bello iacent omnia, ut is cuique locus,
ubi ipse sit, et sibi quisque miserrimus esse videatur, propterea et tui
consilii poenitet te et nos, qui domi sumus, tibi beati videmur, at
contra nobis non tu quidem vacuus molestiis, sed prae nobis beatus.
Atque hoc ipso melior est tua quam nostra condicio, quod tu, quid
doleat, scribere audes, nos ne id quidem tuto possumus, nec id victoris
vitio, quo nihil moderatius, sed ipsius victoriae, quae civilibus bellis
semper est insolens. Uno te vincimus, quod de Marcelli, collegae tui,
salute paullo ante quam tu cognovimus, etiam mehercule quod, quemadmodum
ea res ageretur, vidimus: nam sic fac existimes, post has miserias, id
est postquam armis disceptari coeptum est de iure publico, nihil esse
actum aliud cum dignitate; nam et ipse Caesar accusata acerbitate
Marcelli?sic enim appellabat-laudataque honorificentissime et aequitate
tua et prudentia repente praeter spem dixit se senatui roganti de
Marcello ne hominis quidem causa negaturum; fecerat autem hoc senatus,
ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de Marcello et C. Marcellus se ad
Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret et ad Caesarem supplex
accederet. Noli quaerere: ita mihi pulcher hic dies visus est, ut
speciem aliquam viderer videre quasi reviviscentis rei publicae. Itaque,
cum omnes ante me rogati gratias Caesari egissent praeter Volcatium?is
enim, si eo loco esset, negavit se facturum fusisse?, ego rogatus mutavi
meum consilium; nam statueram non mehercule inertia, sed desiderio
pristinae dignitatis in perpetuum tacere: fregit hoc meum consilium et
Caesaris magnitudo animi et senatus officium; itaque pluribus verbis egi
Caesari gratias, meque metuo ne etiam in ceteris rebus honesto otio
privarim, quod erat unum solatium in malis; sed tamen, quoniam effugi
eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non
putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut
et illius voluntati et meis studiis serviam: nam, etsi a prima aetate me
omnis ars et doctrina liberalis et maxime philosophia delectavit, tamen
hoc studium quotidie ingravescit, credo et aetatis maturitate ad
prudentiam et iis temporum vitiis, ut nulla res alia levare animum
molestiis possit; a quo studio te abduci negotiis intelligo ex tuis
litteris, sed tamen aliquid iam noctes te adiuvabunt. Servius tuus vel
potius noster summa me observantia colit, cuius ego cum omni probitate
summaque virtute, tum studiis doctrinaque delector. Is mecum saepe de
tua mansione aut decessione communicat: adhuc in hac sum sententia,
nihil ut faciamus, nisi quod maxime Caesar velle videatur. Res sunt
eiusmodi, ut, si Romae sis, nihil te praeter tuos delectare possit; de
reliquis, nihil melius ipso est, ceteri et cetera eiusmodi, ut, si
alterum utrum necesse sit, audire ea malis quam videre. Hoc nostrum
consilium nobis minime iucundum est, qui te videre cupimus, sed
consulimus tibi. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*V. Scr. Athenis mense Aprili a.u.c. 709.
SERVIUS CICERONI S.*

Posteaquam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae tuae, sane quam
pro eo, ac debui, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem
existimavi, qui, si istic affuissem, neque tibi defuissem coramque meum
dolorem tibi declarassem. Etsi genus hoc consolationis miserum atque
acerbum est, propterea quia, per quos ea confieri debet propinquos ac
familiares, ii ipsi pari molestia afficiuntur neque sine lacrimis multis
id conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione
indigere quam aliis posse suum officium praestare, tamen, quae in
praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non
quo ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus ea
perspicias. Quid est, quod tanto opere te commoveat tuus dolor
intestinus? Cogita, quemadmodum adhuc fortuna nobiscum egerit: ea nobis
erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent,
patriam, honestatem, dignitatem, honores omnes. Hoc uno incommodo addito
quid ad dolorem adiungi potuit? aut qui non in illis rebus exercitatus
animus callere iam debet atque omnia minoris existimare? An illius
vicem, credo, doles? Quoties in eam cogitationem necesse est et tu
veneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus non pessime cum iis
esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem cum vita commutare?
Quid autem fuit, quod illam hoc tempore ad vivendum magno opere invitare
posset? quae res? quae spes? quod animi solatium? Ut cum aliquo
adolescente primario coniuncta aetatem gereret? licitum est tibi, credo,
pro tua dignitate ex hac iuventute generum deligere, cuius fidei liberos
tuos te tuto committere putares. An ut ea liberos ex sese pareret, quos
cum florentes videret laetaretur? qui rem a parente traditam per se
tenere possent, honores ordinatim petituri essent, in re publica, in
amicorum negotiis libertate sua usuri? quid horum fuit, quod non,
priusquam datum est, ademptum sit? "At vero malum est liberos amittere."
Malum: nisi hoc peius est, haec sufferre et perpeti. Quae res mihi non
mediocrem consolationem attulerit, volo tibi commemorare, si forte eadem
res tibi dolorem minuere possit. Ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram
versus navigarem, coepi regiones circumcirca prospicere: post me erat
Aegina, ante me Megara, dextra Piraeeus, sinistra Corinthus, quae oppida
quodam tempore florentissima fuerunt, nine prostrata et diruta ante
oculos iacent. Coepi egomet mecum sic cogitare: "hem! nos homunculi
indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita
brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent?
Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?" Crede
mihi, cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. Hoc idem, si tibi
videtur, fac ante oculos tibi proponas: modo uno tempore tot viri
clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta
est, omnes provinciae conquassatae sunt; in unius mulierculae animula si
iactura facta est, tanto opere commoveris? quae si hoc tempore non diem
suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo
nata fuerat. Etiam tu ab hisce rebus animum ac cogitationem tuam avoca
atque ea potius reminiscere, quae digna tua persona sunt: illam, quamdiu
ei opus fuerit, vixisse, una cum re publica fuisse, te, patrem suum,
praetorem, consulem, augurem vidisse, adolescentibus primariis nuptam
fuisse, omnibus bonis prope perfunctam esse; cum res publica occideret,
vita excessisse: quid est, quod tu aut illa cum fortuna hoc nomine queri
possitis? Denique noli te oblivisci Ciceronem esse et eum, qui aliis
consueris praecipere et dare consilium, neque imitari malos medicos, qui
in alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, ipsi se
curare non possunt, sed potius, quae aliis praecipere soles, ea tute
tibi subiice atque apud animum propone. Nullus dolor est, quem non
longinquitas temporis minuat ac molliat: hoc te exspectare tempus tibi
turpe est ac non ei rei sapientia tua te occurrere. Quod si qui etiam
inferis sensus est, qui illius in te amor fuit pietasque in omnes suos,
hoc certe illa te facere non vult. Da hoc illi mortuae, da ceteris
amicis ac familiaribus, qui tuo dolore maerent, da patriae, ut, si qua
in re opus sit, opera et consilio tuo uti possit. Denique, quoniam in
eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis serviendum sit, noli
committere, ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae
tempora et aliorum victoriam lugere. Plura me ad te de hac re scribere
pudet, ne videar prudentiae tuae diffidere; quare, si hoc unum
proposuero, finem faciam scribendi: vidimus aliquoties secundam
pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem apisci; fac
aliquando intelligamus adversam quoque te aeque ferre posse neque id
maius, quam debeat, tibi onus videri, ne ex omnibus virtutibus haec una
tibi videatur deesse. Quod ad me attinet, cum te tranquilliorem animo
esse cognoro, de iis rebus, quae hic geruntur, quemadmodumque se
provincia habeat, certiorem faciam. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*VI. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.*

Ego vero, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu affuisses;
quantum enim praesens me adiuvare potueris et consolando et prope aeque
dolendo, facile ex eo intelligo, quod litteris lectis aliquantum
acquievi, nam et ea scripsisti, quae levare luctum possent, et in me
consolando non mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti: Servius tamen
tuus omnibus officiis, quae illi tempori tribui potuerunt, declaravit et
quanti ipse me faceret et quam suum talem erga me animum tibi gratum
putaret fore; cuius officia iucundiora scilicet saepe mihi fuerunt,
numquam tamen gratiora. Me autem non oratio tua solum et societas paene
aegritudinis, sed etiam auctoritas consolatur; turpe enim esse existimo
me non ita ferre casum meum, ut tu, tali sapientia praeditus, ferendum
putas; sed opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea me solatia
deficiunt, quae ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortuna
non defuerunt: nam et Q. Maximus, qui filium consularem, clarum virum et
magnis rebus gestis, amisit, et L. Paullus, qui duo septem diebus, et
vester Gallus et M. Cato, qui summo ingenio, summa virtute filium
perdidit, iis temporibus fuerunt, ut eorum luctum ipsorum dignitas
consolaretur ea, quam ex re publica consequebantur; mihi autem amissis
ornamentis iis, quae ipse commemoras quaeque eram maximis laboribus
adeptus, unum manebat illud solatium, quod ereptum est: non amicorum
negotiis, non rei publicae procuratione impediebantur cogitationes meae,
nihil in foro agere libebat, aspicere curiam non poteram, existimabam,
id quod erat, omnes me et industriae meae fructus et fortunae
perdidisse: sed, cum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse
communia, et cum frangerem iam ipse me et cogerem illa ferre toleranter,
habebam, quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in sermone et
suavitate omnes curas doloresque deponerem: nunc autem hoc tam gravi
vulnere etiam illa, quae consanuisse videbantur, recrudescunt; non enim,
ut tum me a re publica maestum domus excipiebat, quae levaret, sic nunc
domo maerens ad rem publicam confugere possum, ut in eius bonis
acquiescam. Itaque et domo absum et foro, quod nec eum dolorem, quem ad
re publica capio, domus iam consolari potest nec domesticum res publica.
Quo magis te exspecto teque videre quam primum cupio? maior enim levatio
mihi afferri nulla potest quam coniunctio consuetudinis sermonumque
nostrorum?; quamquam sperabam tuum adventum?sic enim audiebam?
appropinquare. Ego autem cum multis de causis te exopto quam primum
videre, tum etiam, ut ante commentemur inter nos, qua ratione nobis
traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem
accommodandum et prudentis et liberalis et, ut perspexisse videor, nec a
me alieni et tibi amicissimi; quod cum ita sit, magnae tamen est
deliberationis, quae ratio sit ineunda nobis non agendi aliquid, sed
illius concessu et beneficio quiescendi. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*VII. Scr. Romae (post VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.*

Etsi eo te adhuc consilio usum intelligo, ut id reprehendere non audeam,
non quyin ab eo ipse dissentiam, sed quod ea te sapientia esse iudicem,
ut meum consilium non anteponam tuo, tamen et anicitiae nostrae vetustas
et tua summa erga me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua cognita
est, me hortata est, ut ea scriberem ad te, quae et saluti tuae
conducere arbitrarer et non aliena esse ducerem a dignitate. Ego eum te
esse, qui horum malorum initia multo ante videris, consulatum
magnificentissime atque optime gesseris, praeclare memini; sed idem
etiam illa vidi, neque te consilium civilis belli ita gerendi nec copias
Cn. Pompeii nec genus exercitus probare semperque summe diffidere, qua
in sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror. Itaque neque
tu multum interfuisti rebus gerendis et ego id semper egi, ne
interessem; non enim iis rebus pugnabamus, quibus valere poteramus,
consilio, auctoritate, causa, quae erant in nobis superiora, sed
lacertis et viribus, quibus pares non eramus: victi sumus igitur aut, si
vinci dignitas non potest, fracti certe et abiecti; in quo tuum
consilium nemo potest non maxime laudare, quod cum spe vincendi simul
abiecisti certandi etiam cupiditatem ostendistique sapientam et bonum
civem initia velli civilis invitum suscipere, extrema libenter non
persequi. Qui non idem consilium, quod tu, secuti sunt, eos video in duo
genera esse distractos; aut enim renovare bellum conati sunt, hique se
in Africam contulerunt, aut, quemadmodum nos, victori sese crediderunt:
medium quoddam tuum consilium fuit, qui hoc fortasse humilis animi
duceres, illud pertinacis. Fateor a plerisque vel dicam ab omnibus
sapiens tuum consilium, a multis etiam magni ac fortis animi iudicatum;
sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam modum, praesertim
cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas fortunas omnes obtinendas praeter
voluntatem; sic enim intellexi, nihil aliud esse, quod dubitationem
afferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur, ne tu illud
beneficium omnino non putares; de quo quid sentiam, nihil attinet
dicere, cum appareat, ipse quid fecerim. Sed tamen, si iam ita
constituisses, ut abesse perpetuo malles quam ea, quae nolles, videre,
tamen id cogitare deberes, ubicumque esses, te fore in eius ipsius, quem
fugeres, potestate: qui si facile passurus esset te carentem patria et
fortunis tuis quiete et libere vivere, cogitandum tibi tamen esset,
Romaene et domi tuae, cuicuimodi res esset, an Mytilenis aut Rhodi
malles vivere; sed, cum ita late pateat eius potestas, quem veremur, ut
terrarum orbem complexa sit, nonne mavis sine periculo tuae domi esse
quam cum periculo alienae? Equidem, etiamsi oppetenda mors esset, domi
atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis; hoc idem
omnes, qui te diligunt, sentiunt, quorum est magna pro tuis maximis
clarissimisque virtutibus multitudo. Habemus etiam rationem rei
familiaris tuae, quam dissipari nolumus; nam, etsi nullam potest
accipere iniuriam, quae futura perpetua sit, propterea quod neque is,
qui tenet rem publicam, patietur neque ipsa res publica, tamen impetum
praedonum in tuas fortunas fieri nolo, hi autem qui essent, auderem
scribere, nisi te intelligere confiderem. Hic te unius sollicitudines,
unius etiam multae et assiduae lacrimae, C. Marcelli, fratris optimi,
deprecantur: nos cura et dolore proximi sumus, precibus tardiores, quod
ius adeundi, cum ipsi deprecatione eguerimus, non habemus, gratia tantum
possumus, quantum victi; sed tamen consilio, studio Marcello non
desumus. A tuis reliquis non adhibemur; ad omnis parati sumus.

------------------------------------------------------------------------

*VIII. Scr. Romae (post VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.*

Neque monere te audeo praestanti prudentia virum nec confirmare maximi
animi hominem unumque fortissimum, consolari vero nullo modo; nam, si
ea, quae acciderunt, ita fers, ut audio, gratulari magis virtuti debeo
quam consolari dolorem tuum, sin te tanta mala rei publicae frangunt,
non ita abundo ingenio, ut te consoler, cum ipse me non possim. Reliquum
est igitur, ut tibi me in omni re eum praebeam praestemque et ad omnia,
quae tui velint, ita sim praesto, ut me non solum omnia debere tua
causa, que possim, sed etiam quae non possim, putem. Illud tamen vel tu
me monuisse vel censuisse puta vel propter benevolentiam tacere non
potuisse, ut, quod ego facio, tu quoque animum inducas, si sit aliqua
res publica, in ea te esse oportere, iudicio hominum reque principem,
necessitate cedentem tempori, sin autem nulla sit, hunc tamen aptissimum
esse etiam ad exsulandum locum; si enim libertatem sequimur, qui locus
hoc dominatu vacat? sin qualemcumque locum, quae est domestica sede
iucundior? Sed mihi crede, etiam is, qui omnia tenet, favet ingeniis,
nobilitatem vero et dignitates hominum, quantum ei res et ipsius causa
concedit, amplectitur. Sed plura, quam statueram; redeo ergo ad unum
illud, me tuum esse: fore cum tuis, si modo erunt tui, si minus, me
certe in omnibus rebus satis nostrae coniunctioni amorique facturum. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*IX. Scr. Romae (post VII. K. Sext.) a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.*

Etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus
verbis scriptas, quibus declaraveram, quo te animo censerem esse
oportere et quid tibi faciendum arbitrarer, tamen, cum Theophilus,
libertus tuus, proficisceretur, cuius ego fidem erga te benevolentiamque
perspexeramn, sine meis litteris eum ad te venire nolui. Iisdem igitur
te rebus etiam atque etiam hortor, quibus superioribus litteris hortatus
sum, ut in ea re publica, quaecumque est, quam primum velis esse: multa
videbis fortasse, quae nolis, non plura tamen, quam audis quotidie; non
est porro tuum uno sensu solum oculorum moveri, cum idem illud auribus
percipias?quod etiam maius videri solet?, minus laborare. At tibi ipsi
dicendum erit aliquid, quod non sentias, aut faciendum, quod non probes.
Primum tempori cedere, id est necessitati parere, semper sapientis est
habitum; deinde non habet, ut nunc quidem est, id vitii res: dicere
fortasse, quae sentias, non licet, tacere plane licet; omnia enim delata
ad unum sunt: is utitur consilio ne suorum quidem, sed suo; quod non
multo secus fieret, si is rem publicam teneret, quem secuti sumus: an,
qui in bello, cum omnium nostrum coniunctum esset periculum, suo et
certorum hominum minime prudentium consilio uteretur, eum magis communem
censemus in victoria futurum fuisse, quam incertis in rebus fuisset? et,
qui nec te consule tuum sapientissimum consilium secutus esset nec
fratre tuo consulatum ex auctoritate tua gerente vobis auctoribus uti
voluerit, nunc omnia tenentem nostras sententias desideraturum censes
fuisse? Omnia sunt misera in bellis civilibus?quae maiores nostri ne
semel quidem, nostra aetas saepe iam sensit?; sed miserius nihil quam
ipsa victoria, quae, etiamsi ad meliores venit, tamen eos ipsos
ferociores impotentioresque reddit, ut, etiamsi natura tales non sint,
necessitate esse cogantur; multa enim victori eorum arbitrio, per quos
vicit, etiam invito facienda sunt. An tu non videbas mecum simul, quam
illa crudelis esset futura victoria? igitur tum quoque careres patria,
ne, quae nolles, videres? "Non," inquies, "ego enim ipse tenerem opes et
dignitatem meam." At erat tuae virtutis in minimis tuas res ponere, de
re publica vehementius laborare. Deinde qui finis istius consilii est?
nam adhuc et factum tuum probatur et, ut in tali re, etiam fortuna
laudatur: factum, quod et initium belli necessario secutus sis et
extrema sapienter persequi nolueris; fortuna, quod honesto otio tenueris
et statum et famam dignitatis tuae: nunc vero nec locus tibi ullus
dulcior esse debet patria nec eam diligere minus debes, quod deformior
est, sed misereri potius nec eam multis claris viris orbatam privare
etiam aspectu tuo. Denique, si fuit magni animi non esse supplicem
victori, vide, ne superbi sit aspernari eiusdem liberalitatem, et, si
sapientis est carere patria, duri non desiderare, et, si re publica non
possis frui, stultum est nolle privata. Caput illud est, ut, si ista
vita tibi commodior esse videatur, cogitandum tamen sit, ne tutior non
sit: magna gladiorum est licentia, sed in externis locis minor etiam ad
facinus verecundia. Mihi salus tua tantae curae est, ut Marcello, fratri
tuo, aut par aut certe proximus sim; tuum est consulere temporibus et
incolumitati et vitae et fortunis tuis.

------------------------------------------------------------------------

*X. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 709.
CICERO MARCELLO S.*

Etsi nihil erat novi, quod ad te scriberem, magisque litteras tuas iam
exspectare incipiebam vel te potius ipsum, tamen, cum Theophilus
proficisceretur, non potui nihil ei litterarum dare: cura igitur, ut
quam primum venias; venies enim, mihi crede, exspectatus, neque solum
nobis, id est, tuis, sed prorsus omnibus; venit enim mihi in mentem
subvereri interdum, ne te delectet tarda decessio. Quod si nullum
haberes sensum nisi oculorum, prorsus tibi ignoscerem, si quosdam nolles
videre, sed, cum leviora non multo essent, quae audirentur, quam quae
viderentur, suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuae te
quam primum venire idque in omnes partes valeret, putavi ea de re te
esse admonendum. Sed, quoniam, quid mihi placeret, ostendi, reliqua tu
pro tua prudentia considerabis; me tamen velim, quod ad tempus te
exspectemus, certiorem facias.

------------------------------------------------------------------------

*XI. Scr. Mytilenis exeunte anno a.u.c. 708.
MARCELLUS CICERONI S. PLURIMAM.*

Valuisse apud me tuam semper auctoritatem cum in omni re tum in hoc
maxime negotio potes existimare: cum mihi C. Marcellus, frater
amantissimus mei, non solum consilium daret, sed precibus quoque me
obsecraret, non prius mihi persuadere potuit, quam tuis est effectum
litteris, ut uterer vestro potissimum consilio. Res quemadmodum sit
acta, vestrae litterae mihi declarant. Gratulatio tua etsi est mihi
probatissima, quod ab optimo fit animo, tamen hoc mihi multo iucundius
est et gratius, quod in summa paucitate amicorum, propinquorum ac
necessariorum, qui vere meae saluti faverent, te cupidissimum mei
singularemque mihi benevolentiam praestitisse cognovi. Reliqua sunt
eiusmodi, quibus ego, quoniam haec erant tempora, facile et aequo animo
carebam; hoc vero eiusmodi esse statuo, ut sine talium virorum et
amicorum benevolentia neque in adversa neque in secunda fortuna quisquam
vivere possit: itaque in hoc ego mihi gratulor; tu vero ut intelligas
homini amicissimo te tribuisse officium, re tibi praestabo. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*XII. Scr. Athenis pr. Kal. Iunias a.u.c. 709.
SERVIUS CICERONI SAL. PLUR.*

Etsi scio non iucundissimum me nuntium vobis allaturum, tamen, quoniam
casus et natura in nobis dominantur, visum est faciendum, ut, quoquo
modo res se haberet, vos certiores facerem. A. d. X Kal. Iun., cum ab
Epidauro Piraeeum navi advectus essem, ibi M. Marcellum, collegam
nostrum, conveni eumque diem ibi consumpsi, ut cum eo essem. Postero
die, cum ab eo digressus essem eo consilio, ut ab Athenis in Boeotiam
irem reliquamque iurisdictionem absolverem, ille, uti aiebat, supra
Maleas in Italiam versus navigaturus erat. Post diem tertium eius diei,
cum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis
P. Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M.
Marcellum, collegam nostrum, post coenae tempus a P. Magio Cilone,
familiari eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in
stomacho, alterum in capite secundum aurem; sperari tamen eum vivere
posse; Magium se ipsum interfecisse postea; se a Marcello ad me missum
esse, qui haec nuntiaret et rogaret, uti edicos cogerem. Coegi et e
vestigio eo sum profectus prima luce. Cum non longe a Piraeeo abessem,
puer Acidini obviam mihi venit cum codicillis, in quibus erat scriptum
paullo ante lucem Marcellum diem suum obisse. Ita vir clarissimus ab
homine deterrimo acerbissima morte est affectus, et, cui inimici propter
dignitatem pepercerant, inventus est amicus, qui ei mortem offerret. Ego
tamen ad tabernaculum eius perrexi: inveni duos libertos et pauculos
servos; reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum
ante tabernaculum interfectus esset. Coactus sum in eadem illa lectica,
qua ipse delatus eram, meisque lecticariis in urbem eum referre, ibique
pro ea copia, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi.
Ab Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non
potui, quod religione se impediri dicerent, neque tamen id antea cuiquam
concesserant: quod proximum fuit, uti in quo vellemus gymnasio eum
sepeliremus, nobis permiserunt. Nos in nobilissimo orbis terrarum
gymnasio Academiae locum delegimus ibique eum combussimus posteaque
curavimus, ut eidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum
faciendum locarent. Ita, quae nostra officia fuerunt pro collegio et pro
propinquitate, et vivo et mortuo omnia ei praestitimus. Vale. D. pr.
Kal. Iun. Athenis.

------------------------------------------------------------------------

*XIII. Scr. Romae a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. P. FIGULO.*

Quaerenti mihi iamdiu, quid ad te potissimum scriberem, non modo certa
res nulla, sed ne genus quidem litterarum usitatem veniebat in mentem;
unam enim partem et consuetudinem earum epistularum, quibus secundis
rebus uti solebamus, tempus eripuerat perfeceratque fortuna, ne quid
tale scribere possem aut omnino cogitare: relinquebatur triste quoddam
et miserum et his temporibus consentaneum genus litterarum; id quoque
deficiebat me, in quo debebat esse aut promissio auxilii alicuis aut
consolatio doloris tui. Quod pollicerer, non erat; ipse enim pari
fortuna abiectus aliorum opibus casus meos sustentabam saepiusque mihi
veniebat in mentem queri, quod ita viverem, quam gaudere, quod viverem;
quamquam enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi
quidquam tali tempore in mentem venit optare, quod non ultro mihi Caesar
detulerit, tamen nihilo minus eis conficior curis, ut ipsum, quod maneam
in vita, peccare me existimem; careo enim cum familiarissimis multis,
quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus amicis,
quorum benevolentiam nobis conciliarat per me quondam te socio defensa
res publica, versorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus, nec
audio solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam video, quo nihil est
acerbius, eorum fortunas dissipari, quibus nos olim adiutoribus illud
incendium exstinximus, et, in qua urbe modo gratia, auctoritate, gloria
floruimus, in ea nunc iis quidem omnibus caremus, obtinemus ipsius
Caesaris summam erga nos humanitatem, sed ea plus non potest quam vis et
mutatio omnium rerum atque temporum. Itaque orbus iis rebus omnibus,
quibus et natura me et voluntas et consuetudo assuefecerat, cum ceteris,
ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo; natus enim ad agendum semper
aliquid dignum viro nunc non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne
cogitandi quidem, et, qui antea aut obscuris hominibus aut etiam
sontibus opitulari poteram, nunc P. Nigidio, uni omnium doctissimo et
sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe amicissimo, ne
benigne quidem polliceri possum. Ergo hoc ereptum est litterarum genus:
reliquum est, ut consoler et afferam rationes, quibus te a molestiis
coner abducere. At ea quidem facultas vel tui vel alterius consolandi in
te summa est, si umquam in ullo fuit; itaque eam partem, quae ab
exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur, non attingam, tibi
totam relinquam: quid sit forti et sapienti homine dignum, quid
gravitas, quid altitudo animi, quid acta tua vita, quid studia, quid
artes, quibus a pueritia floruisti, a te flagitent, tu videbis; ego,
quod intelligere et sentire, quia sum Romae et quia curo attendoque,
possum, id tibi affirmo, te in istis molestiis, in quibus es hoc
tempore, non diutius futurum, in iis autem, in quibus etiam nos sumus,
fortasse semper fore. Videor mihi perspicere primum ipsius animum, qui
plurimum potest, propensum ad salutem tuam?non scribo hoc temere: quo
minus familiaris sum, hoc sum ad investigandum curiosior?: quo facilius,
quibus est iratior, respondere tristius possit, hoc est adhuc tardior ad
te molestia liberandum; familiares vero eius, et ii quidem, qui illi
iucundissimi sunt, mirabiliter de te et loquuntur et sentiunt; accedit
eodem vulgi voluntas vel potius consensus omnium; etiam illa, quae
minimum nunc quidem potest, sed possit necesse est, res publica,
quascumque vires habebit, ab iis ipsis, a quibus tenetur, de te
propediem, mihi crede, impetrabit. Redeo igitur ad id, ut iam tibi etiam
pollicear aliquid, quod primo omiseram: nam et complectar eius
familiarissimos, qui me admodum diligunt multumque mecum sunt, et in
ipsius me consuetudinem, quam adhuc meus pudor mihi clausit, insinuabo
et certe omnes vias persequar, quibus putabo ad id, quod volumus,
pervenire posse; in hoc toto genere plura faciam, quam scribere audeo.
Ceteraque, quae tibi a multis prompta esse certo scio, a me sunt
paratissima: nihil in re familiari mea est, quod ego meum malim esse
quam tuum; hac de re et de hoc genere toto hoc scribo parcius, quod te
id, quod ipse confido, sperare malo, te esse usurum tuis. Extremum illud
est, ut te orem et obsecrem, animo ut maximo sis nec ea solum memineris,
quae ab aliis magnis viris accepisti, sed illa etiam, quae ipse ingenio
studioque peperisti; quae si colliges, et sperabis omnia optime et, quae
accident, qualiacumque erunt, sapienter feres. Sed haec tu melius vel
optime omnium: ego, quae pertinere ad te intelligam, studiosissime omnia
diligentissimeque curabo tuorumque tristissimo meo tempore meritorum
erga me memoriam conservabo.

------------------------------------------------------------------------

*XIV. Scr. Romae (post K. Oct.) a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.*

Binas a te accepi litteras Corcyra datas, quarum alteris mihi
gratulabare, quod audisses me meam pristinam dignitatem obtinere,
alteris dicebas te velle, quae egissem, bene et feliciter evenire. Ego
autem, si dignitas est bene de re publica sentire et bonis viris
probare, quod sentias, obtineo dignitatem meam; sin autem in eo dignitas
est, si, quod sentias, aut re efficere possis aut denique libera
oratione defendere, ne vestigium quidem ullum est reliquum nobis
dignitatis, agiturque praeclare, si nosmet ipsos regere possumus, ut ea,
quae partim iam assunt, partim impendent, moderate feramus, quod est
difficile in eiusmodi bello, cuius exitus ex altera parte caedem
ostentat, ex altera servitutem: quo in periculo nonnihil me consolatur,
cum recordor haec me tum vidisse, cum secundas etiam res nostras, non
modo adversas, pertimescebam videbamque, quanto periculo de iure publico
disceptaretur armis, quibus si ii vicissent, ad quos ego pacis spe, non
belli cupiditate adductus accesseram, tamen intelligebam, et iratorum
hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis esset futura victoria,
sin autem victi essent, quantus interitus esset futurus civium partim
amplissimorum, partim etiam optimorum, qui me haec praedicentem atque
optime consulentem saluti suae malebant nimium timidum quam satis
prudentem existimari. Quod autem mihi de eo, quod egerim, gratularis, te
ita velle certo scio; sed ego tam misero tempore nihil novi consilii
cepissem, nisi in reditu meo nihilo meliores res domesticas quam rem
publicam offendissem; quibus enim pro meis immortalibus beneficiis
carissima mea salus et meae fortunae esse debebant, cum propter eorum
scelus nihil mihi intra meos parietes tutum, nihil insidiis vacuum
viderem, novarum me necessitudinum fidelitate contra veterum perfidiam
muniendum putavi. Sed de nostris rebus satis vel etiam nimium multa: de
tuis velim ut eo sis animo, quo debes esse, id est, ut ne quid tibi
praecipue timendum putes; si enim status erit aliquis civitatis,
quicumque erit, te omnium periculorum video expertem fore; nam alteros
tibi iam placatos esse intelligo, alteros numquam iratos fuisse. De mea
autem in te voluntate sic velim iudices, me, quibuscumque rebus opus
esse intelligam, quamquam videam, qui sim hoc tempore et quid possim,
opera tamen et consilio, studio quidem certe, rei, famae, saluti tuae
praesto futurum. Tu velim et quid agas et quid acturum te putes facias
me quam diligentissime certiorem.

------------------------------------------------------------------------

*XV. Scr. Romae a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.*

Accepi perbreves tuas litteras, quibus id, quod scire cupiebam,
cognoscere non potui, cognovi autem id, quod mihi dubium non fuit: nam,
quam fortiter ferres communes miserias, non intellexi, quam me amares,
facile perspexi; sed hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras
accommodavissem. Sed tamen, etsi antea scripsi, quae existimavi scribi
oportere, tamen hoc te tempore breviter commonendum putavi, ne quo in
periculo te proprio existimares esse: in magno omnes, sed tamen in
communi sumus; quare non debes aut propriam fortunam et praecipuam
postulare aut communem recusare. Quapropter eo animo simus inter nos,
quo semper fuimus; quod de te sperare, de me praestare possum.

------------------------------------------------------------------------
------------------------------------------------------------------------
*Archeologhia*
	

Il futuro dell'Archeologia

	 

	

Fonti latine


M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER QVINTVS
Ad Q. Metellum et Ceteros

------------------------------------------------------------------------
I <#1>   II <#2>   III <#3>   IV <#4>   V <#5>   VI <#6>   VII <#7>
  VIII <#8>   IX <#9>   Xa <#10a>   Xb <#10b>   XI <#11>   XII <#12>
  XIII <#13>   XIV <#14>   XV <#15>   XVI <#16>   XVII <#17>   XVIII
<#18>   XIX <#19>   XX <#20>   XXI <#21>

------------------------------------------------------------------------

*I. Scr. in Gallia citeriore a.u.c. 692.
Q. METELLUS Q. F. CELER PROCOS. S. D. M. TULLIO CICERONI.*

Si vales, bene est. Existimaram pro mutuo inter nos animo et pro
reconciliata gratia nec absentem me a te ludibrio laesum iri nec
Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri;
quem si parum pudor ipsius defendebat, debebat vel familiae nostrae
dignitas vel meum studium erga vos remque publicam satis sublevare: nunc
video illum circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat.
Itaque in luctu et squalore sum, qui provinciae, qui exercitui praesum,
qui bellum gero: quae quoniam nec ratione nec maiorum nostrorum
clementia administrastis, non erit mirandum, si vos poenitebit. Te tam
mobili in me meosque esse animo non speraram: me interea nec domesticus
dolor nec cuiusquam iniuria ab re publica abducet.

------------------------------------------------------------------------

*II. Scr. Romae a.u.c. 692.
M. TULLIUS M. F. CICERO Q. METELLO Q. F. CELERI PROCOS. S. D. *

Si tu exercitusque valetis, bene est. Scribis ad me te existimasse pro
mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia numquam te a me
ludibrio laesum iri. Quod cuiusmodi sit, satis intelligere non possum,
sed tamen suspicor ad te esse allatum me in senatu, cum disputarem
permultos esse, qui rem publicam a me conservatam dolerent, dixisse a te
propinquos tuos, quibus negare non potuisses, impetrasse, ut ea, quae
statuisses tibi in senatu de mea laude esse dicenda, reticeres. Quod cum
dicerem, illud adiunxi, mihi tecum ita dispertitum officium fuisse in
rei publicae salute retinenda, ut ego urbem a domesticis insidiis et ab
intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta
coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari
muneris societatem a tuis propinquis labefactam, qui, cum tu a me rebus
amplissimis atque honorificentissimis ornatus esses, timuissent, ne quae
mihi pars abs te voluntatis mutuae tribueretur. Hoc in sermone cum a me
exponeretur, quae mea exspectatio fuisset orationis tuae quantoque in
errore versatus essem, visa est oratio non iuiucunda et mediocris quidam
est risus consecutus, non in te, sed magis in errorem meum et quod me
abs te cupisse laudari aperte atque ingenue confitebar. Nam hoc non
potest in te non honorifice esse dictum, me in clarissimis meis atque
amplissimis rebus tamen aliquod testimonium tuae vocis habere voluisse.
Quod autem ita scribis, "pro mutuo inter nos animo," quid tu existimes
esse in amicitia mutuum, nescio, equidem hoc arbitror, cum par voluntas
accipitur et redditur. Ego si hoc dicam, me tua causa praetermisisse
provinciam, tibi ipsi levior videar esse; meae enim rationes ita
tulerunt atque eius mei consilii maiorem in dies singulos fructum
voluptatemque capio: illud dico, me, ut primum in concione provinciam
deposuerim, statim, quemadmodum eam tibi traderem, cogitare coepisse.
Nihil dico de sortitione vestra: tantum te suspicari volo, nihil in ea
re per collegam meum me insciente esse factum. Recordare cetera: quam
cito senatum illo die facta sortitione coegerim, quam multa de te verba
fecerim, cum tu ipse mihi dixisti orationem meam non solum in te
honorificam, sed etiam in collegas tuos contumeliosam fuisse. Iam illud
senatus consultum, quod eo die factum est, ea praescriptione est, ut,
dum id exstabit, officium meum in te obscurum esse non possit. Postea
vero quam profectus es, velim recordere, quae ego de te in senatu
egerim, quae in concionibus dixerim, quas ad te litteras miserim: quae
cum omnia collegeris, tu ipse velim iudices, satisne videatur his
omnibus rebus tuus adventus, cum proxime Romam venisti, mutue
respondisse. Quod scribis de reconciliata gratia nostra, non intelligo,
cur reconciliatam esse dicas, quae numquam imminuta est. Quod scribis
non oportuisse Metellum fratrem tuum ob dictum a me oppugnari, primum
hoc velim existimes, animum mihi istum tuum vehementer probari et
fraternam plenam humanitatis ac pietatis voluntatem; deinde, si qua ego
in re fratri tuo rei publicae causa restiterim, ut mihi ignoscas?tam
enim sum amicus rei publicae, quam qui maxime?; si vero meam salutem
contra illius impetum in me crudelissimum defenderim, satis habeas nihil
me etiam tecum de tui fratris iniuria conqueri: quem ego cum comperissem
omnem sui tribunatus conatum in meam perniciem parare atque meditari,
egi cum Claudia, uxore tua, et cum vestra sorore Mucia, cuius erga me
studium pro Cn. Pompeii necessitudine multis in rebus perspexeram, ut
eum ab illa iniuria deterrerent. Atqui ille, quod te audisse credo, pr.
Kal. Ianuarias, qua iniuria nemo umquam in infimo magistratu
improbissimus civis affectus est, ea me consulem affecit, cum rem
publicam conservassem, atque abeuntem magistratu concionis habendae
potestate privavit: cuius iniuria mihi tamen honori summo fuit; nam, cum
ille mihi nihil, nisi ut iurarem, permitteret, magna voce iuravi
verissimum pulcherrimumque ius iurandum, quod populus item magna voce me
vere iurasse iuravit. Hac accepta tam insigni iniuria tamen illo ipso
die misi ad Metellum communes amicos, qui agerent cum eo, ut de illa
mente desisteret: quibus ille respondit sibi non esse integrum; etenim
paullo ante in concione dixerat ei, qui in alios animum advertisset
indicta causa, dicendi ipsi potestatem fieri non oportere. Hominem
gravem et civem egregium! qui, qua poena senatus consensu bonorum omnium
eos affecerat, qui urbem incendere et magistratus ac senatum trucidare
et bellum maximum conflare voluissent, eadem dignum iudicarit eum, qui
curiam caede, urbem incendiis, Italiam bello liberasset. Itaque ego
Metello, fratri tuo, praesenti restiti: nam in senatu Kal. Ianuariis sic
cum eo de re publica disputavi, ut sentiret sibi cum viro forti et
constanti esse pugnandum; a. d. III Non. Ianuar., cum agere coepisset,
tertio quoque verbo orationis suae me appellabat, mihi minabatur, neque
illi quidquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione posset, non
iudicio neque disceptatione, sed vi atque impressione evertere. Huius
ego temeritati si virtute atque animo non restitissem, quis esset, qui
me in consulatu non casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse?
Haec si tu Metellum cogitare de me nescisti, debes existimare te maximis
de rebus a fratre esse celatum; sin autem aliquid impertivit tibi sui
consilii, lenis a te et facilis existimari debeo, qui nihil tecum de iis
ipsis rebus expostulem. Et, si intelligis non me dicto Metelli, ut
scribis, sed consilio eius animoque in me inimicissimo esse commotum,
cognosce nunc humanitatem meam, si humanitas appellanda est in
acerbissima iniuria remissio animi ac dissolutio: nulla est a me umquam
sententia dicta in fratrem tuum; quotiescumque aliquid est actum, sedens
iis assensi, qui mihi lenissime sentire visi sunt. Addam illud etiam,
quod iam ego curare non debui, sed tamen fieri non moleste tuli atque
etiam, ut ita fieret, pro mea parte adiuvi, ut senati consulto meus
inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur. Quare non ego oppugnavi
fratrem tuum, sed fratri tuo repugnavi, nec in te, ut scribis, animo fui
mobili, sed ita stabili, ut in mea erga te voluntate etiam desertus ab
officiis tuis permanerem. Atque hoc ipso tempore tibi paene minitanti
nobis per litteras haec rescribo atque respondeo: ego dolori tuo non
solum ignosco, sed summam etiam laudem tribuo?meus enim me sensus,
quanta vis fraterni sit amoris, admonet?; a te peto, ut tu quoque aequum
te iudicem dolori meo praebeas: si acerbe, si crudeliter, si sine causa
sum a tuis oppugnatus, ut statuas mihi non modo non cedendum, sed etiam
tuo atque exercitus tui auxilio in eiusmodi causa utendum fuisse; ego te
mihi semper amicum esse volui, me ut tibi amicissimum esse intelligeres,
laboravi: maneo in voluntate et, quoad voles tu, permanebo citiusque
amore tui fratrem tuum odisse desinam, quam illius odio quidquam de
nostra benevolentia detraham.

------------------------------------------------------------------------

*III. Scr. in Hispania a.u.c. 698.
Q. METELLUS NEPOS S. D. M. CICERONI.*

Hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris concionibus me
onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eiusmodi
homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris
loco esse duco. De illo ne meminisse quidem volo, tametsi bis eum
invitum servavi. De meis rebus, ne vobis multitudine litterarum
molestior essem, ad Lollium perscripsi, de rationibus provinciae quid
vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret. Si poteris, velim
pristinam tuam erga me voluntatem conserves.

------------------------------------------------------------------------

*IV. Scr. Dyrrhacii mense Ianuario a.u.c. 697.
M. CICERO S. D. Q. METELLO COS.*

Litterae Quinti fratis et T. Pomponii, necessarii mei, tantum spei
dederant, ut in te non minus auxilii quam in tuo collega mihi
constitutum fuerit; itaque ad te litteras statim misi, per quas, ut
fortuna postulabat, et gratias tibi egi et de reliquo tempore auxilium
petii. Postea mihi non tam meorum litterae quam sermones eorum, qui hac
iter faciebant, animum tuum immutatum significabant, quae res fecit, ut
tibi litteris obstrepere non auderem. Nunc mihi Quintus frater meus
mitissimam tuam orationem, quam in senatu habuisses, perscripsit, qua
inductus ad te scribere sum conatus et abs te, quantum tua fert
voluntas, peto quaesoque, ut tuos mecum serves potius quam propter
arrogantem crudelitatem tuorum me oppugnes. Tu, tuas inimicitias ut rei
publicae condonares, te vicisti, alienas ut contra rem publicam
confirmes, adduceris? Quod si mihi tua clementia opem tuleris, omnibus
in rebus me fore in tua potestate tibi confirmo; si mihi neque
magistratus neque senatum neque populum auxiliari propter eam vim, quae
me cum re publica vicit, licuerit, vide, ne, cum velis revocare tempus
omnium servandorum, cum, qui servetur, non erit, non possis.

------------------------------------------------------------------------

*V. Scr. Romae a.u.c. 693.
M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP. *

Etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias?non quo
eas intelligerem satis apud te valere, sed ne iis, qui me rogarent,
aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem?, tamen, cum T.
Pomponius, hono omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime
conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur,
aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter ipsi Pomponio
satisfacere non possem. Ego si abs te summa officia desiderem, mirum
nemini videri debeat; omnia enim a me in te profecta sunt, quae ad tuum
commodium, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent: pro his
rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis,
contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam
"comperisse" me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod
abs te aiunt falso in me solere conferri; sed ea, quae ad me delata
sunt, malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam ex meis
litteris cognoscere. Meus in te animus quam singulari officio fuerit, et
senatus et populus Romanus testis est: tu quam gratus erga me fueris,
ipse existimare potes; quantum mihi debeas, ceteri existiment. Ego quae
tua causa antea feci, voluntate sum adductus posteaque constantia; sed
reliqua, mihi crede, multo maius meum studium maioremque gravitatem et
laborem desiderant; quae ego si non profundere ac perdere videbor,
omnibus meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non
committam, ut tibi ipsi insanire videar. Ea quae sint et cuiusmodi,
poteris ex Pomponio cognoscere. Atque ipsum tibi Pomponium ita commendo,
ut, quamquam ipsius causa confido te facturum esse omnia, tamen abs te
hoc petam, ut, si quid in te residet amoris erga me, id omne in Pomponii
negotio ostendas: hoc mihi nihil gratius facere potes.

------------------------------------------------------------------------

*VII. Scr. Romae a.u.c. 692.
M. TULLIUS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. F. MAGNO IMPERATORI.*

S. T. E. Q. V. B. E. Ex litteris tuis, quas publice misisti, cepi una
cum omnibus incredibilem voluptatem; tantam enim spem otii ostendisti,
quantam ego semper omnibus te uno fretus pollicebar; sed hoc scito, tuos
veteres hostes, novos amicos vehementer litteris perculsos atque ex
magna spe deturbatos iacere. Ad me autem litteras quas misisti, quamquam
exiguam significationem tuae erga me voluntatis habebant, tamen mihi
scito iucundas fuisse; nulla enim re tam laetari soleo quam meorum
officiorum conscientia, quibus si quando non mutue respondetur, apud me
plus officii residere facillime patior: illud non dubito, quin, si te
mea summa erga te studia parum mihi adiunxerunt, res publica nos inter
nos conciliatura coniuncturaque sit. Ac, ne ignores, quid ego in tuis
litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra
amicitia postulat: res eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et
nostrae necessitudinis et rei publicae causa gratulationem exspectavi,
quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere, ne cuius
animum offenderes; sed scito ea, quae nos pro salute patriae gessimus,
orbis terrae iudicio ac testimonio comprobari, quae, cum veneris, tanto
consilio tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi
multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelium
facile et in re publica et in amicitia adiunctum esse patiare.

------------------------------------------------------------------------

*VIII. Scr. mense Ianuario a.u.c. 700.
M. CICERO S. D. M. LICINIO P. F. CRASSO.*

Quantum a. d. (missing date) meum studium exstiterit dignitatis tuae vel
tuendae vel etiam augendae, non dubito quin ad te omnes tui scripserint;
non enim fuit aut mediocre aut obscurum aut eiusmodi, quod silentio
posset praeteriri: nam et cum consulibus et cum multis consularibus
tanta contentione decertavi, quanta numquam antea ulla in causa,
suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis
veterique nostrae necessitudini iamdiu debitum, sed multa varietate
temporum interruptum officium cumulate reddidi. Neque mehercule umquam
mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas defuit; sed quaedam pestes
hominum laude aliena dolentium et te nonnumquam a me alienarunt et me
aliquando immutarunt tibi. Sed exstitit tempus optatum mihi magis quam
speratum, ut florentissimis tuis rebus mea perspici posset et memoria
nostrae voluntatis et amicitiae fides; sum enim consecutus non modo ut
domus tua tota, sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse
cognosceret. Itaque et praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et
eximia pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis,
studiis actionibusque nituntur et senatus populusque Romanus intelligit
tibi absenti nihil esse tam promptum aut tam paratum quam in omnibus
rebus, quae ad te pertineant, operam, curam, diligentiam, auctoritatem
meam. Quae sint acta quaeque agantur, domesticorum tibi litteris
declarari puto: de me sic existimes ac tibi persuadeas vehementer velim,
non me repentina aliqua voluntate aut fortuito ad tuam amplitudinem meis
officiis amplectendam incidisse, sed, ut primum forum attigerim,
spectasse semper, ut tibi possem quam maxime esse coniunctus; quo quidem
ex tempore memoria teneo neque meam tibi observantiam neque mihi tuam
summam benevolentiam ac liberalitatem defuisse. Si quae interciderunt
non tam re quam suspicione violata, ea, cum fuerint et falsa et inania,
sint evulsa ex omni memoria vitaque nostra; is enim tu vir es et eum me
esse cupio, ut, quoniam in eadem rei publicae tempora incidimus,
coniunctionem amicitiamque nostram utrique nostrum laudi sperem fore.
Quamobrem tu, quantum tuo iudicio tribuendum esse nobis putes, statues
ipse et, ut spero, statues ex nostra dignitate, ego vero tibi profiteor
atque polliceor eximium et singulare meum studium in omni genere
officii, quod ad honestatem et gloriam tuam spectet. In quo, etiamsi
multi mecum contendent, tamen cum reliquis omnibus, tum Crassis tuis
iudicibus omnes facile superabo; quos quidem ego ambo unice diligo, sed
in Marcum benevolentia pari hoc magis sum Publio deditus, quod me,
quamquam a pueritia sua semper, tamen hoc tempore maxime sicut alterum
parentem et observat et deligit. Has litteras velim existimes foederis
habituras esse vim, non epistulae, meque ea, quae tibi promitto ac
recipio, sanctissime esse observaturum diligentissimeque esse facturum:
quae a me suscepta defensio est te absente dignitatis tuae, in ea iam
ego non solum amicitiae nostrae, sed etiam constantiae meae causa
permanebo. Quamobrem satis esse hoc tempore arbitratus sum hoc ad te
scribere: me, si quid ipse intelligerem aut ad voluntatem aut ad
commodum aut ad amplitudinem tuam pertinere, mea sponte id esse
facturum; sin autem quidpiam aut a te essem admonitus aut a tuis,
effecturum, ut intelligeres nihil neque te scripsisse neque quemquam
tuorum frustra ad me detulisse. Quamobrem velim ita et ipse ad me
scribas de omnibus, minimis maximis mediocribus, rebus, ut ad hominem
amicissimum, et tuis praecipias, ut opera consilio, auctoritate gratia
mea sic utantur in omnibus, publicis privatis, forensibus domesticis,
tuis amicorum hospitum clientium tuorum, negotiis, ut, quod eius fieri
possit, praesentiae tuae desiderium meo labore minuatur.

------------------------------------------------------------------------

*IX. Scr. in castris Naronae a. d. V Idus Quinctiles a.u.c. 709.
VATINIUS IMP. CICERONI SUO SAL.*

S. V. B. E. E. V. Si tuam consuetudinem in patrociniis tuendis servas,
P. Vatinius cliens advenit, qui pro se causam dicier vult: non, puto,
repudiabis in honore, quem in periculo recepisti. Ego autem quem potius
adoptem aut invocem quam illum, quo defendente vincere didici? an
verear, ne, qui potentissimorum hominum conspirationem neglexerit pro
mea salute, is pro honore meo pusillorum ac malevolorum obtrectationes
et invidias non prosternat atque obterat? quare, si me, sicut soles,
amas, suscipe me totum atque hoc, quidquid est oneris ac muneris, pro
mea dignitate tibi tuendum ac sustinendum puta. Scis meam fortunam
nescio quo modo facile obtrectatores invenire, non meo quidem mehercules
merito, sed quanti id refert, si tamen fato nescio quo accidit? si qui
forte fuerit, qui nostrae dignitati obesse velit, peto a te, ut tuam
consuetudinem et liberalitatem in me absente defendendo mihi praestes.
Litteras ad senatum de rebus nostris gestis, quo exemplo miseram, infra
tibi perscripsi. Dicitur mihi tuus servus anagnostes fugitivus cum
Vardaeis esse; de quo tu mihi nihil mandasti, ego tamen, terra marique
ut conquireretur, praemandavi, et profecto tibi illum reperiam, nisi si
in Dalmatiam aufugerit, et inde tamen aliquando eruam. Tu nos fac ames.
Vale. A. d. V. Idus Quinctiles, ex castris, Narona.

------------------------------------------------------------------------

*X.a. Scr. in Illyria ineunte a.u.c. 710.
VATINIUS CICERONI SUO SAL.*

S. V. B. E. E. Q. V. De Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus,
quod me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit;
sed tamen non desistam, quin illum aliquando eruam. Sed tamen omnia mihi
dura imperas: de Catilio nescio quid ad me scripsisti deprecationis
diligentissimae. Apage te cum nostro Sex. Servilio?nam mehercule ego
quoque illum amo?; sed huiuscemodi vos clientes, huiusmodi causas
recipitis? hominem unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos,
matresfamilias, cives Romanos occidit, abripuit, disperdidit, regiones
vastavit? simius, non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello
cepi. Sed tamen, mi Cicero, quid facere possum? Omnia mehercule cupio,
quae tu mihi imperas; meam animadversionem et supplicium, quo usurus
eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono: quid illis
respondere possum, qui ob sua bona direpta, naves expugnatas, fratres,
liberos, parentes occisos actiones expostulant? Si mehercules Appii os
haberem, in cuius locum suffectus sum, tamen hoc sustinere non possem.
Quid ergo est? Faciam omnia sedulo, quae te sciam velle. Defenditur a Q.
Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit adversarios fugare; in
eo maxima spes est. Nos, si quid erit istic opus, tu defendes: Caesar
adhuc mihi iniuriam facit; de meis supplicationibus et rebus gestis
Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in
Dalmatia res gesserim! nam, si hoc exspectandum est, dum totum bellum
conficiam, viginti oppida sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi
asciverunt, amplius sexaginta: haec nisi omnia expugno, si mihi
supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri
imperatores.

------------------------------------------------------------------------

*X.b. Scr. Naronae Nonis Decembribus a.u.c. 709. *

Ego post supplicationes mihi decretas in Dalmatiam profectus sum; sex
oppida vi oppugnando cepi * * * unum, hoc, quod erat maximum, quater a
me iam captum; quattuor enim turres et quattuor muros cepi et arcem
eorum totam, ex qua me nives, frigora, imbres detruserunt, indigneque,
mi Cicero, oppidum captum et bellum confectum relinquere sum coactus.
Quare te rogo, si opus erit, ad Caesarem meam causam agas meque tibi in
omnes partes defendendum putes hoc existimans, neminem te tui amantiorem
habere. Vale. D. N. Decembr., Narona.

------------------------------------------------------------------------

*XI. Scr. Romae a.u.c. 709.
M. CICERO VATINIO IMP. SAL.*

Grata tibi mea esse officia non miror; cognovi enim te gratissimum
omnium, idque numquam destiti praedicare; nec enim tu mihi habuisti mode
gratiam, verum etiam cumulatissime rettulisti; quamobrem in reliquis
tuis rebus omnibus pari me studio erga te et eadem voluntate cognosces.
Quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura
nostro statim tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis
diceret, ut, quidquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia, quae ea
vellet, summo studio curaque facturum: itaque faciam eamque, si opus
esse videbitur, ipse conveniam; tu tamen ei velim scribas, ut nullam rem
neque tam magnam neque tam parvam putet, quae mihi aut difficilis aut
parum me digna videatur: omnia, quae in tuis rebus agam, et non
laboriosa mihi et honesta videbuntur. De Dionysio, si me amas, confice:
quamcumque ei fidem dederis, praestabo; si vero improbus fuerit, ut est,
duces eum captivum in triumpho. Dalmatis di male faciant, qui tibi
molesti sunt! sed, ut scribis, brevi capientur et illustrabunt res tuas
gestas; semper enim habiti sunt bellicosi.

------------------------------------------------------------------------

*XII. Scr. in Arpinati mense Aprili (circ. Idus) a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F.*

Coram me tecum eadem haec agere saepe conantem deterruit pudor quidam
paene subrusticus, quae nunc expromam absens audacius, epistula enim non
erubescit. Ardeo cupiditate incredibili neque, ut ego arbitror,
reprehendenda, nomen ut nostrum scriptis illustretur et celebretur tuis;
quod etsi mihi saepe ostendisti te esse facturum, tamen ignoscas velim
huic festinationi meae; genus enim scriptorum tuorum etsi erat semper a
me vehementer exspectatum, tamen vicit opinionem meam meque ita vel
cepit vel incendit, ut cuperem quam celerrime res nostras monumentis
commendari tuis; neque enim me solum commemoratio posteritatis ad spem
quandam immortalitatis rapit, sed etiam illa cupiditas, ut vel
auctoritate testimonii tui vel indicio benevolentiae vel suavitate
ingenii vivi perfruamur. Neque tamen, haec cum scribebam, eram nescius,
quantis oneribus premerere susceptarum rerum et iam institutarum; sed,
quia videbam Italici belli et civilis historiam iam a te paene esse
perfectam, dixeras autem mihi te reliquas res ordiri, deesse mihi nolui,
quin te admonerem, ut cogitares, coniunctene malles cum reliquis rebus
nostra contexere an, ut multi Graeci fecerunt, Callisthenes Phocium
bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum, qui omnes a perpetuis suis
historiis ea, quae dixi, bella separaverunt, tu quoque item civilem
coniurationem ab hostilibus externisque bellis seiungeres. Equidem ad
nostram laudem non multum video interesse, sed ad properationem meam
quiddam interest non te exspectare, dum ad locum venias, ac statim
causam illam totam et tempus arripere, et simul, si uno in argumento
unaque in persona mens tua tota versabitur, cerno iam animo, quanto
omnia uberiora atque ornatiora futura sint. Neque tamen ignoro, quani
impudenter faciam, qui primum tibi tantum oneris imponam?potest enim
mihi denegare occupatio tua?, deinde etiam, ut ornes me, postulem. Quid,
si illa tibi non tanto opere videntur ornanda? Sed tamen, qui semel
verecundiae fines transierit, eum bene et naviter oportet esse
impudentem. Itaque te plane etiam atque etiam rogo, ut et ornes ea
vehementius etiam, quam fortasse sentis, et in eo leges historiae
negligas gratiamque illam, de qua suavissime quodam in prooemio
scripsisti, a qua te flecti non magis potuisse demonstras quam Herculem
Xenophontium illum a Voluptate, eam, si me tibi vehementius commendabit,
ne aspernere amorique nostro plusculum etiam, quam concedet veritas,
largiare. Quod si te adducemus, ut hoc suscipias, erit, ut mihi
persuadeo, materies digna facultate et copia tua; a principio enim
coniurationis usque ad reditum nostrum videtur mihi modicum quoddam
corpus confici posse, in quo et illa poteris uti civilium commutationum
scientia vel in explicandis causis rerum novarum vel in remediis
incommodorum, cum et reprehendes ea, quae vituperanda duces, et, quae
placebunt, exponendis rationibus comprobabis, et, si liberius, ut
consuesti, agendum putabis, multorum in nos perfidiam, insidias,
proditionem notabis. Multam etiam casus nostri varietatem tibi in
scribendo suppeditabunt plenam cuiusdam voluptatis, quae vehementer
animos hominum in legendo tuo scripto retinere possit; nihil est enim
aptius ad delectationem lectoris quam temporum varietates fortunaeque
vicissitudines: quae etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in
legendo tamen erunt iucundae, habet enim praeteriti doloris secura
recordatio delectationem; ceteris vero nulla perfunctis propria
molestia, casus autem alienos sine ullo dolore intuentibus etiam ipsa
misericordia est iucunda. Quem enim nostrum ille moriens apud Mantineam
Epaminondas non cum quadam miseratione delectat? qui tum denique sibi
evelli iubet spiculum, posteaquam ei percontanti dictum est clipeum esse
salvum, ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur.
Cuius studium in legendo non erectum Themistocli fuga redituque
retinetur? etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet quasi
enumeratione fastorum: at viri saepe excellentis ancipites variique
casus habent admirationem exspectationem, laetitiam molestiam, spem
timorem; si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus
iucundissima lectionis voluptate. Quo mihi acciderit optatius, si in hac
sententia fueris, ut a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuam
rerum gestarum historiam complecteris, secernas hanc quasi fabulam rerum
eventorumque nostrorum; habet enim varios actus mutationesque et
consiliorum et temporum. Ac non vereor, ne assentatiuncula quadam
aucupari tuam gratiam videar, cum hoc demonstrem, me a te potissimum
ornari celebrarique velle; neque enim tu is es, qui, qui sis, nescias et
qui non eos magis, qui te non admirentur, invidos quam eos, qui laudent,
assentatores arbitrere, neque autem ego sum ita demens, ut me
sempiternae gloriae per eum commendari velim, qui non ipse quoque in me
commendando propriam ingenii gloriam consequatur. Neque enim Alexander
ille gratiae causa ab Apelle potissimum pingi et a Lysippo fingi
volebat, sed quod illorum artem cum ipsis, tum etiam sibi gloriae fore
putabat. Atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant,
quae vel si nulla sint, nihilo sint tamen obscuriores clari viri; nec
minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus, qui neque pictam neque
fictam imaginem suam passus est esse, quam qui in eo genere laborarunt;
unus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnes imagines
omnium statuasque superavit. Atque hoc praestantius mihi fuerit et ad
laetitiam animi et ad memoriae dignitatem, si in tua scripta pervenero,
quam si in ceterorum, quod non ingenium mihi solum suppeditatum fuerit
tuum, sicut Timoleonti a Timaeo aut ab Herodoto Themistocli, sed etiam
auctoritas clarissimi et spectatissimi viri et in rei publicae maximis
gravissimisque causis cogniti atque in primis probati, ut mihi non solum
praeconium, quod, cum in Sigeum venisset, Alexander ab Homero Achilli
tributum esse dixit, sed etiam grave testimonium impertitum clari
hominis magnique videatur; placet enim Hector ille mihi Naevianus, qui
non tantum "laudari" se laetatur, sed addit etiam "a laudato viro." Quod
si a te non impetraro, hoc est, si quae te res impedierit?neque enim fas
esse arbitror quidquam me rogantem abs te non impetrare?, cogar fortasse
facere, quod nonnulli saepe reprehendunt: scribam ipse de me, multorum
tamen exemplo et clarorum virorum; sed, quod te non fugit, haec sunt in
hoc genere vitia: et verecundius ipsi de sese scribant necesse est, si
quid est laudandum, et praetereant, si quid reprehendendum est; accedit
etiam, ut minor sit fides, minor auctoritas, multi denique reprehendant
et dicant verecundiores esse praecones ludorum gymnicorum, qui cum
ceteris coronas imposuerint victoribus eorumque nomina magna voce
pronuntiarint, cum ipsi ante ludorum missionem corona donentur, alium
praeconem adhibeant, ne sua voce se ipsi victores esse praedicent. Haec
nos vitare cupimus et, si recipis causam nostram, vitabimus, idque ut
facias, rogamus. Ac, ne forte mirere, cur, cum mihi saepe ostenderis te
accuratissime nostrorum temporum consilia atque eventus litteris
mandaturum, a te id nunc tanto opere et tam multis verbis petamus, illa
nos cupiditas incendit, de qua initio scripsi, festinationis, quod
alacres animo sumus, ut et ceteri viventibus nobis ex libris tuis nos
cognoscant et nosmet ipsi vivi gloriola nostra perfruamur. His de rebus
quid acturus sis, si tibi non est molestum, rescribas mihi velim; si
enim suscipis causam, conficiam commentarios rerum omnium, sin autem
differs me in tempus aliud, coram tecum loquar. Tu interea non cessabis
et ea, quae habes instituta, perpolies nosque diliges.

------------------------------------------------------------------------

*XIII. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F.*

Quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum mihi gratissima est?declarat
enim summam benevolentiam coniunctam pari prudentia?, tamen illum
fructum ex iis litteris vel maximum cepi, quod te praeclare res humanas
contemnentem et optime contra fortunam paratum armatumque cognovi; quam
quidem laudem sapientiae statuo esse maximam, non aliunde pendere nec
extrinsecus aut bene aut male vivendi suspensas habere rationes. Quae
cogitatio cum mihi non omnino excidisset?etenim penitus insederat?, vi
tamen tempestatum et concursu calamitatum erat aliquantum labefactata
atque convulsa; cui te opitulari et video et id fecisse etiam proximis
litteris multumque profecisse sentio. Itaque hoc saepius dicendum
tibique non significandum solum, sed etiam declarandum arbitror, nihil
mihi esse potuisse tuis litteris gratius. Ad consolandum autem cum illa
valent, quae eleganter copioseque collegisti, tum nihil plus quam quod
firmitudinem gravitatemque animi tui perspexi, quam non imitari
turpissimum existimo. Atque hoc etiam fortiorem me puto quam te ipsum,
praeceptorem fortitudinis, quod tu mihi videre spem nonnullam habere
haec aliquando futura meliora; casus enim gladiatorii similitudinesque
eae, tum rationes in ea disputatione a te collectae vetabant me rei
publicae penitus diffidere. Itaque alterum minus mirum, fortiorem te
esse, cum aliquid speres, alterum mirum, spe ulla teneri; quid est enim
non ita affectum, ut id non deletum exstinctumque esse fateare?
circumspice omnia membra rei publicae, quae notissima sunt tibi: nullum
reperies profecto, quod non fractum debilitatumve sit; quae persequerer,
si aut melius ea viderem, quam tu vides, aut commemorare possem sine
dolore, quamquam tuis monitis praeceptisque omnis est abiiciendus dolor.
Ergo et domestica feremus, ut censes, et publica paullo etiam fortius
fortasse quam tu ipse, qui praecipis; te enim aliqua spes consolatur, ut
scribis, nos erimus etiam in omnium rerum desperatione fortes, ut tu
tamen idem et hortaris et praecipis, das enim mihi iucundas
recordationes conscientiae nostrae rerumque earum, quas te in primis
auctore gessimus, praestitimus enim patriae non minus certe, quam
debuimus, plus profecto, quam est ab animo cuiusquam aut consilio
hominis postulatum. Ignosces mihi de me ipsi aliquid praedicanti; quarum
enim tu rerum cogitatione nos levari aegritudine voluisti, earum etiam
commemoratione lenimur. Itaque, ut mones, quantum potero, me ab omnibus
molestiis et angoribus abducam tranferamque animum ad ea, quibus
secundae res ornantur, adversae adiuvantur, tecumque et ero tantum,
quantum patietur utriusque aetas et valetudo, et, si esse una minus
poterimus, quam volemus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis
ita fruemur, ut numquam non una esse videamur.

------------------------------------------------------------------------

*XIV. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 709.
L. LUCCEIUS Q. F. S. D. M. TULLIO M. F.*

S. V. B. E. V., sicut soleo, paullulo tamen etiam deterius, quam soleo.
Te requisivi saepius, ut viderem: Romae quia postea non fuisti, quam a
me discesseras, miratus sum; quod idem nunc miror. Non habeo certum,
quae te res hinc maxime retrahat: si solitudine delectare, cum scribas
et aliquid agas eorum, quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum
consilium; nam nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his
temporibus et luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim
vel animo defetigato tuo, qui nunc requirem quaerat ex magnis
occupationibus, vel eruditio, qui semper aliquid ex se promat, quod
alios delectet, te ipsum laudibus illustret; sin autem, sicut hinc
discesseras, lacrimis ac tristitiae te tradidisti, doleo, quia doles et
angere, nec possum te non?si concedis, quod sentimus, ut liberius
dicamus?accusare: quid enim? tu solus aperta non videbis, qui propter
acumen occultissima perspicis? tu non intelliges duplicari
sollicitudines, quas elevare tua te prudentia postulat? Quod si non
possumus aliquid proficere suadendo, gratia contendimus et rogando, si
quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes et ad convictum
nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam
solius ac propriam. Cupio non obtundere te, si non delectare nostro
studio: cupio deterrere, ne permaneas in incepto. Nunc duae res istae
contrariae me conturbant, ex quibus aut in altera mihi velim, si potes,
obtemperes aut in altera non offendas. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*XV. Scr. in Antiati mense Iunio a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F.*

Omnis amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris, quas a
te proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et
optatus; dicerem "iucundus," nisi id verbum in omne tempus perdidissem,
neque ob eam unam causam, quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et
amantissimis verbis utens re graviter accusas, sed quod, illius tanti
vulneris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt. Quid enim? ad
amicosne confugiam? quam multi sunt? habuimus enim fere communes, quorum
alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt. Tecum vivere possem
equidem et maxime vellem: vetustas, amor, consuetudo, studia paria; quod
vinclum, quaeso, deest nostrae coniunctionis? Possumusne igitur esse
una? nec mehercule intelligo, quid impediat; sed certe adhuc non fuimus,
cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam quid dicam in urbe?
in qua, cum forum commune sit, vicinitas non requiritur. Sed casu nescio
quo in ea tempora nostra aetas incidit, ut, cum maxime florere nos
oporteret, tum vivere etiam puderet; quod enim esse poterat mihi
perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis atque
solatiis? litterae, credo, quibus utor assidue, quid enim aliud facere
possum? sed nescio quo modo ipsae illae excludere me a portu et perfugio
videntur et quasi exprobrare, quod in ea vita maneam, in qua nihil insit
nisi propagatio miserrimi temporis. Hic tu me ab ea abesse urbe miraris,
in qua domus nihil delectare possit, summum sit odium temporum hominum,
fori curiae? Itaque sic litteris utor, in quibus consumo omne tempus,
non ut ab iis medicinam perpetuam, sed ut exiguam oblivionem doloris
petam. Quod si id egissemus ego atque tu, quod ne in mentem quidem nobis
veniebat propter quotidianos metus, si omne tempus una fuissemus, neque
me valetudo tua offenderet neque te maeror meus. Quod, quantum fieri
poterit, consequamur; quid enim est utrique nostrum aptius? propediem te
igitur videbo.

------------------------------------------------------------------------

*XVI. Scr. anno incerto.
M. CICERO S. D. T. TITIO.*

Etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod
tantum ex tuis molestiis cepi doloris, ut consolatione ipse egerem,
tamen, cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam
tuus, statui nostrae necessitudinis esse meaeque in te benevolentiae non
tacere tanto in tuo maerore tamdiu, sed adhibere aliquam modicam
consolationem, quae levare dolorem tuum posset, si minus sanare
potuisset. Est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam
semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse
meminerimus, ea lege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita
nostra, neque esse recusandum, quo minus ea, qua nati sumus, condicione
vivamus, neve tam graviter eos casus feramus, quos nullo consilio vitare
possimus, eventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi
nobis cogitemus; sed neque haec neque ceterae consolationes, quae sunt a
sapientissimis viris usurpatae memoriaeque litteris proditae, tantum
videntur proficere debere, quantum status ipse nostrae civitatis et haec
perturbatio temporum perditorum, cum beatissimi sint, qui liberos non
susceperunt, minus autem miseri, qui his temporibus amiserunt, quam si
eosdem bona aut denique aliqua re publica perdidissent. Quod si tuum te
desiderium movet aut si tuarum rerum cogitatione maeres, non facile
exhauriri tibi istum dolorem posse universum puto; sin illa te res
cruciat, quae magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias
lugeas, ut ea non dicam, quae saepissime et legi et audivi, nihil mali
esse in morte, in qua si resideat sensus, immortalitas illa potius quam
mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla videri miseria debeat, quae non
sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare possum, ea misceri, parari,
impendere rei publicae, quae qui reliquerit, nullo modo mihi quidem
deceptus esse videatur; quid est enim iam non modo pudori, probitati,
virtuti, rectis studiis, bonis artibus, sed omnino libertati ac saluti
loci? non mehercule quemquam audivi hoc gravissimo et pestilentissimo
anno adolescentulum aut puerum mortuum, qui mihi non a dis immortalibus
ereptus ex his miseriis atque ex iniquissima condicione vitae videretur.
Quare, si tibi unum hoc detrahi potest, ne quid iis, quos amasti, mali
putes contigisse, permultum erit ex maerore tuo deminutum; relinquetur
enim simplex illa iam cura doloris tui, quae non cum illis
communicabitur, sed ad te ipsum proprie referetur, in qua non est iam
gravitatis et sapientiae tuae, quam tu a puero praestitisti, ferre
immoderatius casum incommodorum tuorum, qui sit ab eorum, quos
dilexeris, miseria maloque seiunctus; etenim eum semper te et privatis
in rebus et publicis praestitisti, tuenda tibi ut sit gravitas et
constantiae serviendum; nam, quod allatura est ipsa diuturnitas, quae
maximos luctus vetustate tollit, id nos praecipere consilio prudentiaque
debemus; etenim, si nulla fuit umquam liberis amissis tam imbecillo
mulier animo, quae non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos, quod
est dies allatura, id consilio anteferre debemus neque exspectare
temporis medicinam, quam repraesentare ratione possimus. His ego
litteris si quid profecissem, existimabam optandum quiddam me esse
assecutum, sin minus forte valuissent, officio tamen esse functum viri
benevolentissimi atque amicissimi; quem me tibi et fuisse semper
existimes velim et futurum esse confidas.

------------------------------------------------------------------------

*XVII. Scr. Romae eodem fere tempore, quo ep. XVIII (a. 702).
M. CICERO S. D. P. SITTIO P. F.*

Non oblivione amicitiae nostrae neque intermissione consuetudinis meae
superioribus temporibus ad te nullas litteras misi, sed quod priora
tempora in ruinis rei publicae nostrisque iacuerunt posteriora autem me
a scribendo tuis iniustissimis atque acerbissimis incommodis
retardarunt. Cum vero et intervallum iam satis longum fuisset et tuam
virtutem animique magnitudinem diligentius essem mecum recordatus, non
putavi esse alienum institutis meis haec ad te scribere: ego te, P.
Sitti, et primis temporibus illis, quibus in invidiam absens et in
crimen vocabare, defendi et, cum tui familiarissimi iudico ac periculo
tuum crimen coniungeretur, ut potui accuratissime te tuamque causam
tutatus sum et proxime recenti adventu meo, cum rem aliter institutam
offendissem, ac mihi placuisset, si affuissem, tamen nulla re saluti
tuae defui, cumque eo tempore invidia annonae, inimici non solum tui,
verum etiam amicorum tuorum, iniquitas totius iudicii multaque alia rei
publicae vitia plus quam causa ipsa veritasque valuissent, Publio tuo
neque opera neque consilio neque labore neque gratia neque testimonio
defui. Quamobrem omnibus officiis amicitiae diligenter a me sancteque
servatis ne hoc quidem praetermittendum esse duxi, te ut hortarer
rogaremque, ut et hominem te et virum esse meminisses, id est, ut et
communem incertumque casum, quem neque vitare quisquam nostrum nec
praestare ullo pacto potest, sapienter ferres et dolori fortiter ac
fortunae resisteres cogitaresque et in nostra civitate et in ceteris,
quae rerum potitae sunt, multis fortissimis atque optimis viris iniustis
iudiciis tales casus incidisse. Illud utinam ne vere scriberem, ea te re
publica carere, in qua neminem prudentem hominem res ulla delectet! De
tuo autem filio, vereor, ne, si nihil ad te scripserim, debitum eius
virtuti videar testimonium non dedisse, sin autem omnia, quae sentio,
perscripserim, ne refricem meis litteris desiderium ac dolorem tuum; sed
tamen prudentissime facies, si illius pietatem, virtutem, industriam,
ubicumque eris, tuam esse, tecum esse duces; nec enim minus nostra sunt,
quae animo complectimur, quam quae oculis intuemur. Quamobrem et illius
eximia virtus summusque in te amor magnae tibi consolationi debet esse
et nos ceterique, qui te non ex fortuna, sed ex virtute tua pendimus
semperque pendemus, et maxime animi tui conscientia, cum tibi nihil
merito accidisse reputabis et illud adiunges, homines sapientes
turpitudine, non casu, et delicto suo, non aliorum iniuria commoveri.
Ego et memoria nostrae veteris amicitiae et virtute atque observantia
filii tui monitus nullo loco deero neque ad consolandum neque ad
levandam fortunam tuam: tu si quid ad me forte scripseris, perficiam, ne
te frustra scripsisse arbitrere.

------------------------------------------------------------------------

*XVIII. Scr. Romae anno u.c. 702.
M. CICERO S. D. T. FADIO.*

Etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea
quod nullam rem gravius iamdiu tuli quam incommodum tuum, tamen te magno
opere non hortor solum, sed etiam pro amore nostro rogo atque oro, te
colligas virumque praebeas et, qua condicione omnes homines et quibus
temporibus nos nati simus, cogites. Plus tibi virtus tua dedit, quam
fortuna abstulit, propterea quod adeptus es, quod non multi homines
novi, amisisti, quae plurimi homines nobilissimi. Ea denique videtur
condicio impendere legum, iudiciorum, temporum, ut optime actum cum eo
videatur esse, qui quam levissima poena ab hac re publica discesserit.
Tu vero, qui et fortunas et liberos habeas et nos ceterosque
necessitudine et benevolentia tecum coniunctissimos, cumque magnam
facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis vivendi, et cum
tuum unum sit iudicium ex tam multis, quod reprehendatur, ut quod una
sententia eaque dubia potentiae alicuius condonatum existimetur, omnibus
his de causis debes istam molestiam quam levissime ferre. Meus animus
erit in te liberosque tuos semper, quem tu esse vis et qui esse debet.

------------------------------------------------------------------------

*XIX. Scr. in Cumano inter III. Kal. Maias et VI. Non. Maias a.u.c. 705.
CICERO RUFO.*

Etsi mihi numquam dubium fuit, quin tibi essem carissimus, tamen
quotidie magis id perspicio, exstatque id, quod mihi ostenderas
quibusdam litteris, hoc te studiosiorem in me colendo fore, quam in
provincia fuisses?etsi meo iudicio nihil ad tuum provinciale officium
addi potest?, quo liberius iudicium esse posset tuum. Itaque me et
superiores litterae tuae admodum delectaverunt, quibus et exspectatum
meum adventum abs te amanter videbam et, cum aliter res cecidisset ac
putasses, te meo consilio magno opere esse laetatum, et his proximis
litteris magnum cepi fructum et iudicii et officii tui: iudicii, quod
intelligo te, id quod omnes fortes ac boni viri facere debent, nihil
putare utile esse, nisi quod rectum honestumque sit; officii, quod te
mecum, quodcumque cepissem consilii, polliceris fore, quo neque mihi
gratius neque, ut ego arbitror, tibi honestius esse quidquam potest.
Mihi consilium captum iamdiu est, de quo ad te, non quo celandus esses,
nihil scripsi antea, sed quia communicatio consilii tali tempore quasi
quaedam admonitio videtur esse officii vel potius efflagitatio ad
coeundam societatem vel periculi vel laboris; cum vero ea tua sit
voluntas, humanitas, benevolentia erga me, libenter amplector talem
animum, sed ita?non enim dimittam pudorem in rogando meum?: si feceris
id, quod ostendis, magnam habebo gratiam, si non feceris, ignoscam, et
alterum timori, alterum mihi te negare non potuisse arbitrabor; est enim
res profecto maxima: quid rectum sit, apparet; quid expediat, obscurum
est, ita tamen, ut, si nos ii sumus, qui esse debemus, id est, studio
digni ac litteris nostris, dubitare non possimus, quin ea maxime
conducant, quae sint rectissima. Quare tu, si simul placebit, statim ad
me venies; sin idem placebit atque eodem nec continuo poteris, omnia
tibi ut nota sint, faciam. Quidquid statueris, te mihi amicum, sin id,
quod opto, etiam amicissimum iudicabo.

------------------------------------------------------------------------

*XX. Scr. ad urbem medio mense Ianuario a.u.c. 705.
CICERO RUFO.*

Quoquo modo potuissem, te convenissem, si eo, quo constitueras, venire
voluisses; quare, etsi mei commodi causa commovere me noluisti, tamen
ita existimes velim, me antelaturum fuisse, si ad me misisses,
voluntatem tuam commodo meo. Ad ea, quae scripsisti, commodius equidem
possem de singulis ad te rebus scribere, si M. Tullius, scriba meus,
adesset: a quo mihi exploratum est in rationibus dumtaxat referendis?de
ceteris rebus affirmare non possum?nihil eum fecisse scientem, quod
esset contra aut rem aut existimationem tuam; dein, si rationum
referendarum ius vetus et mos antiquus maneret, me relaturum rationes,
nisi tecum pro coniunctione nostrae necessitudinis contulissem
confecissemque, non fuisse. Quod igitur fecissem ad urbem, si consuetudo
pristina maneret, id, quoniam lege Iulia relinquere rationes in
provincia necesse erat easdemque totidem verbis referre ad aerarium,
feci in provincia, neque ita feci, ut te ad meum arbitrium adducerem,
sed tribui tibi tantum, quantum me tribuisse numquam me poenitebit:
totum enim scribam meum, quem tibi video nunc esse suspectum, tibi
tradidi; tu ei M. Mindium, fratrem tuum, adiunxisti; rationes confectae
me absente sunt tecum, ad quas ego nihil adhibui praeter lectionem; ita
accepi librum a meo scriba, ut eundem acceperim a fratre tuo. Si honos
is fuit, maiorem tibi habere non potui; si fides, maiorem tibi habui
quam paene ipsi mihi; si providendum fuit, ne quid aliter, ac tibi et
honestum et utile esset, referretur, non habui, cui potius id negotii
darem, quam cui dederam. Illud quidem certe factum est, quod lex
iubebat, ut apud duas civitates, Laodiceensem et Apameensem, quae nobis
maximae videbantur, quoniam ita necesse erat, rationes confectas
collatas deponeremus. Itaque huic loco primum respondeo me, quamquam
iustis de causis rationes referre properarim, tamen te exspectaturum
fuisse, nisi in provincia relictas rationes pro relatis haberem;
quamobrem * * * *. De Volusio quod scribis, non est id rationum;
docuerunt enim me periti homines, in iis cum omnium peritissimus, tum
mihi amicissimus, C. Camillus, ad Volusium traferri nomen a Valerio non
potuisse, praedes Valerianos teneri. Neque id erat HS XXX, ut scribis,
sed HS XIX; erat enim curata nobis pecunia Valerii mancipis nomine, ex
qua reliquum quod erat, in rationibus rettuli. Sed sic me et
liberalitatis fructu privas et diligentiae et, quod minime tamen laboro,
mediocris etiam prudentiae: liberalitatis, quod mavis scribae mei
beneficio quam meo legatum meum ** praefectumque Q. Leptam maxima
calamitate levatos cum praesertim non deberent esse obligati;
diligentiae, quod existimas de tanto officio meo, tanto etiam periculo
nec scisse me quidquam nec cogitavisse, scribam, quidquid voluisset, cum
id mihi ne recitavisset quidem, retulisse; prudentiae, quod rem a me non
insipienter excogitatam ne cogitatam quidem putas. Nam et Volusii
liberandi meum fuit consilium et, ut multa tam gravis Valerianis
praedibus ipsique T. Mario depelleretur, a me inita ratio est, quam
quidem omnes non solum probant, sed etiam laudant, et, si verum scire
vis, hoc uni scribae meo intellexi non nimium placere; sed ego putavi
esse viri boni, cum populus suum servaret, consulere fortunis tot vel
amicorum vel civium. Nam de Lucceio est ita actum, ut auctore Cn.
Pompeio ista pecunia in fano poneretur; id ego agnovi meo iussu esse
factum: qua pecunia Pompeius est usus, ut ea, quam tu deposueras,
Sestius; sed hoc ad te nihil intelligo pertinere: illud me non
animadvertisse moleste ferrem, ut ascriberem te in fano pecuniam iussu
meo deposuisse, nisi ista pecunia gravissimis esset certissimisque
monumentis testata, cui data, quo senatus consulto, quibus tuis, quibus
meis litteris P. Sestio tradita esset; quae cum viderem tot vestigiis
impressa, ut in iis errari non posset, non ascripsi id, quod tua nihil
referebat; ego tamen ascripsisse mallem, quoniam id te video desiderare.
Sicut scribis, tibi id esse referendum, item ipse sentio, neque in eo
quidquam a meis rationibus discrepabunt tuae; addes enim tu, meo iussu,
quod ego, qui non addidi, nec causa est cur negem nec, si causa esset et
tu nolles, negarem. Nam de HS. nongentis milibus certe ita relatum est,
ut tu sive frater tuus referri voluit; sed, si quid est, quoniam de
logaeo parum provisum est, quod ego in rationibus referendis etiam nunc
corrigere possim, de eo mihi, quoniam senatus consulto non sum usus,
quid per leges liceat, considerandum est: te certe in pecuniae exactae
ita efferre ex meis rationibus relatis non oportuit, nisi quid me
fallit, sunt enim alii peritiores. Illud cave dubites, quin ego omnia
faciam, quae interesse tua aut etiam velle te existimem, si ullo modo
facere possim. Quod scribis de beneficiis, scito a me et tribunos
militares et praefectos et contubernales dumtaxat meos delatos esse: in
quo quidem me ratio fefellit; liberum enim mihi tempus ad eos deferendos
existimabam dari, postea certior sum factus triginta diebus deferri
necesse esse, quibus rationes rettulissem. Sane moleste tuli non illa
beneficia tuae potius ambitioni reservata esse quam meae, qui ambitione
nihil uterer; de centurionibus tamen et de tribunorum militarium
contubernalibus res est in integro, genus enim horum beneficiorum
definitum lege non erat. Reliquum est de HS. centum milibus, de quibus
memini mihi a te Myrina litteras esse allatas, non mei errati, sed tui,
in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris tui et Tullii;
sed, cum id corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex
provincia decesseramus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate
proque ea spe facultatum, quam tum habebamus, quam humanissime potuerim,
rescripsisse, sed neque tum me humanitate litterarum mearum obligatum
puto neque me tuam hodie epistulam de HS. centum sic accepisse, ut ii
accipiunt, quibus epistulae per haec tempora molestae sunt. Simul illud
cogitare debes, me omnem pecuniam, quae ad me salvis legibus
pervenisset, Ephesi apud publicanos deposuisse, id fuisse HS. XXII., eam
omnem pecuniam Pompeium abstulisse; quod ego sive aequo animo sive
iniquo fero, tu de HS. centum aequo animo ferre debes et existimare eo
minus ad te vel de tuis cibariis vel de mea liberalitate pervenisse.
Quod si mihi expensa ista HS. centum tulisses, tamen, quae tua est
suavitas quique in me amor, nolles a me hoc tempore aestimationem
accipere; nam, numeratum si cuperem, non erat. Sed haec iocatum me
putato, ut ego te existimo; ego tamen, cum Tullius rure redierit, mittam
eum ad te, si quid ad rem putabis pertinere. Hanc epistulam cur non
scindi velim, causa nulla est.

------------------------------------------------------------------------

*XXI. Scr. Romae (ante m. Aprilem) a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. L. MESCINIO.*

Gratae mihi tuae litterae fuerunt, ex quibus intellexi, quod etiam sine
litteris arbitrabar, te summa cupiditate affectum esse videndi mei: quod
ego ita libenter accipio, ut tamen tibi non concedam; nam tecum esse,
ita mihi omnia, quae opto, contingant, ut vehementer velim! etenim, cum
esset maior et virorum et civium bonorum et iucundorum hominum et
amantium mei copia, tamen erat nemo, quicum essem libentius quam tecum,
et pauci, quibuscum essem aeque libenter; hoc vero tempore, cum alii
interierint, alii absint, alii mutati voluntate sint, unum medius fidius
tecum diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum plerisque eorum,
quibuscum vivo necessario; noli enim existimare mihi non solitudinem
iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum, qui
frequentant domum meam, excepto uno aut summum altero. Itaque utor eodem
perfugio, quo tibi utendum censeo, litterulis nostris, praeterea
conscientia etiam consiliorum meorum; ego enim is sum, quemadmodum tu
facillime potes existimare, qui nihil umquam mea potius quam meorum
civium causa fecerim; cui nisi invidisset is, quem tu numquam amasti?me
enim amabas?, et ipse beatus esset et omnes boni. Ego sum, qui nullius
vim plus valere volui quam honestum otium, idemque, cum illa ipsa arma,
quae semper timueram, plus posse sensi quam illum consensum bonorum,
quem ego idem effeceram, quavis tuta condicione pacem accipere malui
quam viribus cum valentiore pugnare. Sed et haec et multa alia coram
brevi tempore licebit. Neque me tamen ulla res alia Romae tenet nisi
exspectatio rerum Africanarum?videtur enim mihi res in propinquum
adducta discrimen?; puto autem mea nonnihil interesse ?quamquam id
ipsum, quid intersit, non sane intelligo?, verumtamen, quidquid illinc
nuntiatum sit, non longe abesse a consiliis amicorum; est enim res iam
in eum locum adducta, ut, quamquam multum intersit inter eorum causas,
qui dimicant, tamen inter victorias non multum interfuturum putem. Sed
plane animus, qui dubiis rebus forsitan fuerit infirmior, desperatis
confirmatus est multum; quem etiam tuae superiores litterae
confirmarunt, quibus intellexi, quam fortiter iniuriam ferres, iuvitque
me tibi cum summam humanitatem, tum etiam tuas litteras profuisse; verum
enim scribam: teneriore mihi animo videbare, sicut omnes fere, qui vitam
ingenuam in beata civitate et in libera viximus; sed, ut illa secunda
moderate tulimus, sic hanc non solum adversam, sed funditus eversam
fortunam fortiter ferre debemus, ut hoc saltem in maximis malis boni
consequamur, ut mortem, quam etiam beati contemnere debebamus, propterea
quod nullum sensum esset habitura, nunc sic affecti non modo contemnere
debeamus, sed etiam optare. Tu, si me diligis, fruere isto otio tibique
persuade praeter culpam ac peccatum, qua semper caruisti et carebis,
homini accidere nihil posse, quod sit horribile aut pertimescendum. Ego,
si videbitur recte fieri posse, ad te veniam brevi; si quid acciderit,
ut mutandum consilium sit, te certiorem faciam statim: tu ita fac
cupidus mei videndi sis, ut istinc te ne moveas tam infirma valetudine,
nisi ex me prius quaesieris per litteras, quid te velim facere. Me
velim, ut facis, diligas valetudinique tuae et tranquillitati animi servias.

------------------------------------------------------------------------
------------------------------------------------------------------------

*Archeologhia*
	

Il futuro dell'Archeologia

	 

	

Fonti latine


M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER SEXTVS
Ad A. Torquatum et Ceteros

------------------------------------------------------------------------
I <#1>  II <#2>  III <#3>  IV <#4>  V <#5>  VI <#6>  VII <#7>  VIII
<#8>  IX <#9>  Xa <#10a>  Xb <#10b>  XI <#11>  XII <#12>  XIII
<#13>  XIV <#14>  XV <#15>  XVI <#16>  XVII <#17>  XVIII <#18>  XIX
<#19>  XX <#20>  XXI <#21>  XXII <#22>

------------------------------------------------------------------------

*I. Scr. Romae a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. A. TORQUATO*

Etsi ea perturbatio est omnium rerum, ut suae quemque fortunae maxime
poeniteat nemoque sit, quin ubivis quam ibi, ubi sit, esse malit, tamen
mihi dubium non est, quin hoc tempore bono viro Romae esse miserrimum
sit; nam, etsi, quocumque in loco quisque est, idem est ei sensus et
eadem acerbitas ex interitu rerum et publicarum et suarum, tamen oculi
augent dolorem, qui ea, quae ceteri audiunt, intueri coguntur nec
avertere a miseriis cogitationem sinunt: quare, etsi multarum rerum
desiderio te angi necesse est, tamen illo dolore, quo maxime te confici
audio, quod Romae non sis, animum tuum libera; etsi enim cum magna
molestia tuos tuaque desideras, tamen illa quidem, quae requiris, suum
statum tenent nec melius, si tu adesses, tenerent nec sunt ullo in
proprio periculo, nec debes tu, cum de tuis cogitas, aut praecipuam
aliquam fortunam postulare aut communem recusare. De te autem ipso,
Torquate, est tuum sic agitare animo, ut non adhibeas in consilium
cogitationum tuarum desperationem aut timorem; nec enim is, qui in te
adhuc iniustior, quam tua dignitas postulabat, fuit, non magna signa
dedit animi erga te mitigati, nec tamen is ipse, a quo salus petitur,
habet explicatam aut exploratam rationem salutis suae, cumque omnium
bellorum exitus incerti sint, ab altera victoria tibi periculum nullum
esse perspicio, quod quidem seiunctum sit ab omnium interitu, ab altera
te ipsum numquam timuisse certo scio. Reliquum est, ut te id ipsum, quod
ego quasi consolationis loco pono, maxime excruciet, commune periculum
rei publicae: cuius tanti mali, quamvis docti viri multa dicant, tamen
vereor ne consolatio nulla possit vera reperiri praeter illam, quae
tanta est, quantum in cuiusque animo roboris est atque nervorum; si enim
bene sentire recteque facere satis est ad bene beateque vivendum,
vereor, ne eum, qui se optimorum consiliorum conscientia sustentare
possit, miserum esse nefas sit dicere. Nec enim nos arbitror victoriae
praemiis ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse; sed
quoddam nobis officium iustum et pium et debitum rei publicae nostraeque
dignitati videbamur sequi, nec, cum id faciebamus, tam eramus amentes,
ut explorata nobis esset victoria. Quare, si id evenit, quod
ingredientibus nobis in causam propositum fuit accidere posse, non
debemus ita cadere animis, quasi aliquid evenerit, quod fieri posse
numquam putarimus. Simus igitur ea mente, quam ratio et veritas
praescribit, ut nihil in vita nobis praestandum praeter culpam putemus,
eaque cum careamus, omnia humana placate et moderate feramus. Atque haec
eo pertinet oratio, ut perditis rebus omnibus tamen ipsa virtus se
sustentare posse videatur; sed, si est spes aliqua de rebus communibus,
ea tu, quicumque status est futurus, carere non debes. Atque haec mihi
scribenti veniebat in mentem me esse eum, cuius tu desperationem
accusare solitus esses quemque auctoritate tua cunctantem et diffidentem
excitare?quo quidem tempore non ego causam nostram, sed consilium
improbabam; sero enim nos iis armis adversari videbam, quae multo ante
confirmata per nosmet ipsos erant, dolebamque pilis et gladiis, non
consiliis neque auctoritatibus nostris de iure publico disceptari; neque
ego, ea, quae facta sunt, fore cum dicebam, divinabam futura, sed, quod
et fieri posse et exitiosum fore, si evenisset, videbam, id ne accideret
timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de eventu atque exitu
rerum promittendum esset, id futurum, quod evenit, exploratius possem
promittere; iis enim rebus praestabamus, quae non prodeunt in aciem, usu
autem armorum et militum robore inferiores eramus?; sed tu illum animum
nunc adhibe, quaeso, quo me tum esse oportere censebas. Haec eo scripsi,
quod mihi Philargyrus tuus omnia de te requirenti fidelissimo animo, ut
mihi quidem visus est, narravit te interdum sollicitum solere esse
vehementius: quod facere non debes nec dubitare, quin aut aliqua re
publica sis futurus, qui esse debes, aut perdita non afflictiore
condicione quam ceteri. Hoc vero tempus, quo exanimati omnes et suspensi
sumus, hoc moderatiore animo ferre debes, quod et in urbe ea es, ubi
nata et alta est ratio ac moderatio vitae, et habes Ser. Sulpicium?quem
semper unice dilexisti?, qui te profecto et benevolentia et sapientia
consolatur, cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati
potius potentiam quam armati victoriam subissemus. Sed haec longiora
fortasse fuerunt, quam necesse fuit; illa, quae maiora sunt, brevius
exponam: ego habeo, cui plus quam tibi debeam, neminem?quibus tantum
debebam, quantum tu intelligis, eos huius mihi belli casus eripuit?; qui
sim autem hoc tempore, intelligo, sed, quia nemo est tam afflictus,
quin, si nihil aliud studeat nisi id, quod agit, possit navare aliquid
et efficere, omne meum consilium, operam, studium certe, velim existimes
tibi tuisque liberis esse debitum.

------------------------------------------------------------------------

*II. Scr. Asturae mense Iunio aut Quinctili a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. A. TORQUATO*

Peto a te, ne me putes oblivione tui rarius ad te scribere, quam
solebam, sed aut gravitate valetudinis, qua tamen iam paullum videor
levari, aut quod absim ab urbe, ut, qui ad te proficiscantur, scire non
possim; quare velim ita statutum habeas, me tui memoriam cum summa
benevolentia tenere tuasque omnes res non minori mihi curae quam meas
esse. Quod maiore in varietate versata est adhuc tua causa, quam homines
aut volebant aut opinabantur, mihi crede, non est pro malis temporum,
quod moleste feras; necesse est enim aut armis urgeri rem publicam
sempiternis aut iis positis recreari aliquando aut funditus interire: si
arma valebunt, nec eos, a quibus reciperis, vereri debes nec eos, quos
adiuvisti; si armis aut condicione positis aut defetigatione abiectis
aut victoria detractis civitas respiraverit, et dignitate tua frui tibi
et fortunis licebit; sin omnino interierint omnia fueritque is exitus,
quem vir prudentissimus, M. Antonius, iam tum timebat, cum tantum
instare malorum suspicabatur, misera est illa quidem consolatio, tali
praesertim civi et viro, sed tamen necessaria, nihil esse praecipue
cuiquam dolendum in eo, quod accidat universis. Quae vis insit in his
paucis verbis?plura enim committenda epistulae non erant?, si attendes,
quod facis, profecto etiam sine meis litteris intelliges te aliquid
habere, quod speres, nihil, quod aut hoc aut aliquo rei publicae statu
timeas; omnia si intererint, cum superstitem te esse rei publicae ne si
liceat quidem velis, ferendam esse fortunam, praesertim quae absit a
culpa. Sed haec hactenus: tu velim scribas ad me, quid agas et ubi
futurus sis, ut aut quo scribam aut quo veniam scire possim.

------------------------------------------------------------------------

*III. Scr. Romae a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. A. TORQUATO*

Superioribus litteris benevolentia magis adductus, quam quo res ita
postularet, fui longior; neque enim confirmatione nostra egebat virtus
tua neque erat ea mea causa atque fortuna, ut, cui ipsi omnia deessent,
alterum confirmarem. Hoc item tempore brevior esse debeo; sive enim
nihil tum opus fuit tam multis verbis, nihilo magis nunc opus est, sive
tum opus fuit, illud satis est, praesertim cum accesserit nihil novi:
nam, etsi quotidie aliquid audimus earum rerum, quas ad te perferri
existimo, summa tamen eadem est et idem exitus; quem ego tam video
animo, quam ea, quae oculis cernimus, nec vero quidquam video, quod non
idem te videre certo scio; nam, etsi, quem exitum acies habitura sit,
divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id minus, hoc
quidem certe, cum sit necesse alterum utrum vincere, qualis futura sit
vel haec vel illa victoria. Idque cum optime perspexi, tum tale video,
nihil ut mali videatur futurum, si id ante acciderit, quod vel maximum
ad timorem proponitur; ita enim vivere, ut tum sit vivendum, miserrimum
est; mori autem nemo sapiens miserum duxit, ne beato quidem. Sed in ea
es urbe, in qua haec vel plura et ornatiora parietes ipsi loqui posse
videantur. Ego tibi hoc confirmo, etsi levis est consolatio ex miseriis
aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemvis aut
eorum, qui discesserint, aut eorum, qui remanserint: alteri dimicant,
alteri victorem timent. Sed haec consolatio levis est; illa gravior, qua
te uti spero, ego certe utor: nec enim, dum ero, angar ulla re, cum omni
vacem culpa, et, si non ero, sensu omnino carebo. Sed rursus glax' es
'Aynaw, qui ad te haec. Mihi tu, tui, tua omnia maximae curae sunt et,
dum vivam, erunt. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*IV. Scr. Romae a.u.c. 709
M. CICERO S. D. A. TORQUATO*

Novi, quod ad te scriberem, nihil erat, et tamen, si quid esset, sciebam
te a tuis certiorem fieri solere; de futuris autem rebus etsi semper
difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere,
quam est res eiusmodi, cuius exitus provideri possit. Nunc tantum
videmur intelligere, non diuturnum bellum, etsi id ipsum nonnullis
videtur secus. Equidem, cum haec scribebam, aliquid iam actum putabam:
non quo, sed quod difficilis erat coniectura; nam, cum omnis belli Mars
communis et cum semper incerti exitus proeliorum sunt, tum hoc tempore
ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur,
ut, utercumque vicerit, non sit mirum futurum. Ilia in dies singulos
magis magisque opinio hominum confirmatur, etiamsi inter causas armorum
aliquantum intersit, tamen inter victorias non multum interfuturum:
alteros propemodum iam sumus experti; de altero nemo est quin cogitet,
quam sit metuendus iratus victor armatus. Hoc loco si videor augere
dolorem tuum, quem consolando levare debebam, fateor me communium
malorum consolationem nullam invenire praeter illam?quae tamen, si
possis eam suscipere, maxima est quaque ego quotidie magis utor?:
conscientiam rectae voluntatis maximam consolationem esse rerum
incommodarum nec esse ullum magnum malum praeter culpam: a qua quoniam
tantum absumus, ut etiam optime senserimus, eventusque magis nostri
consilii quam consilium reprehendatur, et quoniam praestitimus, quod
debuimus, moderate, quod evenit, feramus. Sed hoc mihi tamen non sumo,
ut te consoler de communibus miseriis, quae ad consolandum maioris
ingenii et ad ferendum singularis virtutis indigent: illud cuivis facile
est docere, cur praecipue tu dolere nihil debeas; eius enim, qui tardior
in te levando fuit, quam fore putaramus, non est mihi dubia de tua
salute sententia, de illis autem non arbitror te exspectare quid
sentiam. Reliquum est, ut te angat, quod absis a tuis tamdiu: res
molesta, praesertim ab iis pueris, quibus nihil potest esse festivius;
sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huiusmodi, ut suam quisque
condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi esse minime velit.
Equidem, nos qui Romae sumus, miserrimos esse duco, non solum quod in
malis omnibus acerbius est videre quam audire, sed etiam quod ad omnes
casus subitorum periculorum magis obiecti sumus, quam si abessemus; etsi
me ipsum, consolatorem tuum, non tantum litterae, quibus semper studui,
quantum longinquitas temporis mitigavit. Quanto fuerim dolore,
meministi: in quo prima illa consolatio est, vidisse me plus quam
ceteros, cum cupiebam quamvis iniqua condicione pacem, quod etsi casu,
non divinatione mea factum est, tamen in hac inani prudentiae laude
delector; deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam
vocer ad exitum vitae, non ab ea re publica avellar, qua carendum esse
doleam, praesertim cum id sine ullo sensu futurum sit; adiuvat etiam
aetas et acta iam vita, quae cum cursu suo bene confecto delectat, tum
vetat in eo vim timere, quo nos iam natura ipsa paene perduxerit;
postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello occiderunt, ut impudentia
videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare. Equidem mihi omnia
propono nec ullum est tantum malum, quod non putem impendere; sed, cum
plus in metuendo mali sit quam in ipso illo, quod timetur, metuere
desino, praesertim cum id impendeat, in quo non modo dolor nullus, verum
finis etiam doloris futurus sit. Sed haec satis multa vel plura potius,
quam necesse fuit; facit autem non loquacitas mea, sed benevolentia
longiores epistulas. Servium discessisse Athenis moleste tuli; non enim
dubito, quin magnae tibi levationi solitus sit esse quotidianus
congressus et sermo cum familiarissimi hominis, tum optimi et
prudentissimi viri. Tu velim te, ut debes et soles, tua virtute
sustentes: ego, quae te velle quaeque ad te et ad tuos pertinere
arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo; quae cum faciam,
benevolentiam tuam erga me imitabor, merita non assequar. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*V. Scr. Romae exeunte anno u. c. 708.
M. CICERO S. D. A CAECINAE*

Quotiescumque filium tuum video?video autem fere quotidie?, polliceor ei
studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut
occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac
exceptione, quantum valeam quantumque possim. Liber tuus et lectus est
et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime. Res et fortunae
tuae mihi maximae curae sunt, quae quidem quotidie faciliores mihi et
meliores videntur, multisque video magnae esse curae, quorum de studio
et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio; iis autem de rebus,
quas coniectura consequi possumus, non mihi sumo, ut plus ipse
prospiciam, quam te videre atque intelligere mihi persuaserim, sed
tamen, quia fieri potest, ut tu ea perturbatiore animo cogites, puto
esse meum, quid sentiam, exponere: ea natura rerum est et is temporum
cursus, ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diuturna
neque haerere in tam bona causa et in tam bonis civibus tam acerba
iniuria. Quare ad eam spem, quam de omnibus habemus, accedit ea, quam
extra ordinem de te ipso habemus non solum propter dignitatem et
virtutem tuam?haec enim ornamenta sunt tibi etiam cum aliis communia?,
sed etiam propter eximium ingenium summamque eloquentiam, cui mehercules
hic, cuius in potestate sumus, multum tribuit. Itaque ne punctum quidem
temporis in ista fortuna fuisses, nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur,
se violatum putasset; quod ipsum lenitur quotidie, significaturque nobis
ab iis, qui simul cum eo vivunt, tibi hanc ipsam opinionem ingenii apud
illum plurimum profuturam. Quapropter primum fac animo forti atque magno
sis?ita enim natus, ita educatus, ita doctus es, ita etiam cognitus, ut
tibi id faciendum sit?, deinde spem quoque habeas firmissimam propter
eas causas, quas scripsi: a me vero tibi omnia liberisque tuis
paratissima esse confidas velim; id enim et vetustas nostri amoris et
mea consuetudo in meos et tua multa erga me officia postulant.

------------------------------------------------------------------------

*VI. Scr. Romae (post VII. K. Sext.) a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. A. CAECINAE*

Vereor, ne desideres officium meum, quod tibi pro nostra et meritorum
multorum et studiorum parium coniunctione deesse non debet, sed tamen
vereor, ne litterarum a me officium requiras, quas tibi et iampridem et
saepe misissem, nisi quotidie melius exspectans gratulationem quam
confirmationem animi tui complecti litteris maluissem. Nunc, ut spero,
brevi gratulabimur: itaque in aliud tempus id argumentum epistulae
differo; his autem litteris animum tuum, quem minime imbecillum esse et
audio et spero, etsi non sapientissimi, at amicissimi hominis
auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto, nec iis quidem verbis,
quibus te consoler ut afflictum et iam omni spe salutis orbatum, sed ut
eum, de cuius incolumitate non plus dubitem, quam te memini dubitare de
mea; nam, cum me ex re publica expulissent ii, qui illam cadere posse
stante me non putarunt, memini me ex multis hospitibus, qui ad me ex
Asia, in qua tu eras, venerant, audire te de glorioso et celeri reditu
meo confirmare. Si te ratio quaedam Etruscae disciplinae, quam a patre,
nobilissimo atque optimo viro, acceperas, non fefellit, ne nos quidem
nostra divinatio fallet, quam cum sapientissimorum virorum monitis atque
praeceptis plurimoque, ut tu scis, doctrinae studio, tum magno etiam usu
tractandae rei publicae magnaque nostrorum temporum varietate consecuti
sumus; cui quidem divinationi hoc plus confidimus, quod ea nos nihil in
his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam omnino fefellit.
Dicerem, quae ante futura dixissem, ni vererer, ne ex eventis fingere
viderer; sed tamen plurimi sunt testes me et initio, ne coniungeret se
cum Caesare, monuisse Pompeium et postea, ne se diiungeret: coniunctione
frangi senatus opes, diiunctione civile bellum excitari videbam, atque
utebar familiarissime Caesare, Pompeium faciebam plurimi, sed erat meum
consilium cum fidele Pompeio, tum salutare utrique. Quae praeterea
providerim, praetereo; nolo enim hunc de me optime meritum existimare ea
me suasisse Pompeio, quibus ille si paruisset, esset hic quidem clarus
in toga et princeps, sed tantas opes, quantas nunc habet, non haberet:
eundem in Hispaniam censui; quod si fecisset, civile bellum nullum
omnino fuisset. Rationem haberi absentis non tam pugnavi ut liceret,
quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus iusserat, haberetur.
Causa orta belli est: quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum,
cum vel iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem? Victa est
auctoritas mea, non tam a Pompeio?nam is movebatur?, quam ab iis, qui
duce Pompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus
suis illius belli victoriam fore putabant. Susceptum bellum est
quiescente me, depulsum ex Italia manente me, quoad potui, sed valuit
apud me plus pudor meus quam timor: veritus sum deesse Pompeii saluti,
cum ille aliquando non defuisset meae. Itaque vel officio vel fama
bonorum vel pudore victus, ut in fabulis Amphiaraus, sic ego prudens et
sciens ad pestem ante oculos positam sum profectus; quo in bello nihil
adversi accidit non praedicente me. Quare, quoniam, ut augures et
astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus
praedictis constitui apud te auctoritatem angurii et divinationis meae,
debebit habere fidem nostra praedictio. Non igitur ex alitis volatu nec
e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis
solistimis aut soniviis tibi auguror, sed habeo alia signa, quae
observem; quae etsi non sunt certiora illis, minus tamen habent vel
obscuritatis vel erroris. Notantur autem mihi ad divinandum signa
duplici quadam via, quarum alteram duco e Caesare ipso, alteram e
temporum civilium natura atque ratione. In Caesare haec sunt: mitis
clemensque natura, qualis exprimitur praeclaro illo libro Querelarum
tuarum; accedit, quod mirifice ingeniis excellentibus, quale est tuum,
delectatur; praeterea cedit multorum iustis et officio incensis, non
inanibus aut ambitiosis, voluntatibus, in quo vehementer eum consentiens
Etruria movebit. Cur haec igitur adhuc parum profecerunt? Quia non putat
se sustinere causas posse multorum, si tibi, cui iustius videtur irasci
posse, concesserit. "Quae est igitur," inquies, "spes ab irato?" Eodem e
fonte se hausturum intelligit laudes suas, e quo sit leviter aspersus.
Postremo homo valde est acutus et multum providens: intelligit te,
hominem in parte Italiae minime contemnenda facile omnium nobilissimum
et in communi re publica cuivis summorum tuae aetatis vel ingenio vel
gratia vel fama populi Romani parem, non posse prohiberi re publica
diutius; nolet hoc temporis potius esse aliquando beneficium quam iam
suum. Dixi de Caesare; nunc dicam de temporum rerumque natura: nemo est
tam inimicus ei causae, quam Pompeius animatus melius quam paratus
susceperat, qui nos malos cives dicere aut homines improbos audeat; in
quo admirari soleo gravitatem et iustitiam et sapientiam Caesaris:
numquam nisi honorificentissime Pompeium appellat. "At in eius persona
multa fecit asperius." Armorum ista et victoriae sunt facta, non
Caesaris. At nos quemadmodum est complexus! Cassium sibi legavit; Brutum
Galliae praefecit, Sulpicium Graeciae; Marcellum, cui maxime
suscensebat, cum summa illius dignitate restituit. Quo igitur haec
spectant? Rerum hoc natura et civilium temporum non patietur, nec manens
nec mutata ratio feret, primum ut non in causa pari eadem sit et
condicio et fortuna omnium, deinde ut in eam civitatem boni viri et boni
cives nulla ignominia notati non reverbantur, in quam tot nefariorum
scelerum condemnati reverterunt. Habes augurium meum, quo, si quid
addubitarem, non potius uterer quam illa consolatione, qua facile fortem
virum sustentarem: te, si explorata victoria arma sumpsisses pro re
publica?ita enim tum putabas?-, non nimis esse laudandum, sin propter
incertos exitus eventusque bellorum posse accidere, ut vinceremur,
putasses, non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse,
adversam ferre nullo modo posse. Disputarem etiam, quanto solatio tibi
conscientia tui facti, quantae delectationi in rebus adversis litterae
esse deberent; commemorarem non solum veterum, sed horum etiam recentium
vel ducum vel comitum tuorum gravissimos casus; etiam externos multos
claros viros nominarem; levat enim dolorem communis quasi legis et
humanae conditionis recordatio; exponerem etiam, quemadmodum hic et
quanta in turba quantaque in confusione rerum omnium viveremus; necesse
est enim minore desiderio perdita re publica carere quam bona. Sed hoc
genere nihil opus est: incolumem te cito, ut spero, vel potius, ut
perspicio, videbimus. Interea tibi absenti et huic, qui adest, imagini
animi et corporis tui, constantissimo atque optimo filio tuo, studium
officium, operam laborem meum iampridem et pollicitus sum et detuli,
nunc hoc amplius, quod me amicissime quotidie magis Caesar amplecitur,
familiares quidem eius, sicuti neminem: apud quem quidquid valebo vel
auctoritate vel gratia, valebo tibi; tu cura, ut cum firmitudine te
animi, tum etiam spe optima sustentes.

------------------------------------------------------------------------

*VII. Scr. in Sicilia exeunte anno u.c. 708.
CAECINA CICERONI PLUR. SAL*

Quod tibi non tam celeriter liber est redditus, ignosce timori nostro et
miserere temporis. Filius, ut audio, pertimuit, neque iniuria, si liber
exisset?quoniam non tam interest, quo animo scribatur, quam quo
accipiatur?, ne ea res inepte mihi noceret, cum praesertim adhuc stili
poenas dem. Qua quidem in re singulari sum fato; nam, cum mendum
scripturae litura tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio
corrigitur, cuius summa criminis est, quod armatus adversario male dixi.
Nemo nostrum est, ut opinor, quin vota Victoriae suae fecerit, nemo,
quin etiam, cum de alia re immolaret, tamen eo quidem ipso tempore, ut
quam primum Caesar superaretur, optarit: hoc si non cogitat, omnibus
rebus felix est; si scit et persuasus est, quid irascitur ei, qui
aliquid scripsit contra suam voluntatem, cum ignorit omnibus, qui multa
deos venerati sunt contra eius salutem? Sed, ut eodem revertar, causa
haec fuit timoris: scripsi de te parce medius fidius et timide, non
revocans me ipse, sed paene refugiens; genus autem hoc scripturae non
modo liberum, sed incitatum atque elatum esse debere quis ignorat?
solutum existimatur esse alteri male dicere?tamen cavendum est, ne in
petulantiam incidas?; impeditum se ipsum laudare, ne vitium arrogantiae
subsequatur; solum vero liberum alterum laudare, de quo quidquid
detrahas, necesse est aut infirmitati aut invidiae assignetur. Ac nescio
an tibi gratius opportuniusque acciderit; nam, quod praeclare facere non
poteram, primum erat non attingere, secundum beneficium quam parcissime
facere. Sed tamen ego quidem me sustinui: multa minui, multa sustuli,
complura ne posui quidem; quemadmodum igitur, scalarum gradus si alios
tollas, alios incidas, nonnullos male haerentes relinquas, ruinae
periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum victum tum
fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest
afferre? Cum vero ad ipsius Caesaris nomen veni, toto corpore
contremesco, non poenae metu, sed illius iudicii; totum enim Caesarem
non novi: quem putas animum esse, ubi secum loquitur? "Hoc probabit: hoc
verbum suspiciosum est. Quid, si hoc muto? at vereor, ne peius sit. Age
vero, laudo aliquem: non offendo? cum porro offendam, quid, si non vult?
armati stilum persequitur: victi et nondum restituti quid faciet?" Auges
etiam tu mihi timorem, qui in Oratore tuo caves tibi per Brutum et ad
excusationem socium quaeris: ubi hoc omnium patronus facit, quid me,
veterem tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet? In hac igitur
calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, cum plurima ad alieni
sensus coniecturam, non ad suum iudicium scribantur, quam difficile sit
evadere, si minus expertus es, quod te ad omnia summum atque excellens
ingenium armavit, nos sentimus. Sed tamen ego filio dixeram, librum tibi
legeret et auferret, aut ea condicione daret, si reciperes te
correcturum, hoc est, si totum alium faceres. De Asiatico itinere,
quamquam summa necessitas premebat, ut imperasti, feci. Te pro me quid
horter? vides tempus venisse, quo necesse sit de nobis constitui. Nihil
est, mi Cicero, quod filium meum exspectes: adolescens est; omnia
excogitare vel studio vel aetate vel metu non potest. Totum negotium tu
sustineas oportet; in te mihi omnis spes est. Tu pro tua prudentia,
quibus rebus gaudeat, quibus capiatur Caesar, tenes: a te omnia
proficiscantur et per te ad exitum perducantur necesse est; apud ipsum
multum, apud eius omnes plurimum potes. Unum tibi si persuaseris, non
hoc esse tui muneris, si quid rogatus fueris, ut facias?quamquam id
magnum et amplum est?, sed totum tuum esse onus, perficies: nisi forte
aut in miseria nimis stulte aut in amicitia nimis impudenter tibi onus
impono; sed utrique rei excusationem tuae vitae consuetudo dat, nam,
quod ita consuesti pro amicis laborare, non iam sic sperant abs te, sed
etiam sic imperant tibi familiares. Quod ad librum attinet, quem tibi
filius dabit, peto a te, ne exeat, aut ita corrigas, ne mihi noceat.

------------------------------------------------------------------------

*VIII. Scr. Romae exeunte anno u.c. 708.
CICERO CAECINAE*

Cum esset mecum Largus, homo tui studiosus, locutus Kalendas Ianuarias
tibi praefinitas esse, quod omnibus rebus perspexeram, quae Balbus et
Oppius absente Caesare egissent, ea solere illi rata esse, egi
vehementer cum iis, ut hoc mihi darent, tibi in Sicilia, quoad vellemus,
esse uti liceret. Qui mihi consuessent aut libenter polliceri, si quid
esset eiusmodi, quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et
afferre rationem, cur negarent, huic meae rogationi vel efflagitationi
potius non continuo responderunt; eodem die tamen ad me reverterunt;
mihi hoc dederunt, ut esses in Sicilia, quoad velles; se praestaturos
nihil ex eo te offensionis habiturum. Quoniam, quid tibi permittatur,
cognosti, quid mihi placeat, puto te scire oportere. Actis his rebus
litterae a te mihi redditae sunt, quibus a me consilium petis, quid sim
tibi auctor, in Siciliane ut subsidas an ut ad reliquias Asiaticae
negotiationis proficiscare. Haec tua deliberatio non mihi convenire visa
est cum oratione Largi; ille enim mecum, quasi tibi non liceret in
Sicilia diutius commorari, ita locutus erat, tu autem, quasi concessum
sit, ita deliberas. Sed ego, sive hoc sive illud est, in Sicilia censeo
commorandum: propinquitas locorum vel ad impetrandum adiuvabit crebris
litteris et nuntiis vel ad reditus celeritatem re aut impetrata, quod
spero, aut aliqua ratione confecta; quamobrem censeo magno opere
commorandum. T. Furfanio Postumo, familiari meo, legatisque eius, item
meis familiaribus, diligentissime te commendabo, cum venerint; erant
enim omnes Mutinae: viri sunt optimi et tui similium studiosi et mei
necessarii. Quae mihi venient in mentem, quae ad te pertinere
arbitrabor, ea mea sponte faciam: si quid ignorabo, de eo admonitus
omnium studia vincam. Ego etsi coram de te cum Furfanio ita loquar, ut
tibi litteris meis ad eum nihil opus sit, tamen, quoniam tuis placuit te
habere meas litteras, quas ei redderes, morem iis gessi: earum
litterarum exemplum infra scriptum est.

------------------------------------------------------------------------

*IX. Scr. Romae exeunte anno u.c. 708.
M. CICERO T. FURFANIO PROCOS. S*

Cum A. Caecina tanta mihi familiaritas consuetudoque semper fuit, ut
nulla maior esse possit; nam et patre eius, claro homine et forti viro,
plurimum sum usus et hunc a puero, quod et spem magnam mihi afferebat
summae probitatis summaeque eloquentiae et vivebat mecum coniunctissime
non solum amicitiae officiis, sed etiam studiis communibus, sic semper
dilexi, nullo ut cum homine coniunctius viverem. Nihil attinet me plura
scribere; quam mihi necesse sit eius salutem et fortunas quibuscumque
rebus possim tueri, vides. Reliquum est, ut, cum cognorim pluribus
rebus, quid tu et de bonorum fortuna et de rei publicae calamitatibus
sentires, nihil a te petam, nisi ut ad eam voluntatem, quam tua sponte
erga Caecinam habiturus es, tantus cumulus accedat commendatione mea,
quanti me a te fieri intelligo: hoc mihi gratius facere nihil potes. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*Xa. Scr. Romae a.u.c. 708.
CICERO TREBIANO S. D*

Ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te fieri
intellexerim, sum mihi ipse testis; nam et consilium tuum vel casus
potius diutius in armis civilibus commorandi semper mihi magno dolori
fuit, et hic eventus, quod tardius, quam est aequum et quam ego vellem,
reciperas fortunam et dignitatem tuam, mihi non minori curae est, quam
tibi semper fuerunt casus mei. Itaque et Postumuleno et Sestio et
saepissime Attico nostro proximeque Theudae, liberto tuo, totum me
patefeci et hoc iis singulis saepe dixi, quacumque re possem, me tibi et
liberis tuis satisfacere cupere, idque tu ad tuos velim scribas, haec
quidem certe, quae in potestate mea sunt, ut operam consilium, rem fidem
meam sibi ad omnes res paratam putent. Si auctoritate et gratia tantum
possem, quantum in ea re publica, de qua ita meritus sum, posse deberem,
tu quoque is esses, qui fuisti, cum omni gradu amplissimo dignissimus,
tum certe ordinis tui facile princeps, sed, quoniam eodem tempore
eademque de causa nostrum uterque cecidit, tibi et illa polliceor, quae
supra scripsi, quae sunt adhuc mea, et ea, quae praeterea videor mihi ex
aliqua parte retinere tamquam ex reliquiis pristinae dignitatis: neque
enim ipse Caesar, ut multis rebus intelligere potui, est alienus a nobis
et omnes fere familiarissimi eius casu devincti magnis meis veteribus
officiis me diligenter observant et colunt. Itaque, si qui mihi erit
aditus de tuis fortunis, id est de tua incolumitate, in qua sunt omnia,
agendi, quod quidem quotidie magis ex eorum sermonibus adducor ut
sperem, agam per me ipse et moliar. Singula persequi non est necesse:
universum studium meum et benevolentiam ad te defero. Sed magni mea
interest hoc tuos omnes scire, quod tuis litteris fieri potest ut
intelligant, omnia Ciceronis patere Trebiano. Hoc eo pertinet, ut nihil
existiment esse tam difficile, quod non pro te mihi susceptum iucundum
sit futurum.

------------------------------------------------------------------------

*Xb. Scr. Romae a.u.c. 708. *

Antea misissem ad te litteras, si genus scribendi invenirem; tali enim
tempore aut consolari amicorum est aut polliceri: consolatione non
utebar, quod ex multis audiebam, quam fortiter sapienterque ferres
iniuriam temporum quamque te vehementer consolaretur conscientia
factorum et consiliorum tuorum; quod quidem si facis, magnum fructum
studiorum optimorum capis, in quibus te semper scio esse versatum, idque
ut facias etiam atque etiam te hortor. Simul et illud tibi, homini
peritissimo rerum et exemplorum et omnis vetustatis, ne ipse quidem
rudis, sed in studio minus fortasse, quam vellem, in rebus atque usu
plus etiam, quam vellem, versatus spondeo, tibi istam acerbitatem et
iniuriam non diuturnam fore; nam et ipse, qui plurimum potest, quotidie
mihi delabi ad aequitatem et ad rerum naturam videtur et ipsa causa ea
est, ut iam simul cum re publica, quae in perpetuum iacere non potest,
necessario revivescat atque recreetur, quotidieque aliquid fit lenius et
liberalius, quam timebamus: quae quoniam in temporum inclinationibus
saepe parvis posita sunt, omnia momenta observabimus neque ullum
praetermittemus tui iuvandi et levandi locum. Itaque illud alterum, quod
dixi, litterarum genus quotidie mihi, ut spero, fiet proclivius, ut
etiam polliceri possim: id re quam verbis faciam libentius. Tu velim
existimes et plures te amicos habere, quam qui in isto casu sint ac
fuerint, quantum quidem ego intelligere potuerim, et me concedere eorum
nemini. Fortem fac animum habeas et magnum, quod est in uno te: quae
sunt in fortuna, temporibus regentur et consiliis nostris providebuntur.

------------------------------------------------------------------------

*XI. Scr. Romae a.u.c. 709.
[M.] CICERO S. D. TREBIANO*

Dolabellam antea tantummodo diligebam, obligatus ei nihil eram?nec enim
acciderat mihi opus esse, et ille mihi debebat, quod non defueram eius
periculis?: nunc tanto sum devinctus eius beneficio, quod et antea in re
et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satisfecit, ut nemini
plus debeam. Qua in re tibi gratulor ita vehementer, ut te quoque mihi
gratulari quam gratias agere malim: alterum omnino non desidero, alterum
vere facere poteris. Quod reliquum est, quoniam tibi virtus et dignitas
tua reditum ad tuos aperuit, est tuae sapientiae magnitudinisque animi,
quid amiseris, oblivisci, quid reciperaris, cogitare: vives cum tuis,
vives nobiscum; plus acquisisti dignitatis quam amisisti rei familiaris,
quae ipsa tum esset iucundior, si ulla res esset publica. Vestorius,
noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere: haec
praedicatio tua mihi valde grata est eaque te uti facile patior, cum
apud alios, tum mehercule apud Syronem, nostrum amicum; quae enim
facimus, ea prudentissimo cuique maxime probata esse volumus. Te cupio
videre quam primum.

------------------------------------------------------------------------

*XII. Scr. Romae a.u.c. 708.
CICERO AMPIO SAL. PLUR*

Gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor nec sum tam stultus, ut te
usura falsi gaudii frui velim, deinde frangi repente atque ita cadere,
ut nulla res te ad aequitatem animi possit postea extollere. Egi tuam
causam apertius, quam mea tempora ferebant; vincebatur enim fortuna ipsa
debilitatae gratiae nostrae tui caritate et meo perpetuo erga te amore
culto a te diligentissime. Omnia promissa confirmata certa et rata sunt,
quae ad reditum et ad salutem tuam pertinent: vidi, cognovi, interfui;
etenim omnes Caesaris familiares satis opportune habet implicatos
consuetudine et benevolentia sic, ut, cum ab illo discesserint, me
habeant proximum. Hoc Pansa, Hirtius, Balbus, Oppius, Matius, Postumus
plane ita faciunt, ut me unice diligant: quod si mihi per me efficiundum
fuisset, non me poeniteret pro ratione temporum ita esse molitum; sed
nihil est a me inservitum temporis causa, veteres mihi necessitudines
cum iis omnibus intercedunt, quibuscum ego agere de te non destiti.
Principem tamen habuimus Pansam, tui studiosissimum, mei cupidum, qui
valeret apud illum non minus auctoritate quam gratia. Cimber autem
Tillius mihi plane satisfecit; valent enim apud Caesarem non tam
ambitiosae rogationes quam necessariae, quam quia Cimber habebat, plus
valuit, quam pro ullo alio valere potuisset. Diploma statim non est
datum, quod mirifica est improbitas in quibusdam, qui tulissent acerbius
veniam tibi dari, quam illi appellant tubam belli civilis multaque ita
dicunt, quasi non gaudeant id bellum incidisse. Quare visum est
occultius agendum neque ullo modo divulgandum de te iam esse perfectum;
sed id erit perbrevi, nec dubito, quin legente te has litteras confecta
iam res futura sit: Pansa quidem mihi, gravis homo et certus, non solum
confirmavit, verum etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma. Mihi
tamen placuit haec ad te perscribi; minus enim te firmum sermo Eppuleiae
tuae lacrimaeque Ampiae declarabant, quam significant tuae litterae,
atque illae arbitrabantur, quoniam a te abessent ipsae, multo in
graviore te cura futurum; quare magno opere putavi angoris et doloris
tui levandi causa pro certis ad te ea, quae essent certa, perscribi.
Scis me antea sic solitum esse scribere ad te, magis ut consolarer
fortem virum atque sapientem, quam ut exploratam spem salutis
ostenderem, nisi eam, quam ab ipsa re publica, cum hic ardor restinctus
esset, sperari oportere censerem. Recordare tuas litteras, quibus et
magnum animum mihi semper ostendisti et ad omnes casus ferendos
constantem ac paratum; quod ego non mirabar, cum recordarer te et a
primis temporibus aetatis in re publica esse versatum et tuos
magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium
et in hoc ipsum bellum esse ingressum, non solum ut victor beatus, sed
etiam ut, si ita accidisset, victus sapiens esses. Deinde, cum studium
tuum consumas in virorum fortium factis memoriae prodendis, considerare
debes nihil tibi esse committendum, quamobrem eorum, quos laudas, te non
simillimum praebeas. Sed haec oratio magis esset apta ad illa tempora,
quae iam effugisti: nunc vero tantum te para ad haec nobiscum ferenda,
quibus ego si quam medicinam invenirem, tibi quoque eandem traderem; sed
est unum perfugium doctrina ac litterae, quibus semper usi sumus, quae
secundis rebus delectationem modo habere videbantur, nunc vero etiam
salutem. Sed, ut ad initium revertar, cave dubites, quin omnia de salute
ac reditu tuo perfecta sint.

------------------------------------------------------------------------

*XIII. Scr. Romae exeunte a.u.c. 708.
CICERO LIGARIO*

Etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuvandi tui causa scribere
ad te aliquid pro nostra amicitia oportebat, tamen adhuc id non feceram,
quia neque lenire videbar oratione neque levare posse dolorem tuum;
postea vera quam magnam spem habere coepi fore, ut te brevi tempore
incolumem haberemus, facere non potui, quin tibi et sententiam et
voluntatem declararem meam. Primum igitur scribam, quod intelligo et
perspicio, non fore in te Caesarem duriorem; nam et res eum quotidie et
dies et opinio hominum et, ut mihi videtur, etiam sua natura mitiorem
facit, idque cum de reliquis sentio, tum de te etiam audio ex
familiarissimis eius, quibus ego ex eo tempore, quo primum ex Africa
nuntius venit, supplicare una cum fratribus tuis non destiti, quorum
quidem et virtute et pietate et amore in te singulari et assidua et
perpetua cura salutis tuae tantum proficitur, ut nihil sit, quod non
ipsum Caesarem tributurum existimem; sed, si tardius fit, quam volumus,
magnis occupationibus eius, a quo omnia petuntur, aditus ad eum
difficiliores fuerunt, et simul Africanae causae iratior diutius velle
videtur eos habere sollicitos, a quibus se putat diuturnioribus esse
molestiis conflictatum, sed hoc ipsum intelligimus eum quotidie remissus
et placatius ferre: quare mihi crede?et memoriae manda me tibi id
affirmasse?te in istis molestiis diutius non futurum. Quoniam, quid
sentirem, exposui, quid velim tua causa, re potius declarabo quam
oratione: si tantum possem, quantum in ea re publica, de qua ita sum
meritus, ut tu existimas, posse debebam, ne tu quidem in istis
incommodis esses; eadem enim causa opes meas fregit, quae tuam salutem
in discrimen adduxit; sed tamen, quidquid imago veteris meae dignitatis,
quidquid reliquiae gratiae valebunt, studium, consilium, opera,
[gratia,] fides mea nullo loco deerit tuis optimis fratribus. Tu fac
habeas fortem animum, quem semper habuisti, primum ob eas causas, quas
scripsi, deinde quod ea de re publica semper voluisti atque sensisti, ut
non modo nunc secunda sperare debeas, sed etiam, si omnia adversa
essent, tamen conscientia et factorum et consiliorum tuorum, quaecumque
acciderent, fortissimo et maximo animo ferre deberes.

------------------------------------------------------------------------

*XIV. Scr. Romae a. d. v. Kal. intercal. priores a.u.c. 708.
CICERO LIGARIO*

Me scito omnem meum laborem, omnem operam, curam, studium, in tua salute
consumere; nam cum te semper maxime dilexi, tum fratrum tuorum, quos
aeque atque te summa benevolentia sum complexus, singularis pietas
amorque fraternus nullum me patitur officii erga te studiique munus aut
tempus praetermittere. Sed, quae faciam fecerimque pro te, ex illorum te
litteris quam ex meis malo cognoscere; quid autem sperem aut confidam et
exploratum habeam de salute tua, id tibi a me declarari volo: nam, si
quisquam est timidus in magnis periculosisque rebus sermperque magis
adversos rerum exitus metuens quam sperans secundos, is ego sum et, si
hoc vitium est, eo me non carere confiteor; ego idem tamen, cum a. d. V.
Kal. intercalares priores rogatu fratrum tuorum venissem mane ad
Caesarem atque omnem adeundi et conveniendi illius indignitatem et
molestiam pertulissem, cum fratres et propinqui tui iacerent ad pedes et
ego essem locutus, quae causa, quae tuum tempus postulabat, non solum ex
oratione Caesaris, quae sane mollis et liberalis fuit, sed etiam ex
oculis et vultu, ex multis praeterea signis, quae facilius perspicere
potui quam scribere, hac opinione discessi, ut mihi tua salus dubia non
esset. Quamobrem fac animo magno fortique sis et, si turbidissima
sapienter ferebas, tranquilliora laete feras. Ego tamen tuis rebus sic
adero, ut difficillimis, neque Caesari solum, sed etiam amicis eius
omnibus, quos mihi amicissimos esse cognavi, pro te, sicut adhuc feci,
libentissime supplicabo. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*XV. Scr. paullo post Idus Martias a.u.c. 710.
CICERO BASILO SAL*

Tibi gratulor, mihi gaudeo; te amo, tua tueor; a te amari et, quid agas
quidque agatur, certior fieri volo.

------------------------------------------------------------------------

*XVI. Scr. anno incerto (710, post Id. Mart.?)
BITHYNICUS CICERONI SAL*

Si mihi tecum non et multae et iustae causae amicitiae privatim essent,
repeterm initia amicitiae ex parentibus nostris, quod faciendum iis
existimo, qui paternam amicitiam nullis ipsi officiis prosecuti sunt:
itaque contentus ero nostra ipsorum amicitia, cuius fiducia peto a te,
ut absentem me, quibuscumque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum
officium tuum apud me intermoriturum existimas. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*XVII. Scr. anno incerto (710, post Id. Mart.?)
CICERO BITHYNICO*

Cum ceterarum rerum causa cupio esse aliquando rem publicam constitutam,
tum velim mihi credas accedere etiam, id quo magis expetam, promissum
tuum, quo in litteris uteris; scribis enim, si ita sit, te mecum esse
victurum. Gratissima mihi tua voluntas est, facisque nihil alienum
necessitudine nostra iudiciisque patris tui de me summi viri; nam sic
habeto, beneficiorum magnitudine eos, qui temporibus valuerunt ut
valeant, coniunctiores tecum esse quam me, necessitudine neminem.
Quamobrem grata mihi est et memoria tua nostrae coniunctionis et eius
etiam augendae voluntas.

------------------------------------------------------------------------

*XVIII. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 709.
CICERO LEPTAE*

Simulatque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesivi e Balbo per
codicillos, quid esset in lege: rescripsit eos, qui facerent praeconium,
vetari esse in decurionibus, qui fecissent, non vetari. Quare bono animo
sint et tui et mei familiares; neque enim erat ferendum, cum, qui hodie
haruspicinam facerent, in senatum Romae legerentur, eos, qui aliquando
praeconium fecissent, in municipiis decuriones esse non licere. De
Hispaniis novi nihil: magnum tamen exercitum Pompeium habere constat,
nam Caesar ipse ad suos misit exemplum Paciaeci litterarum, in quo erat
illas XI. esse legiones; scripserat etima Messalla Q. Salasso P. Curtium
fratrem eius iussu Pompeii inspectante exercitu interfectum, quod
consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius
rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere ad Caesaremque
deducere. De tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba
consponsor tuus redierit, homo in re familiari non parum diligens, non
desinam cum illo communicare, si quid expediri possit, quod videbatur
mihi ille confidere. Oratorem meum tanto opere a te probari vehementer
gaudeo; mihi quidem sic persuadeo, me, quidquid habuerim iudicii de
dicendo, in illum librum contulisse: qui si est talis, qualem tibi
videri scribis, ego quoque aliquid sum; sin aliter, non recuso, quin,
quantum de illo libro, tantundem de mei iudicii fama detrahatur. Leptam
nostrum cupio delectari iam talibus scriptis: etsi abest maturitas
aetatis, tamen personare aures eius huiusmodi vocibus non est inutile.
Me Romae tenuit omnino Tulliae meae partus; sed, cum ea, quemadmodum
spero, satis firma sit, teneor tamen, dum a Dolabellae procuratoribus
exigam primam pensionem, et mehercule non tam sum peregrinator iam, quam
solebam: aedificia mea me delectabant et otium; nunc domus est, quae
nulli mearum villarum cedat, otium omni desertissima regione maius.
Itaque ne litterae quidem meae impediuntur, in quibus sine ulla
interpellatione versor; quare, ut arbitror, prius hic te nos, quam istic
tu nos videbis. Lepta suavissimus edicat Hesiodum et habeat in ore t?w
d' *ret?w drta et cetera.

------------------------------------------------------------------------

*XIX. Scr. Asturae mense Sextili a.u.c. 709.
CICERO LEPTAE*

Maculam officio functum esse gaudeo. Eius Falernum mihi semper idoneum
visum est deversorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum
recipiendum; ceteroqui mihi locus non displicet. Nec ea re Petrinum tuum
deseram; nam et villa et amoenitas illa commorationis est, non
deversorii. De curatione aliqua munerum regiorum cum Oppio locutus sum;
nam Balbum, posteaquam tu es profectus, non vidi: tantis pedum doloribus
afficitur, ut se conveniri nolit. Omnino de tota re, ut mihi videris,
sapientus faceres, si non curares; quod enim eo labore assequi vis,
nullo modo assequere; tanta est enim intimorum multitudo, ut ex iis
aliquis potius effluat, quam novo sit aditus, praesertim qui nihil
afferat praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit?si
modo id ipsum sciet?, non accepisse. Sed tamen aliquid videbimus, in quo
sit species; aliter quidem non modo non appetendum, sed etiam fugiendum
puto. Ego me Asturae diutius arbitror commoraturum, quoad ille quandoque
veniat. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*XX. Scr. Asturae exeunte mense Sextili a.u.c. 709.
CICERO TORANIO SAL*

Dederam triduo ante pueris Cn. Plancii litteras ad te; eo nunc ero
brevior teque, ut antea consolabar, hoc tempore monebo. Nihil puto tibi
esse utilius quam ibidem opperiri, quoad scire possis, quid tibi agendum
sit: nam praeter navigationis longae et hiemalis et minime portuosae
periculum, quod vitaveris, ne illud quidem non quantivis, subito, cum
certi aliquid audieris, te istim posse proficisci; nihil est praeterea,
cur adventibus te offerre gestias; multa praeterea metuo, quae cum
Cilone nostro communicavi. Quid multa? loco opportuniore in his malis
nullo esse potuisti, ex quo te, quocumque opus erit, facillime et
expeditissime conferas: quod si recipiet ille se, ad tempus aderis;
sin?quoniam multa accidere possunt?aliqua res eum vel impediet vel
morabitur, tu ibi eris, ubi omnia scire possis. Hoc mihi prorsus valde
placet; de reliquo, ut te saepe per litteras hortatus sum, ita velim
tibi persuadeas, te in hac causa nihil habere, quod tibi timendum sit,
praeter communem casum civitatis, qui etsi est gravissimus, tamen ita
viximus et id aetatis iam sumus, ut omnia, quae non nostra culpa nobis
accidant, fortiter ferre debeamus. Hic tui omnes valent summaque pietate
te desiderant et diligunt et colunt: tu cura, ut valeas et te istim ne
temere commoveas.

------------------------------------------------------------------------

*XXI. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709.
CICERO TORANIO*

Etsi, cum haec ad te scribebam, aut appropinquare exitus huius
calamitosissimi belli aut iam aliquid actum et confectum videbatur,
tamen quotidie commemorabam te unum in tanto exercitu mihi fuisse
assensorem et me tibi solosque nos vidisse, quantum esset in eo bello
mali, in quo spe pacis exclusa ipsa victoria futura esset acerbissima,
quae aut interitum allatura esset, si victus esses, aut, si vicisses,
servitutem. Itaque ego, quem tum fortes illi viri et sapientes, Domitii
et Lentuli, timidum esse dicebant?eram plane; timebam enim, ne evenirent
ea, quae acciderunt?, idem nunc nihil timeo et ad omnem eventum paratus
sum: cum aliquid videbatur caveri posse, tum id negligi dolebam; nunc
vero eversis omnibus rebus, cum consilio profici nihil possit, una ratio
videtur, quidquid evenerit, ferre moderate, praesertim cum omnium rerum
mors sit extremum et mihi sim conscius me, quoad licuerit, dignitati rei
publicae consuluisse et hac amissa salutem retinere voluisse. Haec
scripsi, non ut de me ipse dicerem, sed ut tu, qui coniunctissima fuisti
mecum et sententia et voluntate, eadem cogitares; magna enim consolatio
est, cum recordare, etiamsi secus acciderit, te tamen recte vereque
sensisse. Atque utinam liceat aliquando aliquo rei publicae statu nos
frui inter nosque conferre sollicitudines nostras, quas pertulimus tum,
cum timidi putabamur, quia dicebamus ea futura, quae facta sunt. De tuis
rebus nihil esse, quod timeas, praeter universae rei publicae interitum
tibi confirmo; de me autem sic velim iudices, quantum ego possim, me
tibi, saluti tuae liberisque tuis summo cum studio praesto semper
futurum. Vale.

------------------------------------------------------------------------

*XXII. Scr. Romae ineunte anno u.c. 708.
CICERO DOMITIO*

Non ea res me deterruit, quo minus, posteaquam in Italiam venisti,
litteras ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia nec,
quid tibi pollicerer ipse egens rebus omnibus, nec, quid suaderem, cum
mihimet ipsi consilium deesset, nec, quid consolationis afferrem in
tantis malis, reperiebam. Haec quamquam nihilo meliora sunt nunc atque
etiam multo desperatiora, tamen inanes esse meas litteras quam nullas
malui. Ego, si te intelligerem plus conatum esse suscipere rei publicae
causa muneris, quam quantum praestare potuisses, tamen, quibuscumque
rebus possem, ad eamm condicionem te vivendi, quae daretur quaeque
esset, hortarer; sed, cum consilii tui bene fortiterque suscepti eum
tibi finem statueris, quem ipsa fortuna terminum nostrarum contentionum
esse voluisset, oro obtestorque te pro vetere nostra coniunctione ac
necessitudine proque summa mea in te benevolentia et tua in me pari, te
ut nobis, parenti, coniugi tuisque omnibus, quibus es fuistique semper
carissimus, salvum conserves, incolumitati tuae tuorumque, qui ex te
pendent, consulas, quae didicisti quaeque ab adolescentia pulcherrime a
sapientissimis viris tradita memoria et scientia comprehendisti, iis hoc
tempore utare, quos coniunctos summa benevolentia plurimisque officiis
amisisti, eorum desiderium, si non aequo animo, at forti feras. Ego quid
possim nescio vel potius me parum posse sentio: illud tamen tibi
polliceor, me, quaecumque saluti dignitatique tuae conducere arbitrabor,
tanto studio esse facturum, quanto semper tu et studio et officio in
meis rebus fuisti; hanc meam voluntatem ad matrem tuam, optimam feminam
tuique amantissimam, detuli. Si quid ad me scripseris, ita faciam, ut te
velle intellexero; sin autem tu minus scripseris, ego tamen omnia, quae
tibi utilia esse arbitrabor, summo studio diligenterque curabo. Vale.

------------------------------------------------------------------------
------------------------------------------------------------------------
*Archeologhia*
	

Il futuro dell'Archeologia

	 

	

Fonti latine


M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER SEPTIMVS
Ad M. Marium et Ceteros

------------------------------------------------------------------------
I <#1>  II <#2>  III <#3>  IV <#4>  V <#5>  VI <#6>  VII <#7>  VIII <#8>
 IX <#9>  X <#10>  XI <#11>  XII <#12>  XIII <#13>  XIV <#14>  XV <#15>
 XVI <#16>  XVII <#17>  XVIII <#18>  XIX <#19>  XX <#20>  XXI <#21>
 XXII <#22>  XXIII <#23>  XXIV <#24>  XXV <#25>  XXVI <#26>  XXVII <#27>
 XXVIII <#28>  XXIX <#29>  XXX <#30>  XXXI <#31>  XXXII <#32>  XXXIII <#33>

------------------------------------------------------------------------

*I. Scr. Romae a.u.c. 699.
M. CICERO S. D. M. MARIO.*

Si te dolor aliqui corporis aut infirmitas valetudinis tuae tenuit, quo
minus ad ludos venires, fortunae magis tribuo quam sapientiae tuae; sin
haec, quae ceteri mirantur, contemnenda duxisti et, cum per valetudinem
posses, venire tamen noluisti, utrumque laetor, et sine dolore corporis
te fuisse et animo valuisse, cum ea, quae sine causa mirantur alii,
neglexeris, modo ut tibi constiterit fructus otii tui, quo quidem tibi
perfrui mirifice licuit, cum esses in ista amoenitate paene solus
relictus. Neque tamen dubito, quin tu in illo cubiculo tuo, ex quo tibi
Stabianum perforasti et patefecisti Misenum, per eos dies matutina
tempora lectiunculis consumpseris, cum illi interea, qui te istic
reliquerunt, spectarent communes mimos semisomni. Reliquas vero partes
diei tu consumebas iis delectationibus, quas tibi ipse ad arbitrium tuum
compararas, nobis autem erant ea perpetienda, quae Sp. Maecius
probavisset. Omnino, si quaeris, ludi apparatissimi, sed non tui
stomachi; coniecturam enim facio de meo; nam primum honoris causa in
scenam redierant ii, quos ego honoris causa de scena decessisse
arbitrabar; deliciae vero tuae, noster Aesopus, eiusmodi fuit, ut ei
desinere per omnes homines liceret: is iurare cum coepisset, vox eum
defecit in illo loco: "si sciens fallo." Quid tibi ego alia narrem?
nosti enim reliquos ludos, qui ne id quidem leporis habuerunt, quod
solent mediocres ludi; apparatus enim spectatio tollebat omnem
hilaritatem, quo quidem apparatu non dubito quin animo aequissimo
carueris; quid enim delectationis habent sexcenti muli in Clytaemnestra
aut in Equo Troiano creterrarum tria milia aut armatura varia peditatus
et equitatus in aliqua pugna? quae popularem admirationem habuerunt,
delectationem tibi nullam attulissent. Quod si tu per eos dies operam
dedisti Protogeni tuo, dummodo is tibi quidvis potius quam orationes
meas legerit, ne tu haud paullo plus quam quisquam nostrum delectationis
habuisti; non enim te puto Graecos aut Oscos ludos desiderasse,
praesertim cum Oscos vel in senatu vestro spectare possis, Graecos ita
non ames, ut ne ad villam quidem tuam via Graeca ire soleas. Nam quid
ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris? in
quibus ipse Pompeius confitetur se et operam et oleum perdidisse.
Reliquae sunt venationes binae per dies quinque, magnificae?nemo negat?,
sed quae potest homini esse polito delectatio, cum aut homo imbecillus a
valentissima bestia laniatur aut praeclara bestia venabulo
transverberatur? quae tamen, si videnda sunt, saepe vidisti, neque nos,
qui haec spectavimus, quidquam novi vidimus. Extremus elephantorum dies
fuit: in quo admiratio magna vulgi atque turbae, delectatio nulla
exstitit; quin etiam misericordia quaedam consecuta est atque opinio
eiusmodi, esse quandam illi beluae cum genere humano societatem. His ego
tamen diebus, ne forte videar tibi non modo beatus, sed liber omnino
fuisse, dirupi me paene in iudicio Galli Caninii, familiaris tui. Quod
si tam facilem populum haberem, quam Aesopus habuit, libenter mehercule
[artem] desinerem tecumque et cum similibus nostri viverem; nam me cum
antea taedebat, cum et aetas et ambitio me hortabatur et licebat
denique, quem nolebam, non defendere, tum vero hoc tempore vita nulla
est; neque enim fructum ullum laboris exspecto et cogor nonnumquam
homines non optime de me meritos rogatu eorum, qui bene meriti sunt,
defendere. Itaque quaero causas omnes aliquando vivendi arbitratu meo
teque et istam rationem otii tui et laudo vehementer et probo, quodque
nos minus intervisis, hoc fero animo aequiore, quod, si Romae esses,
tamen neque nos lepore tuo neque te?si qui est in me?meo frui liceret
propter molestissimas occupationes meas; quibus si me relaxaro?nam, ut
plane exsolvam, non postulo?, te ipsum, qui multos annos nihil aliud
commentaris, docebo profecto, quid sit humaniter vivere. Tu modo istam
imbecillitatem valetudinis tuae sustenta et tuere, ut facis, ut nostras
villas obire et mecum simul lecticula concursare possis. Haec ad te
pluribus verbis scripsi, quam soleo, non otii abundantia, sed amoris
erga te, quod me quadam epistula subinvitaras, si memoria tenes, ut ad
te aliquid eiusmodi scriberem, quo minus te praetermisisse ludos
poeniteret: quod si assecutus sum, gaudeo; sin minus, hoc me tamen
consolor, quod posthac ad ludos venies nosque vises neque in epistulis
relinques meis spem aliquam delectationis tuae.

------------------------------------------------------------------------

*II. Scr. Romae ineunte anno u.c. 703.
M. CICERO S. D. M. MARIO.*

Mandatum tuum curabo diligenter; sed homo acutus ei mandasti potissimum,
cui expediret illud venire quam plurimo; sed in eo vidisti multum, quod
praefinisti, quo ne pluris emerem. Quod si mihi permisisses, qui meus
amor in te est, confecissem cum coheredibus; nunc, quoniam tuum pretium
novi, illicitatorem potius ponam, quam illud minoris veneat. Sed de ioco
satis est: tuum negotium agam, sicuti debeo, diligenter. De Bursa te
gaudere certo scio; sed nimis verecunde mihi gratularis; putas enim, ut
scribis, propter hominis sordes minus me magnam illam laetitiam putare.
Credas mihi velim magis me iudicio hoc quam morte inimici laetatum:
primum enim iudicio malo quam gladio, deinde gloria potius amici quam
calamitate; in primisque me delectavit tantum studium bonorum in me
exstitisse contra incredibilem contentionem clarissimi et potentissimi
viri; postremo?vix veri simile fortasse videatur?oderam multo peius hunc
quam illum ipsum Clodium; illum enim oppugnaram, hunc defenderam, et
ille, cum omnis res publica in meo capite discrimen esset habitura,
magnum quiddam spectavit, nec sua sponte, sed eorum auxilio, qui me
stante stare non poterant, hic simiolus animi cauas me, in quem
inveheretur, delegerat persuaseratque nonnullis invidis meis se in me
emissarium semper fore. Quamobrem valde iubeo gaudere te: magna res
gesta est. Numquam ulli fortiores cives fuerunt, quam qui ausi sunt eum
contra tantas opes eius, a quo ipsi lecti iudices erant, condemnare;
quod fecissent numquam, nisi iis dolori meus fuisset dolor. Nos hic in
multitudine et crebritate iudiciorum et novis legibus ita distinemur, ut
quotidie vota faciamus, ne intercaletur, ut quam primum te videre possimus.

------------------------------------------------------------------------

*III. Scr. Romae mense Quinctili a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. M. MARIO*

Persaepe mihi cogitanti de communibus miseriis, in quibus tot annos
versamur et, ut video, versabimur, solet in mentem venire illius
temporis, quo proxime fuimus una; quin etiam ipsum diem memoria teneo:
nam a. d. IIII. Idus Maias Lentulo et Marcello consulibus, cum in
Pompeianum vesperi venissem, tu mihi sollicito animo praesto fuisti;
sollicitum autem te habebat cogitatio cum officii, tum etiam periculi
mei: si manerem in Italia, verebare, ne officio deessem; si
proficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat. Quo tempore
vidisti profecto me quoque ita conturbatum, ut non explicarem, quid
esset optimum factu; pudori tamen malui famaeque cedere quam salutis
meae rationem ducere. Cuius me mei facti poenituit non tam propter
periculum meum quam propter vitia multa, quae ibi offendi, quo veneram:
primum neque magnas copias neque bellicosas; deinde extra ducem
paucosque praeterea?de principibus loquor?reliquos primum in ipso bello
rapaces, deinde in oratione ita crudeles, ut ipsam victoriam horrerem;
maximum autem aes alienum amplissimorum virorum: quid quaeris? nihil
boni praeter causam. Quae cum vidissem, desperans victoriam primum coepi
suadere pacem, cuius fueram semper auctor; deinde, cum ab ea sententia
Pompeius valde abhorreret, suadere institui, ut bellum duceret: hoc
interdum probabat et in ea sententia videbatur fore et fuisset fortasse,
nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. Ex eo tempore
vir ille summus nullus imperator fuit: signa tirone et collecticio
exercitu cum legionibus robustissimis contulit; victus turpissime
amissis etiam castris solus fugit. Hunc ego mihi belli finem feci nec
putavi, cum integri pares non fuissemus, fractos nos superiores fore:
discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas
insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam
confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors
voluntaria; certe nihil fuit praeterea, si te victori nolles aut non
auderes committere. Ex omnibus autem iis, quae dixi, incommodis nihil
tolerabilius exsilio, praesertim innocenti, ubi nulla adiuncta est
turpitudo, addo etiam, cum ea urbe careas, in qua nihil sit, quod videre
possis sine dolore: ego cum meis, si quidquam nunc cuiusquam est, etiam
in meis esse malui. Quae acciderunt, omnia dixi futura; veni domum, non
quo optima vivendi condicio esset, sed tamen, si esset aliqua forma rei
publicae, tamquam in patria ut essem, si nulla, tamquam in exsilio.
Mortem mihi cur consciscerem, causa non visa est, cur optarem, multae
causae; vetus est enim: ubi non sis, qui fueris, non esse, cur velis
vivere. Sed tamen vacare culpa magnum est solatium, praesertim cum
habeam duas res, quibus me sustentem, optimarum artium scientiam et
maximarum rerum gloriam, quarum altera mihi vivo numquam eripietur,
altera ne mortuo quidem. Haec ad te scripsi verbosius et tibi molestus
fui, quod te cum mei, tum rei publicae cognovi amantissimum. Notum tibi
omne meum consilium esse volui, ut primum scires me numquam voluisse
plus quemquam posse quam universam rem publicam, postea autem quam
alicuius culpa tantum valeret unus, ut obsisti non posset, me voluisse
pacem; amisso exercitu et eo duce, in quo spes fuerat uno, me voluisse
etiam reliquis omnibus, postquam non potuerim, mihi ipsi finem fecisse
belli; nunc autem, si haec civitas est, civem esse me, si non, exsulem
esse non incommodiore loco, quam si Rhodum me aut Mytilenas contulissem.
Haec tecum coram malueram; sed, quia longius fiebat, volui per litteras
eadem, ut haberes, quid diceres, si quando in vituperatores meos
incidisses; sunt enim, qui, cum meus interitus nihil fuerit rei publicae
profuturus, criminis loco putent esse, quod vivam, quibus ego certo scio
non videri satis multos perisse: qui, si me audissent, quamvis iniqua
pace, honeste tamen viverent; armis enim inferiores, non causa fuissent.
Habes epistulam verbosiorem fortasse, quam velles; quod tibi ita videri
putabo, nisi mihi longiorem remiseris. Ego, si, quae volo, expediero,
brevi tempore te, ut spero, videbo.

------------------------------------------------------------------------

*IV. Scr. in Cumano a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. MARIO.*

A. d. VIII. Kal. in Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius; in
Pompeianum statim cogito, sed faciam ante te certiorem. Te cum semper
valere cupio, tum certe, dum hic sumus; vides enim, quanto post una
futuri simus. Quare, si quod constitutum cum podagra habes, fac, ut in
alium diem differas. Cura igitur, ut valeas, et me hoc biduo aut triduo
exspecta.

------------------------------------------------------------------------

*V. Scr. Romae mense Martio a.u.c. 700.
CICERO CAESARI IMP. S. D.*

Vide, quam mihi persuaserim te me esse alterum non modo in iis rebus,
quae ad me ipsum, sed etiam in iis, quae ad meos pertinent: C. Trebatium
cogitaram, quocumque exirem, mecum ducere, ut eum meis omnibus studiis,
beneficiis quam ornatissimum domum reducerem; sed, posteaquam et Pompeii
commoratio diuturnior erat, quam putaram, et mea quaedam tibi non ignota
dubitatio aut impedire profectionem meam videbatur aut certe tardare,
vide, quid mihi sumpserim: coepi velle ea Trebatium exspectare a te,
quae sperasset a me, neque mehercule minus ei prolixe de tua voluntate
promisi, quam eram solitus de mea polliceri. Casus vero mirificus quidam
intervenit quasi vel testis opinionis meae vel sponsor humanitatis tuae:
nam, cum de hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi
meae, litterae mihi dantur a te, quibus in extremis scriptum erat: "M.
itfiuium, (this word in the text is corrupt: has been conjectured as
"Titinium" or "Rufum" ?Webmaster) quem mihi commendas, vel regem Galliae
faciam, vel hunc Leptae delegabo; si vis, tu ad me alium mitte, quem
ornem." Sustulimus manus et ego et Balbus: tanta fuit opportunitas, ut
illud nescio quid non fortuitum, sed divinum videretur. Mitto igitur ad
te Trebatium atque ita mitto, ut initio mea sponte, post autem invitatu
tuo mittendum duxerim. Hunc, mi Caesar, sic velim omni tua comitate
complectare, ut omnia, quae per me possis adduci ut in meos conferre
velis, in unum hunc conferas; de quo tibi homine hoc spondeo, non illo
vetere verbo meo, quod, cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti,
sed more Romano, quomodo homine non inepti loquuntur, probiorem hominem,
meliorem virum, pudentiorem amicum esse neminem; accedit etiam, quod
familiam ducit in iure civili singulari memoria, summa scientia. Huic
ego neque tribunatum neque praefecturam neque ullius beneficii certum
nomen peto, benevolentiam tuam et liberalitatem peto, neque impedio, quo
minus, si tibi ita placuerit, etiam hisce eum ornes gloriolae
insignibus; totum denique hominem tibi ita trado, "de manu," ut aiunt,
"in manum" tuam istam et victoria et fide praestantem; simus enim
putidiusculi; quam per te vix licet; verum, ut video, licebit. Cura, ut
valeas, et me, ut amas, ama.

------------------------------------------------------------------------

*VI. Scr. Romae mense Maio a.u.c. 700
CICERO S. D. TREBATIO.*

In omnibus meis epistulis, quas ad Caesarem aut ad Balbum mitto,
legitima quaedam est accessio commendationis tuae, nec ea vulgaris, sed
cum aliquo insigni indicio meae erga te benevolentiae. Tu modo ineptias
istas et desideria urbis et urbanitatis depone et, quo consilio
profectus es, id assiduitate et virtute consequere: hoc tibi tam
ignoscemus nos amici, quam ignoverunt Medeae,

   quae Corinthum arcem altam habebant matronae opulentae, optimates,

quibus illa manibus gypsatissimis persuasit, ne sibi vitio illae
verterent, quod abesset a patria; nam

   multi suam rem bene gessere et publicam patria procul:
   multi, qui domi aetatem agerent, propterea sunt improbati;

quo in numero tu certe fuisses, nisi te extrusissemus. Sed plura
scribemus alias. Tu, qui ceteris cavere didicisti, in Britannia ne ab
essedariis decipiaris caveto et, quoniam Medeam coepi agere, illud
semper memento:

   qui ipse sibi sapiens prodesse non quit, nequidquam sapit.

Cura, ut valeas.

------------------------------------------------------------------------

*VII. Scr. Romae mense Maio a.u.c. 700.
CICERO TREBATIO.*

Ego te commendare non desisto, sed, quid proficiam, ex te scire cupio:
spem maximam habeo in Balbo, ad quem de te diligentissime et saepissime
scribo. Illud soleo mirari, non me toties accipere tuas litteras,
quoties a Quinto mihi fratre afferantur. In Britannia nihil esse audio
neque auri neque argenti: id si ita est, essedum aliquod capias suadeo
et ad nos quam primum recurras. Sin autem sine Britannia tamen assequi,
quod volumus, possumus, perfice, ut sis in familiaribus Caesaris: multum
te in eo frater adiuvabit meus, multum Balbus, sed, mihi crede, tuus
pudor et labor plurimum. Imperatorem liberalissimum, aetatem
opportunissimam, commendationem certe singularem habes, ut tibi unum
timendum sit, ne ipse tibi defuisse videare.

------------------------------------------------------------------------

*VIII. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 700.
CICERO TREBATIO.*

Scripsit ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem
propter occupationes suas, sed certe fore: cui quidem ego rescripsi,
quam mihi gratum esset futurum, si quam plurimum in te studii, officii,
liberalitatis suae contulisset. Sed ex tuis litteris cognovi
praeproperam quandam festinationem tuam et simul sum admiratus, cur
tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris.
Querar cum Vacerra et Manilio; nam Cornelio nihil audeo dicere, cuius tu
periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere didicisse profiteris. Quin
tu urges istam occasionem et facultatem, qua melior numquam reperietur?
Quod scribis de illo Preciano iureconsulto, ego te ei non desino
commendare; scribit etiam ipse mihi te sibi gratias agere debere: de eo
quid sit, cura, ut sciam. Ego vestras Britannicas litteras exspecto.

------------------------------------------------------------------------

*IX. Scr. Romae mense Sextili a.u.c. 700.
CICERO TREBATIO.*

Iamdiu ignoro, quid agas; nihil enim scribis; neque ego ad te his duobus
mensibus scripseram: quod cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem
aut cui darem, nesciebam. Cupio scire, quid agas et ubi sis hiematurus:
equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius luctum nihil sum
ausus scribere; ad Balbum tamen scripsi. Tu tibi deesse noli; serius
potious ad nos, dum plenior. Quod huc properes, nihil est, praesertim
Battara mortuo; sed tibi consilium non deest. Quid constitueris, cupio
scire. Cn. Octavius est an Cn. Cornelius quidam, tuus familiaris, summo
genere natus, terrae filius: is me, quia scit tuum familiarem essed,
crebro ad coenam invitat; adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen
gratum est.

------------------------------------------------------------------------

*X. Scr. Romae mense Decembri a.u.c. 700
[M.] CICERO S. D. TREBATIO.*

Legi tuas litteras, ex quibus intellexi te Caesari nostro valde
iureconsultum videri: est, quod gaudeas te in ista loca venisse, ubi
aliquid sapere viderere. Quod si in Britanniam quoque profectus esses,
profecto nemo in illa tanta insula peritior te fuisset. Verum
tamen?rideamus licet; sum enim a te invitatus?subinvideo tibi, ultro te
etiam arcessitum ab eo, ad quem ceteri, non propter superbiam eius, sed
propter occupationem, aspirare non possunt. Sed tu in ista epistula
nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae mehercule mihi non minori
curae sunt quam meae. Valde metuo, ne frigeas in hibernis; quamobrem
camino luculento utendum censeo, idem Mucio et Manilio placebat,
praesertim qui sagis non abundares: quamquam vos nunc istic satis calere
audio; quo quidem nuntio valde mehercule de te timueram. Sed tu in re
militari multo es cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano
natare volueris, studiosissimus homo natandi, neque spectare essedarios,
quem antea me andabata quidem defraudare poteramus. Sed iam satis iocati
sumus. Ego de te ad Caesarem quam diligenter scripserim, tute scis, quam
saepe, ego; sed mehercule iam intermiseram, ne viderer liberalissimi
hominis meique amantissimi voluntati erga me diffidere; sed tamen iis
litteris, quas proxime dedi, putavi esse hominem commonendum: id feci;
quid profecerim, facias me velim certiorem et simul de toto statu tuo
consiliisque omnibus; scire enim cupio, quid agas, quid exspectes, quam
longum istum tuum discessum a nobis futurum putes: sic enim tibi
persuadeas velim, unum mihi esse solatium, quare facilius possim pati te
esse sine nobis, si tibi esse id emolumento sciam; sin autem id non est,
nihil duobus nobis est stultius: me, qui te non Romam attraham, te, qui
non huc advoles; una mehercule nostra vel severa vel iocosa congressio
pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Aedui. Quare
omnibus de rebus fac ut quam primum sciam: aut consolando aut consilio
aut re iuvero.

------------------------------------------------------------------------

*XI. Scr. Romae (ante m. Martium) a.u.c. 701.
CICERO TREBATIO.*

Nisi ante Roma profectus esses, nunc eam certe relinqueres; quis enim
tot interregnis iureconsultum desiderat? Ego omnibus, unde petitur, hoc
consilii dederim, ut a singulis interregibus binas advocationes
postulent: satisne tibi videor abs te ius civile didicisse? Sed heus tu,
quid agis? ecquid fit? video enim te iam iocari per litteras: haec signa
meliora sunt quam in meo Tusculano; sed, quid sit, scire cupio. Consuli
quidem te a Caesare scribis; sed ego tibi ab illo consuli mallem: quod
si aut fit aut futurum putas, perfer istam militiam et permane; ego enim
desiderium tui spe tuorum commodorum consolabor; sin autem ista sunt
inaniora, recipe te ad nos; nam aut erit hic aliquid aliquando aut, si
minus, una mehercule collocutio nostar pluris erit quam omnes
Samarobrive; denique, si cito te rettuleris, sermo nullus erit, si
diutius frustra afueris, non modo Laberium, sed etiam sodalem nostrum
Valerium pertimesco; mira enim persona induci potest Britannici
iureconsulti. Haec ego non rideo, quamvis tu rideas; sed de re
severissima tecum, ut soleo, iocor. Remoto ioco tibi hoc amicissimo
animo praecipio, ut, si istic mea commendatione tuam dignitatem
obtinebis, perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas
augeas, sin autem ista frigebunt, recipias te ad nos. Omnia tamen, quae
vis, et tua virtute profecto et nostro summo erga te studio consequere.

------------------------------------------------------------------------

*XII. Scr. Romae (ante m. Martium) a.u.c. 701.
CICERO TREBATIO.*

Mirabar, quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses:
indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara!
quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? iam tum
mihi non placebas, cum idem tuebare, quod Zeius familiaris meus. Sed
quonam modo ius civile defendes, cum omnia tua causa facias, non civium?
Ubi porro illa erit formula fiduciae: VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET?
quis enim bonus est, qui facit nihil nisi sua causa? Quod ius statues
COMMVNI DIVIDVNDO, cum commune nihil possit esse apud eos, qui omnia
voluptate sua metiuntur? Quomodo autem tibi placebit IOVEM LAPIDEM
iurare, cum scias Iovem iratum esse nemini posse? Quid fiet porro populo
Ulubrano, si tu statueris politeesyai non oportere? Quare, si plane a
nobis deficis, moleste fero, sin Pansae assentari commodum est, ignosco:
modo scribe aliquando ad nos, quid agas et a nobis quid fieri aut curari
velis.

------------------------------------------------------------------------

*XIII. Scr. Romae IV. Non. Mart. a.u.c. 701.
[M.] CICERO S. D. TREBATIO.*

Adeone me iniustum esse existimasti, ut tibi irascerer, quod parum mihi
constans et nimium cupidus decedendi viderere, ob eamque causam me
arbitrarere litteras ad te iamdiu non misisse? mihi perturbatio animi
tui, quam primis litteris perspiciebam, molestiam attulit; neque alia
ulla fuit causa intermissionis epistularum, nisi quod, ubi esses, plane
nesciebam. Hic tu me etiam insimulas nec satisfactionem meam accipis?
Audi, Testa mi: utrum superbiorem te pecunia facit an quod te imperator
consulit? moriar, ni, quae tua gloria est, puto te malle a Caesare
consuli quam inaurari. Si vero utrumque est, quis te feret praeter me,
qui omnia ferre possum? Sed, ut ad rem redeam, te istic invitum non esse
vehementer gaudeo et, ut illud erat molestum, sic hoc est iucundum:
tantum metuo, ne artificium tuum tibi parum prosit; nam, ut audio, istic
non ex iure manum consertum, sed magis ferro rem repetunt, et tu soles
ad vim faciundam adhiberi, neque est, quod illam exceptionem in
interdicto pertimescas: QUO TV PRIOR VI HOMINIBUS ARMATIS NON VENERIS;
scio enim te non esse procacem in lacessendo. Sed, ut ego quoque te
aliquid admoneam de vestris cautionibus, Treviros vites censeo: audio
capitales esse; mallem auro, argento, aeri essent. Sed alias iocabimur:
tu ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam diligentissime. D.
IIII. Non. Mart.

------------------------------------------------------------------------

*XIV. Scr. Romae a.u.c. 701.
CICERO TREBATIO.*

Chrysippus Vettius, Cyri architecti libertus, fecit, ut te non immemorem
putarem mei; salutem enim verbis tuis mihi nuntiarat: valde iam lautus
es, qui gravere litteras ad me dare, homini praesertim prope domestico.
Quod si scribere oblitus es, minus multi iam te advocato causa cadent;
si nostri oblitus es, dabo operam, ut istuc veniam, antequam plane ex
animo tuo effluo: sin aestivorum timor te debilitat, aliquid excogita,
ut fecisti de Britannia. Illud quidem perlibenter audivi ex eodem
Chrysippo, te esse Caesari familiarem; sed mehercule mallem, id quod
erat aequius, de tuis rebus ex tuis litteris quam saepissime
cognoscerem: quod certe ita fieret, si tu maluisses benevolentiae quam
litium iure perdiscere. Sed haec iocati sumus et tuo more et nonnihil
etiam nostro. Te valde amamus nosque a te amari cum volumus, tum etiam
confidimus.

------------------------------------------------------------------------

*XV. Scr. Romae a.u.c. 701.
CICERO TREBATIO.*

Quam sint morosi, qui amant, vel ex hoc intelligi potest: moleste
ferebam antea te invitum istic esse; pungit me rursus, quod scribis esse
te istic libenter; neque enim mea commendatione te non delectari facile
patiebar et nunc angor quidquam tibi sine me esse iucundum; sed hoc
tamen malo ferre nos desiderium, quam te non ea, quae spero, consequi.
Quod vero in C. Matii, suavissimi doctissimique hominis, familiaritatem
venisti, non dici potest, quam valde gaudeam; qui fac ut te quam maxime
diligat: mihi crede, nihil ex ista provincia potes, quod iucundius sit,
deportare. Cura, ut valeas.

------------------------------------------------------------------------

*XVI. Scr. Romae (m. Novembri) a.u.c. 700.
[M.] CICERO S. D. TREBATIO.*

In Equo Troiano scis esse in extremo "sero sapiunt:" tu tamen, mi
vetule, non sero. Primas illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde
quod in Britannia non nimis filoyvron te praebuisti, plane non
reprehendo; nunc vero in hibernis intectus mihi videris, itaque te
commovere non curas. Usquequaque sapere oportet: id erit telum
acerrimum. Ego si foris coenitarem, Cn. Octavio, familiari tuo, non
defuissem; cui tamen dixi, cum me aliquoties invitaret: "oro te, quis tu
es?" sed mehercules extra iocum homo bellus est; vellem eum tecum
abduxisses. Quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme,
fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum: id utrum
Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an, quomodo Stoici
dicunt, omnes esse divites, qui caelo et terra frui possint, postea
videro. Qui istinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te
percontantibus respondere; sed tamen est, quod gaudeas; constat enim
inter omnes neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse.

------------------------------------------------------------------------

*XVII. Scr. Romae mense Sextili a.u.c. 700.
CICERO TREBATIO SAL.*

Ex tuis litteris et Quinto fratri gratias egi et te aliquando collaudare
possum, quod iam videris certa aliqua in sententia constitisse; nam
primorum mensum litteris tuis vehementer commovebar, quod mihi
interdum?pace tua dixerim?levis in urbis urbanitatisque desiderio,
interdum piger, interdum timidus in labore militari, saepe autem etiam,
quod a te alienissimum est, subimpudens videbare; tamquam enim
syngrapham ad imperatorem, non epistulam attulisses, sic pecunia ablata
domum redire properabas, nec tibi in mentem veniebat eos ipsos, qui cum
syngraphis venissent Alexandream, nummum adhuc nullum auferre potuisse.
Ego, si mei commodi rationem ducerem, te mecum esse maxime vellem; non
enim mediocri afficiebar vel voluptate ex consuetudine nostra vel
utilitate ex consilio atque opera tua; sed, cum te ex adolescentia tua
in amicitiam et fidem meam contulisses, semper te non modo tuendum mihi,
sed etiam augendum atque ornandum putavi. Itaque, quoad opinatus sum me
in provinciam exiturum, quae ad te ultro detulerim, meminisse te credo;
posteaquam ea mutata ratio est, cum viderem me a Caesare
honorificentissime tractari et unice diligi hominisque liberalitatem
incredibilem et singularem fidem nossem, sic ei te commendavi et
tradidi, ut gravissime diligentissimeque potui; quod ille ita et accepit
et mihi saepe litteris significavit et tibi et verbis et re ostendit mea
commendatione sese valde esse commotum. Hunc tu virum nactus, si me aut
sapere aliquid aut velle tua causa putas, ne dimiseris, et, si quae te
forte res aliquando offenderit, cum ille aut occupatione aut
difficultate tardior tibi erit visus, perferto et ultima exspectato,
quae ego tibi iucunda et honesta praestabo. Pluribus te hortari non
debeo: tantum moneo, neque amicitiae confirmandae clarissimi ac
liberalissimi viri neque uberioris provinciae neque aetatis magis
idoneum tempus, si hoc amiseris, te esse ullum umquam reperturum. HOC,
quemadmodum vos scribere soletis in vestris libris, IDEM Q. CORNELIO
VIDEBATVR. In Britanniam te profectum non esse gaudeo, quod et labore
caruisti et ego te de rebus illis non audiam. Ubi sis hibernaturus et
qua spe aut condicione, perscribas ad me velim.

------------------------------------------------------------------------

*XVIII. Scr. in Pomptino VI. Idus Apriles a.u.c. 701.
CICERO TREBATIO SAL.*

Accepi a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diversis temporibus
dederas: in quibus me cetera delectarunt; significabant enim te istam
militiam iam firmo animo ferre et esse fortem virum et constantem; quae
ego paullisper in te ita desideravi, non imbecillitate animi tui, sed
magis ut desiderio nostri te aestuare putarem. Quare perge, ut coepisti;
forti animo istam tolera militiam: multa, mihi crede, assequere; ego
enim renovabo commendationem, sed tempore. Sic habeto, non tibi maiori
esse curae, ut iste tuus a me discessus quam fructuosissimus tibi sit,
quam mihi; itaque, quoniam vestrae cautiones infirmae sunt, Graeculam
tibi misi cautionem chirographi mei. Tu me velim de ratione Gallici
belli certiorem facias; ego enim ignavissimo cuique maximam fidem habeo.
Sed, ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet
eodem exemplo plures dare, qui sua manu scribit? nam, quod in
palimpsesto, laudo equidem parismoniam; sed miror, quid in illa chartula
fuerit, quod delere malueris quam haec non scribere, nisi forte tuas
formulas; non enim puto te meas epistulas delere, ut reponas tuas. An
hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi
suppeditare? iam ista tua culpa est, qui verecundiam tecum extuleris et
non hic nobiscum reliqueris. Ego te Balbo, cum ad vos proficiscetur,
more Romano commendabo: tu, si intervallum longius erit mearum
litterarum, ne sis admiratus; eran enim afuturus mense Aprili. Has
litteras scripsi in Pomptino, cum ad villam M. Aemilii Philemonis
devertissem, ex qua iam audieram fremitum clientium meorum, quos quidem
tu mihi conciliasti; nam Ulubris honoris mei causa vim maximam
ranunculorum se commosse constabat. Cura, ut valeas. VI. Id. April. de
Pomptino. Epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi
innocentem; nihil enim habebat, quod non vel in concione recte legi
posset; sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et tu ascripseras. Verum
illud esto: nihil te ad me postea scripsisse demiror, praesertim tam
novis rebus.

------------------------------------------------------------------------

*XIX. Scr. Regii V. Kal. Sextili. a.u.c. 710.
CICERO TREBATIO SAL.*

Vide, quanti apud me sis; etsi iure id quidem, non enim te amore vinco;
verumtamen, quod praesenti tibi prope subnegaram, non tribueram certe,
id absenti debere non potui; itaque, ut primum Velia navigare coepi,
institui Topica Aristotela conscribere ab ipsa urbe commonitus
amantissima tui: eum librum tibi misi Regio scriptum, quam planissime
res illa scribi potuit; sin tibi quaedam videbuntur obscuriora, cogitare
debebis nullam artem litteris sine interprete et sine aliqua
exercitatione percipi posse. Non longe abieris: num ius civile vestrum
ex libris cognosci potest? qui quamquam plurimi sunt, doctorem tamen
usumque desiderant: quamquam tu, si attente leges, si saepius, per te
omnia consequere ut certe intelligas; ut vero etiam ipsi tibi loci
proposita quaestione occurrant, exercitatione consequere, in qua quidem
nos te continebimus, si et salvi redierimus et salva ista offenderimus.
V. Kal. Sextil. Regio.

------------------------------------------------------------------------

*XX. Scr. Veliae XIII. Kal. Sextiles a.u.c. 710.
CICERO TREBATIO SAL.*

Amabilior mihi Velia fuit, quod te ab ea sensi amari; sed quid ego dicam
te, quem quis non amat? Rufio, medius fidius, tuus ita desiderabatur, ut
si esset unus e nobis; sed te ego non reprehendo, qui illum ad
aedificationem tuam traduxeris; quamquam enim Velia non est vilior quam
Lupercal, tamen istuc malo quam haec omnia. Tu, si me audies, quem
soles, has paternas possessiones tenebis?nescio quid enim Velienses
verebantur?, neque Heletem, nobilem amnem, relinques nec Papirianam
domum deseres: quamquam illa quidem habet totum, a quo etiam advenae
teneri solent?quem tamen si excideris, multum prospexeris?; sed in
primis opportunum videtur, his praesertim temporibus, habere perfugium
primum eorum urbem, quibus carus sis, deinde tuam domum tuosque agros,
eaque remoto, salubri, amoeno loco; idque etiam mea interesse, mi
Trebati, arbitror. Sed valebis meaque negotia videbis meque dis
iuvantibus ante brumam exspectabis. Ego a Sex. Fadio, Niconis discipulo,
librum abstuli Nxvnow per polufagaw : o medicum suavem meque docilem
ad hanc disciplinam! sed Bassus noster me de hoc libro celavit; te
quidem non videtur. Ventus increbrescit. Cura, ut valeas. XIII. Kal.
Sextil. Velia.

------------------------------------------------------------------------

*XXI. Scr. in Tusculano mense Maio aut Iunio a.u.c. 710.
CICERO TREBATIO SAL.*

Silii causam te docui: is postea fuit apud me. Cum ei dicerem tibi
videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse, SI BONORUM
TVRPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SVO MIHI DEDIT,
negare aiebat Servium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is,
qui factionem testamenti non habuerit; hoc idem Offilium dicere; tecum
se locutum negabat meque rogavit, ut se et causam suam tibi commendarem.
Nec vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Silio quisquam est, te
tamen excepto: gratissimum mihi igitur feceris, si ad eum ultro veneris
eique pollicitus eris, sed, si me amas, quam primum: hoc te vehementer
etiam and etiam rogo.

------------------------------------------------------------------------

*XXII. Scr. anno incerto
CICERO TREBATIO SAL.*

Illuseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne
heres, quod futurum antea factum esset, furti recte agere. Itaque, etsi
domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controversia
est, notavi et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem
sensisse dicebas, Sex. Aelium, M'. Manilium, M. Brutum sensisse: ego
tamen Scaevolae et Testae assentior.

------------------------------------------------------------------------

*XXIII. Scr. Romae (ante Tulliae obitum et post initium belli civilis,
fortasse a.u.c. 708).
M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.*

Tantum quod ex Arpinati veneram, cum mihi a te litterae redditae sunt,
ab eodemque accepi Avianii litteras, in quibus hoc inerat
liberalissimum, nomina se facturum, cum venisset, qua ego vellem die.
Fac, quaeso, qui ego sum, esse te: estne aut tui pudoris aut nostri
primum rogare de die. deinde plus annua postulare? sed essent, mi Galle,
omnia facilia, si et ea mercatus esses, quae ego desiderabam, et ad eam
summam, quam volueram; ac tamen ista ipsa, quae te emisse scribis, non
solum rata mihi erunt, sed etiam grata; plane enim intelligo te non modo
studio, sed etiam amore usum, quae te delectarint, hominem, ut ego
semper iudicavi, in omni iudicio elegantissimum, quae me digna putaris,
comisse. Sed velim maneat Damasippus in sententia; prorsus enim ex
istis emptionibus nullam desidero; tu autem ignarus instituti mei,
quanti ego genus omnino signorum omnium non aestimo, tanti ista quattuor
aut quinque sumpsisti. Bacchas istas cum Musis Metelli comparas: quid
simile? primum ipsas ego Musas numquam tanti putassem, atque id fecissem
Musis omnibus approbantibus, sed tamen erant aptum bibliothecae
studiisque nostris congruens; Bacchis vero ubi est apud me locus? "At
pulchellae sunt." Novi optime et saepe vidi: nominatim tibi signa mihi
nota mandasem, si probassem; ea enim signa ego emere soleo, quae ad
similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum. Martis vero
signum quo mihi pacis auctori? gaudeo nullum Saturni signum fuisse; haec
enim duo signa putarem mihi aes alienum attulisse. Mercurii mallem
aliquod fuisset: felicius, puto, cum Avianio transigere possemus. Quod
tibi destinaras trapezophorum, si te delectat, habebis; sin autem
sententiam mutasti, ego habebo scilicet. Ista quidem summa ne ego multo
libentius emerim deversorium Tarracinae, ne semper hospiti molestus sim.
Omnino liberti mei video esse culpam, cui plane res certas mandaram,
itemque Iunii, quem puto tibi notum esse Avianii familiarem. Exedria
quaedam mihi nova sunt instituta in porticula Tusculani: ea volebam
tabellis ornare; etenim, si quid generis istiusmodi me delectat, pictura
delectat. Sed tamen, si ista mihi sunt habenda, certiorem velim me
facias, ubi sint, quando arcessantur, quo genere vecturae; si enim
Damasippus in sententia non manebit, aliquem Pseudodamasippum vel cum
iactura reperiemus. Quod ad me de domo scribis iterum, iam id ego
proficiscens mandaram meae Tulliae; ea enim ipsa hora acceperam tuas
litteras; egeram etiam cum tuo Nicia, quod is utitur, ut scis,
familiariter Cassio. Ut redii autem, priusquam tuas legi has proximas
litteras, quaesivi de mea Tullia, quid egisset: per Liciniam se egisse
dicebat?sed opinor Cassium uti non ita multum sorore?; eam porro negare
se audere, cum vir abesset?est enim profectus in Hispaniam Dexius?, illo
et absente et insciente migrare. Est mihi gratissimum tanti a te
aestimatam consuetudinem vitae victusque nostri, primum ut eam domum
sumeres, ut non modo prope me, sed plane mecum habitare posses, deinde
ut migrare tanto opere festines. Sed ne vivam, si tibi concedo, ut eius
rei tu cupidior sis, quam ego sum: itaque omnia experiar; video enim,
quid mea intersit, quid utriusque nostrum. Si quid egero, faciam, ut
scias: tu et ad omnia rescribes et, quando te exspectem, facies me, si
tibi videtur, certiorem.

------------------------------------------------------------------------

*XXIV. Scr. in Tusculano (ineunte m. Oct.?) a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.*

Amoris quidem tui, quoquo me verti, vestigia, vel proxime de Tigellio;
sensi enim ex litteris tuis valde te laborasse: amo igitur voluntatem.
Sed pauca de re. Cipius, opinor, olim? "non omnibus dormio:" sic ego non
omnibus, mi Galle, servio; etsi quae est haec servitus? olim, cum
regnare existimabamur, non tam ab ullis, quam hoc tempore observor a
familiarissimis Caesaris omnibus praeter istum: id ego in lucris pono,
non ferre hominem pestilentiorem patria sua; eumque addictum iam tum
puto esse Calvi Licinii Hipponacteo praeconio. At vide, quid suscenseat:
Phameae causam receperam, ipsius quidem causa; erat enim mihi sane
familiaris: is ad me venit dixitque iudicem sibi operam dare
constituisse eo ipso die, quo de P. Sestio in consilium iri necesse
erat; respondi nullo modo me facere posse; quem vellet alium diem si
sumpsisset, me ei non defuturum; ille autem, qui sciret se nepotem
bellum tibicinem habere et sat bonum unctorem, discessit a me, ut mihi
videbatur, iratior. Habes "Sardos venales, alium alio nequiorem;"
cognosti meam causam et istius salaconis iniquitatem. Catonem tuum mihi
mitte; cupio enim legere: me adhuc non legisse turpe utrique nostrum est.

------------------------------------------------------------------------

*XXV. Scr. in Tusculano (ineunte m. Octobri?) a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.*

Quod epistulam conscissam doles, noli laborare, salva est: domo petes,
cum libebit. Quod autem me mones, valde gratum est, idque ut semper
facias rogo; videris enim mihi vereri, nisi istum habuerimus, rideamus
glvta sardnion. Sed heus tu, manum de tabula; magister adest citius,
quam putaramus; vereor, ne in catonium Catoninos. Mi Galle, cave putes
quidquam melius quam epistulae tuae partem ab eo loco: "cetera
labuntur." Secreto hoc audi, tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto
tuo, dixeris: praeter duo nos loquitur isto modo nemo; bene malene,
videro, sed, quidquid est, nostrum est. Urge igitur nec transversum
unguem, quod aiunt, a stilo; is enim est dicendi opifex; atque equidem
aliquantum iam etiam noctis assumo.

------------------------------------------------------------------------

*XXVI. Scr. in Tusculano a.u.c. 697.
CICERO S. D. GALLO.*

Cum decimum iam diem graviter ex intestinis laborarem neque iis, qui mea
opera uti volebant, me probarem non valere, quia febrim non haberem,
fugi in Tusculanum, cum quidem biduum ita ieiunus fuissem, ut ne aquam
quidem gustarem: itaque confectus languore et fame magis tuum officium
desideravi, quam a te requiri putavi meum. Ego autem cum omnes morbos
reformido, tum in quo Epicurum tuum Stoici male accipiunt, quia dicat
straggourix xa dusenterix pyh sibi molesta esse, quorum alterum morbum
edacitatis esse putant, alterum etiam turpioris intemperantiae. Sane
dusenteran pertimueram; sed visa est mihi vel loci mutatio vel animi etiam
relaxatio vel ipsa fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse. Ac tamen,
ne mirere, unde hoc acciderit quomodove commiserim, lex sumptuaria, quae
videtur litthta attulisse, ea mihi fraudi fuit. Nam, dum volunt isti lauti
terra nata, quae lege excepta sunt, in honorem adducere, fungos, heluellas,
herbas omnes ita condiunt, ut nihil possit esse suavius: in eas cum incidissem
in coena augurali apud Lentulum, tanta me dirroia arripuit, ut hodie primum
videatur coepisse consistere. Ita ego, qui me ostreis et muraenis facile
abstinebam, a beta et a malva deceptus sum; posthac igitur erimus cautiores. Tu
tamen, cum audisses ab Anicio?vidit enim me nauseantem?, non modo mittendi
causam iustam habuisti, sed etiam visendi: ego hic cogito commorari, quoad me
reficiam, nam et vires et corpus amisi; sed, si morbum depulero, facile, ut
spero, illa revocabo.

------------------------------------------------------------------------

*XXVII. Scr. Romae a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. GALLO.*

Miror, cur me accuses, cum tibi id facere non liceat; quod si liceret,
tamen non debebas. "Ego enim te," inquis, "in consulatu observaram," et
ais fore, ut te Caesar restituat. Multa tu quidem dicis, sed tibi nemo
credit. Tribunatum plebei dicis te mea causa petisse: utinam semper
esses tribunus! intercessorem non quaereres. Negas me audere, quod
sentiam, dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter
responderim. Haec tibi scripsi, ut isto ipso in genere, in quo aliquid
posse vis, te nihil esse cognosceres. Quod si humaniter mecum questus
esses, libenter tibi me et facile purgassem; non enim ingrata mihi sunt,
quae fecisti, sed, quae scripsisti, molesta. Me autem, propter quem
ceteri liberi sunt, tibi liberum non visum demiror; nam, si falsa
fuerunt, quae tu ad me, ut ais, detulisti, quid tibi ego debeo? si vera,
tu es optimus testis, quid mihi populus Romanus debeat.

------------------------------------------------------------------------

*XXVIII. Scr. Romae (post VII. K. Sextil.) a.u.c. 708.
[M.] CICERO S. D. CURIO.*

Memini, cum mihi desipere videbare, quod cum istis potius viveres quam
nobiscum; erat enim multo domicilium huius urbis, cum quidem haec urbs
fuit, aptius humanitati et suavitati tuae quam tota Peloponnesus, nedum
Patrae: nunc contra et vidisse mihi multum videris, cum prope desperatis
his rebus te in Graeciam contulisti, et hoc tempore non solum sapiens,
qui hinc absis, sed etiam beatus; quamquam quis, qui aliquid sapiat,
nunc esse beatus potest? Sed, quod tu, cui licebat, pedibus es
consecutus, ut ibi esses, "ubi nec Pelopidarum" ?nostri cetera?, nos
idem propemodum consequimur alia ratione; cum enim salutationi nos
dedimus amicorum, quae fit hoc etiam frequentius, quam solebat, quod
quasi avem albam videntur bene sententiem civem videre, abdo me in
bibliothecam. Itaqua opera efficio tanta, quanta fortasse tu senties;
intellexi enim ex tuo sermone quodam, cum meam maestitiam et
desperationem accusares domi tuae, discere te ex meis libris animum meum
desiderare; sed mehercule et tum rem publicam lugebam, quae non solum
suis erga me, sed etiam meis erga se beneficiis erat mihi vita mea
carior, et hoc tempore, quamquam me non ratio solum consolatur, quae
plurimum debet valere, sed etiam dies, quae stultis quoque mederi solet,
tamen doleo ita rem communem esse dilapsam, ut ne spes quidem melius
aliquando fore relinquatur. Nec vero nunc quidem culpa in eo est, in
cuius potestate omnia sunt?nisi forte id ipsum esse non debuit?, sed
alia casu, alia etiam nostra culpa sic acciderunt, ut de praeteritis non
sit querendum. Reliquam spem nullam video; quare ad prima redeo:
sapienter haec reliquisti, si consilio, feliciter, si casu.

------------------------------------------------------------------------

*XXIX. Scr. Patris a. d. IIII. Kal. Nov. a.u.c. 709.
CURIUS [M.] CICERONI SUO SAL.*

S. v. b. e.; sum enim xrsei mn tuus, xtsei d Attici nostri; ergo
fructus est tuus, mancipium illius, quod quidem si inter senes
comptionales venale proscripserit, egerit non multum. At illa nostra
praedicatio quanti est, nos, quod simus, quod habeamus, quod homines
existimemur, id omne abs te habere! Quare, Cicero mi, persevera
constanter nos conservare et Sulpicii successori nos de meliore nota
commenda, quo facilius tui praeceptis obtemperare [possimus] teque ad
ver libentes videre et nostra refigere deportareque tuto possimus. Sed,
amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere: sine eum errare et
putare me virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia
dealbare. Ergo, patrone mi, bene vale Tironemque meum saluta nostris
verbis. D. a. d. IIII. K. Nov.

------------------------------------------------------------------------

*XXX. Scr. Romae ineunte mense Ianuario a.u.c. 710.
CICERO CURIO S. D.*

Ego vero iam te nec hortor nec rogo, ut domum redeas; quin hinc ipse
evolare cupio et aliquo pervenire, "ubi nec Pelopidarum nomen nec facta
audiam." Incredibile est, quam turpiter mihi facere videar, qui his
rebus intersim: ne tu videris multo ante providisse, quid impenderet,
tum, cum hinc profugisti. Quamquam haec etiam auditu acerba sunt, tamen
audire tolerabilius est quam videre. In campo certe non fuisti, cum hora
secunda comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi
consulem esse dicebant, posita est, quo mortuo nuntiato sella ablata
est, ille autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuriata
habuit, consulem hora septima renuntiavit, qui usque ad Kalendas Ian.
esset, quae erant futurae mane postridie: ita Caninio consule scito
neminem prandisse; nihil tamen eo consule mali factum est; fuit enim
mirifica vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit. Haec
tibi ridicula videntur; non enim ades; quae si videres, lacrimas non
teneres. Quid, si cetera scribam? sunt enim innumerabilia generis
eiusdem, quae quidem ego non ferrem, nisi me in philosophiae portum
contulissem et nisi haberem socium studiorum meorum Atticum nostrum;
cuius quoniam proprium te esse scribis mancipio et nexo, meum autem usu
et fructu, contentus isto sum; id enim est cuiusque proprium, quo
quisque fruitur atque utitur. Sed haec alias pluribus. Acilius, qui in
Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficio est?bis enim
est a me iudicio capitis rebus salvis defensus?, et est homo non
ingratus meque vehementer observat: ad eum de te diligentissime scripsi
eamque epistulam cum hac epistula coniunxi, quam ille quomodo acceperit
et quid tibi pollicitus sit, velim ad me scribas.

------------------------------------------------------------------------

*XXXI. Scr. Romae mense Februario a.u.c. 710.
CICERO CURIO S. D.*

Facile perspexi ex tuis litteris, quod semper studui, et me a te plurimi
fieri et te intelligere, quam mihi carus esses; quod quoniam uterque
nostrum consecutus est, reliquum est, ut officiis certemus inter nos,
quibus aequo animo vel vincam te vel vincar abs te. Acilio non fuisse
necesse meas dari litteras facile patior; Sulpicii tibi operam intelligo
ex tuis litteris non multum opus fuisse propter tuas res ita contractas,
ut, quemadmodum scribis, nec caput nec pedes: equidem vellem, uti pedes
haberent, ut aliquando redires; vides enim exaruisse iam veterem
urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit dicere: "nisi nos pauci
retineamus gloriam antiquam Atticam." ergo is tibi, nos ei succedimus.
Veni igitur, quaeso, ne tamen semen urbanitatis una cum re publica intereat.

------------------------------------------------------------------------

*XXXII. Scr. anno incerto (in Cilicia a. 703?)
[M.] CICERO S. D. VOLUMNIO.*

Quod sine praenomine familiariter, ut debebas, ad me epistulam misisti,
primum addubitavi, num a Volumnio senatore esset, quocum mihi est magnus
usus; deinde etrapelia litterarum fecit, ut intelligerem tuas esse;
quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod
parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur;
ais enim, ut ego discesserim, omnia omnium dicta, in iis etiam Sestiana,
in me conferri. Quid? tu id pateris? non me defendis? non resistis?
Equidem sperabam ita notata me reliquisse genera dictorum meorum, ut
cognosci sua sponte possent; sed, quoniam tanta faex est in urbe, ut
nihil tam sit *xyhron, quod non alicui venustum esse videatur, pugna,
si me amas, nisi acuta *mfibola, nisi elegans perbol, nisi pargramma
bellum, nisi ridiculum par prosdoxan, nisi cetera, quae sunt a me in
secundo libro de Oratore per Antonii personam disputata de ridiculis,
|ntexna et arguta apparebunt, ut sacramento contendas mea non esse. Nam,
de iudiciis quod quereris, multo laboro minus: trahantur per me pedibus
omnes rei; sit vel Selius tam eloquens, ut possit probare se liberum:
non laboro. Urbanitatis possessionem, amabo, quibusvis interdictis
defendamus; in qua te unum metuo, contemno ceteros. Derideri te putas:
nunc demum intelligo te sapere. Sed mehercules extra iocum valde mihi
tuae litterae facetae elegantesque visae sunt. Illa, quamvis ridicula
essent, sicut erant, mihi tamen risum non moverunt; cupio enim nostrum
illum amicum in tribunatu quam plurimum habere gravitatis, idque cum
ipsius causa?est mihi, ut scis, in amoribus?, tum mehercule etiam rei
publicae, quam quidem, quamvis in me ingrata sit, amare non desinam. Tu,
mi Volumni, quoniam et instituisti et mihi vides esse gratum, scribe ad
me quam saepissime de rebus urbanis, de re publica: iucundus est mihi
sermo litterarum tuarum. Praeterea Dolabellam, quem ego perspicio et
iudico cupidissimum esse atque amantissimum mei, cohortare et confirma
et redde plane meum, non mehercule, quo quidquam desit; sed, quia valde
ei cupio, non videor nimium laborare.

------------------------------------------------------------------------

*XXXIII. Scr. Romae (post VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708.
[M.] CICERO S. D. VOLUMNIO.*

Quod declamationibus nostris cares, damni nihil facis; quod Hirtio
invideres, nisi eum amares, non erat causa invidendi, nisi forte ipsius
eloquentiae magis quam, quod me audiret, invideres; nos enim plane, mi
suavissime Volumni, aut nihil sumus aut nobis quidem ipsis displicemus
gregalibus illis, quibus te plaudente vigebamus, amissis, ut etiam, si
quando aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemescamus, quod haec
"pinnigero, non armigero in corpore tela exerceantur," ut ait
Philoctetes apud Attium, "abiecta gloria." Sed tamen omnia mihi erunt,
si tu veneris, hilariora; quamquam venies, ut ipse intelligis, in
maximarum quasi concursum occupationum, quas si, ut volumus,
exceperimus, ego vero multam salutem et foro dicam et curiae vivamque
tecum multum et cum communibus nostris amatoribus; nam et Cassius tuus
et Dolabella noster?vel potius uterque noster?studiis iisdem tenentur et
meis aequissimis utuntur auribus. Opus est huc limatulo et polito tuo
iudicio et illis interioribus litteris [meis], quibus saepe
verecundiorem me in loquendo facis; mihi enim iudicatum est, si modo hoc
Caesar aut patietur aut volet, deponere illam iam personam, in qua me
saepe illi ipsi probavi, ac me totum in litteras abdere tecumque et cum
ceteris earum studiosis honestissimo otio perfrui. Tu vellem ne veritus
esses, ne pluribus legerem tuas litteras, si mihi, quemadmodum scribis,
longiores forte misisses, ac velim posthac sic statuas, tuas mihi
litteras longissimas quasque gratissimas fore.

------------------------------------------------------------------------
------------------------------------------------------------------------
*Archeologhia*
	

Il futuro dell'Archeologia

	 

	

Fonti latine


M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER OCTAVVS
M. Caelii Epistulae Ad M. Tullium Ciceronem

------------------------------------------------------------------------
I <#1>   II <#2>   III <#3>   IV <#4>   V <#5>   VI <#6>   VII <#7>
  VIII <#8>   IX <#9>   X <#10>   XI <#11>   XII <#12>   XIII <#13>
  XIV <#14>   XV <#15>   XVI <#16>   XVII <#17>

------------------------------------------------------------------------

*I. Scr. Romae mense Maio (post IX Kal. Iun.) a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Quod tibi discedens pollicitus sum me omnes res urbanas diligentissime
tibi perscripturum, data opera paravi, qui sic omnia persequeretur, ut
verear, ne tibi nimium arguta haec sedulitas vidatur. Tametsi tu scio
quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum
quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores, tamen in hoc te
deprecor, ne meum hoc officium arrogantiae condemnes, quod hunc laborem
alteri delegavi, non quin mihi suavissimum sit et occupato et ad
litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam,
sed ipsum volumen, quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me excusat.
Nescio cuius otii esset non modo perscribere haec, sed omnino
animadvertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta edicta, fabulae
rumores; quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi
cum impensa mea exhibeam, fac me certiorem. Si quid in re publica maius
actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et
quemadmodum actum sit et quae existimatio secuta quaeque de eo spes sit,
diligenter tibi ipsi perscribemus. Ut nunc est, nulla magno opere
exspectatio est: nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum
tenus caluerunt, Romam cum venissem, ne tenuissimam quidem auditionem de
ea re accepi; praeterea Marcellus, quod adhuc nihil rettulit de
successione provinciarum Galliarum et in Kalendas Iunias, ut mihi ipse
dixit, eam distulit relationem, sane quam eos sermones expressit, qui de
eo tum fuerant, cum Romae nos essemus. Tu si Pompeium, ut volebas,
offendisti, qui tibi visus sit et quam orationem habuerit tecum quamque
ostenderit voluntatem?solet enim aliud sentire et loqui neque tantum
valere ingenio, ut non appareat, quid cupiat?, fac mihi perscribas. Quod
ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores
dumtaxat, veniunt: alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe fictum
est; alius septimam legionem vapulasse, ipsum apud Bellovacos
circumsederi interclusum ab reliquo exercitu neque adhuc certi quidquam
est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed inter paucos, quos tu
nosti, palam secreto narrantur; at Domitius, cum manus ad os apposuit.
Te a. d. VIIII. Kal. Iunias subrostrani?quod illorum capiti
sit!?dissiparant perisse: urbe ac foro toto maximus rumor fuit te a Q.
Pompeio in itinere occisum. Ego, qui scirem Q. Pompeium Baulis
embaeneticam facere et usque eo, ut ego misererer eius, esurire, non sum
commotus et, hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut
defungeremur, optavi. Plancus quidem tuus Ravennae est, et magno
congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est. Tui
politici libri omnibus vigent.

------------------------------------------------------------------------

*II. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Certe, inquam, absolutus est?me praesente pronuntiatum est?, et quidem
ab omnibus ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis. "Ride
modo," inquis. Non mehercules: nihil umquam enim tam praeter opinionem,
tam quod videretur omnibus indignum, accidit; quin ego, cum pro amicitia
validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam
factum est, obstupui et mihi visus sum captus esse. Quid alios putas?
clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane
esse, quod ferri non posset; itaque relictus legi Liciniae maiore esse
periculo videtur. Accessit huc, quod postridie eius absolutionem in
theatrum Curionis Hortensius introiit, puto, ut suum gaudium gauderemus.
Hic tibi

          strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.

Hoc magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat
Hortensius ad senectutem; sed tum tam bene, ut in totam vitam cuivis
satis esset et poeniteret eum iam vicisse. De re publica quod tibi
scribam, nihil habeo: Marcelli impetus resederunt, non inertia, sed, ut
mihi videbantur, consilio. De comitiis consularibus incertissima est
existimatio: ego incidi in competitorem nobilem et nobilem agentem; nam
M. Octavius Cn. f. et C. Hirrus mecum petunt. Hoc ideo scripsi, quod
scio te acriter propter Hirrum nuntium nostrorum comitiorum
exspectaturum. Tu tamen simulac me designatum audieris, ut tibi curae
sit, quod ad pantheras attinet, rogo. Syngrapham Sittianam tibi
commendo. Commentarium rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto,
secundum ei, qui has litteras tibi dedit.

------------------------------------------------------------------------

*III. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Estne? vici et tibi saepe, quod me negaras discedens curaturum, litteras
mitto? Est, si quidem perferuntur, quas do. Atque hoc ego eo diligentius
factito, quod, cum otiosus sum, plane, ubi delectem otiolum meum, non
habeo. Tu cum Romae eras, hoc mihi certum ac iucundissimum vacanti
negotium erat, tecum id otii tempus consumere, idque non mediocriter
desidero, ut mihi non modo ego solus esse, sed Romae te profecto
solitudo videatur facta, et, qui, quae mea negligentia est, multos saepe
dies ad te, cum hic eras, non accedebam, nunc quotidie non esse te, ad
quem cursitem, discrucior. Maxime vero, ut te dies noctesque quaeram,
competitor Hirrus curat: quomodo illum putas auguratus tuum competitorem
dolere et dissimulare me certiorem quam se candidatum? de quo ut, quem
optas, quam primum nuntium accipias, tua medius fidius magis quam mea
causa cupio; nam, si fio, forsitan cum locupletiore fiam; sed hoc usque
eo suave est, ut, si acciderit, tota vita risus nobis deesse non possit.
Est tanti? est mehercules: non multum M. Octavium eorum odia, quae
Hirrum premunt, quae permulta sunt, sublevant. Quod ad Philotimi liberti
officium et bona Milonis attinet, dedimus operam, ut et Philotimus quam
honestissime Miloni absenti eiusque necessariis satisfaceret et secundum
eius fidem et sedulitatem existimatio tua conservaretur. Illud nunc a te
peto, si eris, ut spero, otiosus, aliquod ad nos, ut intelligamus nos
tibi curae esse, sntagma conscribas. "Qui tibi istuc," inquis, "in
mentem venit, homini non inepto?" volo aliquod ex tam multis tuis
monumentis exstare, quod nostrae amicitiae memoriam posteris quoque
prodat. Cuiusmodi velim, puto, quaeris: tu citius, qui omnem nosti
disciplinam, quod maxime conveniat, excogitabis, genere tamen, quod et
ad nos pertineat et didasxalan quandam, ut versetur inter manus, habeat.

------------------------------------------------------------------------

*IV. Scr. Romae Kalendis Sextilibus a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Invideo tibi: tam multa quotidie, quae mirere, istuc perferuntur: primum
illud, absolutum Messalam; deinde eundem condemnatum; C. Marcellum
consulem factum; M. Calidium ab repulsa postulatum a Galliis duobus; P.
Dolabellam XV. virum factum. Hoc tibi non invideo, caruisse te
pulcherrimo spectaculo et Lentuli Cruris repulsi vultum non vidisse. At
qua spe, quam certa opinione descenderat! quam ipso diffidente
Dolabella! et hercules, nisi nostri equites acutius vidissent, paene
concedente adversario superasset. Illud te non arbitror miratum,
Servaeum, designatum tribunum pl., condemnatum, in cuius locum C. Curio
petit. Sane quam incutit multis, qui eum facilitatemque eius non norunt,
magnum metum; sed, ut spero et volo et ut se fert ipse, bonos et senatum
malet; totus, ut nunc est, hoc scaturit. Huius autem voluntatis initium
et causa est, quod eum non mediocriter Caesar, qui solet infimorum
hominum amicitiam sibi qualibet impensa adiungere, valde contempsit; qua
in re mihi videtur illud perquam venuste cecidisse, quod a reliquis
quoque est animadversum, ut Curio, qui nihil consilio facit, ratione et
insidiis usus videretur in evitandis iis consiliis, qui se intenderant
adversarios in eius tribunatum: Laelios et Antonios et id genus valentes
dico. Has ego tibi litteras eo maiore misi intervallo, quod comitiorum
dilationes occupatiorem me habebant et exspectare in dies exitum
cogebant, ut confectis omnibus te facerem certiorem. Ad Kalendas Sext.
usque exspectavi. Praetoriis morae quaedam inciderunt. Mea porro comitia
quem eventum sint habitura, nescio; opinionem quidem, quod ad Hircum
attinet, incredibilem aedilium pl. comitiis nacta sunt: nam M. Coelium
Vinicianum mentio illa fatua, quam deriseramus olim, et promulgatio de
dictatore subito deiecit et deiectum magno clamore insecuta est; inde
Hirrum cuncti iam non faciendum flagitare. Spero te celeriter et de
nobis, quod sperasti, et de illo, quod vix sperare ausus es, auditurum.
De re publica iam novi quidquam exspectare desieramus; sed, cum senatus
habitus esset ad Apollinis a. d. XI. Kal. Sext. et referretur de
stipendio Cn. Pompeii, mentio facta est de legione ea, quam expensam
tulit C. Caesari Pompeius, quo numero esset, quo appeteretur. Cum
Pompeius esse in Gallia, coactus est dicere Pompeius se legionem
abducturum, sed non statim sub mentionem et convicium obtrectatorum;
inde interrogatus de successione C. Caesaris, de qua, hoc est de
provinciis, placitum est, ut quam primum ad urbem reverteretur Cn.
Pompeius, ut coram eo de successione provinciarum ageretur; nam Ariminum
ad exercitum Pompeius erat iturus, et statim iit. Puto Idibus Sext. de
ea re actum iri. Profecto aut transigetur aliquid aut turpiter
intercedetur; nam in disputando coniecit illam vocem Cn. Pompeius, omnes
oportere senatui dicto audientes esse. Ego tamen sic nihil exspecto,
quomodo Paullum, consulem designatum, primum sententiam dicentem.
Saepius te admoneo de syngrapha Sittiana?cupio enim te intelligere eam
rem ad me valde pertinere?; item de pantheris, ut Cibyratas arcessas
curesque, ut mihi vehantur; praeterea nuntiatum nobis est et pro certo
iam habetur regem Alexandrinum mortuum: quid mihi suadeas, quomodo
regnum illud se habeat, quis procuret, diligenter mihi perscribas. K. Sext.

------------------------------------------------------------------------

*V. Scr. Romae mense Sextili (ante Id.) a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Qua tu cura sis, quod ad pacem provinciae tuae finitimarumque regionum
attinet, nescio: ego quidem vehementer animi pendeo; nam, si hoc more
moderari possemus, ut pro viribus copiarum tuarum belli quoque existeret
magnitudo et, quantum gloriae triumphoque opus esset, assequeremur,
periculosam et gravem illam dimicationem evitaremus, nihil tam esset
optandum: nunc, si Parthus movet aliquid, scio non mediocrem fore
contentionem; tuus porro exercitus vix unum saltum tueri potest. Hanc
autem nemo ducit rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil
denegatum sit ei, quo minus quam paratissimus esset, qui publico negotio
praepositus est. Accedit huc, quod successionem futuram propter
Galliarum controversiam non video. Tametsi hac de re puto te
constitutum, quid facturus esses, habere, tamen, quo maturius
constitueres, cum hunc eventum providebam, visum est, ut te facerem
certiorem; nosti enim haec tralaticia: de Galliis constituetur; erit,
qui intercedat; deinde alius existet, qui, nisi libere liceat de omnibus
provinciis decernere senatui, reliquas impediat: sic multum ac diu
ludetur, atque ita diu, ut plus biennium in hic tricis moremur. Si quid
novi de re publica quod tibi scriberem haberem, usus essem mea
consuetudine, ut diligenter, et quid actum esset et quid ex eo futurum
sperarem, perscriberem. Sane tamquam in quodam incili iam omnia
adhaeserunt. Marcellus idem illud de provinciis urget, neque adhuc
frequentem senatum is efficere potuit. Hoc sic praeterito anno Curio
tribunus erit et eadem actio de provinciis introibit: quam facile tunc
sit omnia impedire et quam hoc Caesari, qui sua causa rem publicam non
curent, sperent, non te fallit.

------------------------------------------------------------------------

*VI. Scr. pr. Nonas Martias a.u.c. 704
CAELIUS CICERONI SAL.*

Non dubito, quin perlatum ad te sit Appium a Dolabella reum factum, sane
[quam] non ea, qua existimaveram, invidia; neque enim stulte Appius,
qui, simulatque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem
triumphique postulationem abiecerat, quo facto rettudit sermones
paratiorque visus est, quam speraverat accusator. Is nunc in te maximam
spem habet. Scio tibi eum non esse odio: quam velis eum obligare, in tua
manu est. Cum quo si simultas tibi non fuisset, liberius tibi de tota re
esset: nunc, si ad illam summam veritatem legitimum ius exegeris,
cavendum tibi erit, ne parum simpliciter et candide posuisse inimicitias
videaris; in hanc partem porro tutum tibi erit, si quid volueris
gratificari, nemo enim necessitudine et amicitia te deterritum ab
officio dicet. Illud mihi occurrit, quod inter postulationem et nominis
delationem uxor a Dolabella discessit: quid mihi discedens mandaris,
memini; quid ego tibi scripserim, te non arbitror oblitum. Non est iam
tempus plura narrandi: unum illud monere te possum, si res tibi non
displicebit, tamen hoc tempore nihil de tua voluntate ostendas et
exspectes, quemadmodum exeat ex hac causa. Denique invidiosum tibi sit,
si emanarit; porro, si significatio ulla intercesserit, clarius, quam
deceat aut expediat, fiat; neque ille tacere eam rem poterit, quae suae
spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio conficiendo tanto
illustrior erit, cum praesertim is sit, qui, si perniciosum sciret esse
loqui de hac re, vix tamen se contineret. Pompeius dicitur valde pro
Appio laborare, ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum.
Hic nos omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta
sunt. Consules autem habemus summa diligentia: adhuc senatus consultum
nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt. Curioni nostro
tribunatus conglaciat; sed dici non potest, quomodo hic omnia iaceant:
nisi ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, veternus civitatem
occupasset. Si Parthi vox nihil calfaciunt, nos hic frigore rigescimus.
Tamen, quoquo modo potuit, sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid
cohorticularum amisit: hoc sic nuntiatum est. Quod tibi supra scripsi
Curionem valde frigere, iam calet; nam ferventissime concerpitur;
levissime enim, quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad
populum et pro Caesare loqui coepit legemque viariam, non dissimilem
agrariae Rulli, et alimentariam, quae iubet aediles metiri, iactavit:
hoc nondum fecerat, cum priorem partem epistulae scripsi. Amabo te, si
quid, quod opus fuerit Appio, facies, ponito me in gratia. De Dolabella
integrum tibi reserves, suadeo: et huic rei, de qua loquor, et dignitati
tuae aequitatisque opinioni hoc ita facere expedit. Turpe tibi erit
pantheras Graecas me non habere.

------------------------------------------------------------------------

*VII. Scr. Romae Nonis Martiis a.u.c. 704.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Quam cito tu istinc decedere cupias, nescio; ego quidem eo magis, quo
adhuc felicius res gessisti, dum istic eris, de belli Parthici periculo
cruciabor, ne hunc risum meum metus aliqui perturbet. Breviores has
litteras properanti publicanorum tabellario subito dedi; tuo liberto
pluribus verbis scriptas pridie dederam. Res autem novae nullae sane
acciderunt, nisi haec vis tibi scribi, quae certe vis: Cornificius
adolescens Orestillae filiam sibi despondit; Paulla Valeria, soror
Triarii, divortium sine causa, quo die vir e provincia venturus erat,
fecit: nuptura est D. Bruto; nondum ** rettuleras. Multa in hoc genere
incredibilia te absente acciderunt. Servius Ocella nemini persuasisset
se moechum esse, nisi triduo bis deprehensus esset. Quaeres: "ubi?" ubi
hercules ego minime vellem: relinquo tibi, quod ab aliis quaeras; neque
enim displicet mihi imperatorem singulos percontari, cum qua sit aliqui
deprehensus.

------------------------------------------------------------------------

*VIII. Scr. Romae ineunte mense Octobri a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Etsi, de re publica quae tibi scribam, habeo, tamen nihil, quod magis
gavisurum te putem, habeo quam hoc: scito C. Sempronium Rufum, mel ac
delicias tuas, calumniam maximo plausu tulisse. Quaeris: "qua in causa?"
M. Tuccium, accusatorem suum, post ludos Romanos reum lege Plotia de vi
recit hoc consilio, quod videbat, si extraordinarius reus nemo
accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam; dubium porro illi non
erat, quid futurum esset. Nemini hoc deferre munusculum maluit quam suo
accusatori: itaque sine ullo subscriptore descendit et Tuccium reum
fecit. At ego, simulatque audivi, invocatus ad subsellia rei occurro;
surgo neque verbum de re facio: totum Sempronium usque eo perago, ut
Vestorium quoque interponam et illam fabulam narrem, quemadmodum tibi
pro beneficio dederit, si quid iniuria ipsius esset, ut Vestorius
teneret. Haec quoque magna nunc contentio forum tenet: M. Servilius
postquam, ut coeperat, omnibus in rebus turbarat nec, quod non venderet
cuipiam, reliquerat maximaque nobis traditus erat invidia, neque
Laterensis praetor postulante Pausania, nobis patronis, QUO EA PECUNIA
PERVENISSET, recipere voluit, Q. Pilius, necessarius Attici nostri, de
repetundis eum postulavit: magno illico fama surrexit et de damnatione
ferventer loqui est coeptum. Quo vento proiicitur Appius minor, ut
indicaret pecuniam ex bonis patris pervenisse ad Servilium
praevaricationisque causa diceret depositum HS. LXXXI. Admiraris
amentiam: immo, si actionem stultissimasque de se, nefarias de patre
confessiones audisses. Mittit in consilium eosdem illos, qui lites
aestimarant iudices. Cum aequo numero sententiae fuissent, Laterensis
leges ignorans pronuntiavit, quid singuli ordines iudicassent, et ad
extremum, ut solent, NON REDIGAM. Postquam discessit et pro absoluto
Servilius haberi coeptus est legisque unum et centesimum caput legit, in
quo ita erat: QUOD EORVM IVDICVM MAIOR PARS IVDICARIT, ID IVS RATVMQVE
ESTO, in tabulas absolutum non rettulit, ordinum iudicia perscripsit;
postulante rursus Appio cum L. Lollio transegit et se relaturum dixit.
Sic nunc neque absolutus neque damnatus Servilius de repetundis saucius
Pilio tradetur; nam de divinatione Appius, cum calumniam iurasset,
contendere ausus non est Pilioque cessit, et ipse de pecuniis repetundis
a Serviliis est postulatus et praeterea de vi reus a quodam suo
emissario, Sex. Tettio, factus. Recte hoc par habet. Quod ad rem
publicam pertinet, omnino multis diebus exspectatione Galliarum actum
nihil est; aliquando tamen saepe re dilata et graviter acta et plane
perspecta Cn. Pompeii voluntate in eam partem, ut eum decedere post
Kalendas Martias placeret, senatus consultum, quod tibi misi, factum est
auctoritatesque perscriptae.

S. C. AUCTORITATESQ. Pr.[idie] Kal. Octobres in aede Apollinis scrib.
affuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab.
Metellus Pius Scipio, L. Villius L. F. Pom. Annalis, C. Septimius T. f.
Quirina, C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio,
L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius M. f. Ter. Quod M. Marcellus cos.
v.[erba] f.[ecit] de provinciis consularibus, d. e. r. i. c., uti L.
Paullus C. Marcellus coss., cum magistratum inissent, ex Kal. Mart.,
quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus provinciis ad
senatum referrent, neve quid prius ex Kal. Mart. ad senatum referrent,
neve quid coniunctim de ea re referretur a consulibus, utique eius rei
causa per dies comitiales senatum haberent senatusque cons. facerent,
et, cum de ea re ad senatum referretur a consulibus, qui eorum in CCC.
iudicibus essent, ses adducere liceret; si quid de ea re ad populum
plebemve lato opus esset, uti Ser. Sulpicius M. Marcellus coss.,
praetores tribunique pl., quibus eorum videretur, ad populum plebemve
ferrent; quod ii non tulissent, uti, quicumque deinceps essent, ad
populum plebemve ferrent. I.N. [Intercessit nemo.]

Pr. Kal. Octobres in aede Apollinis scrib. affuerunt L. Domitius Cn. f.
Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L.
Villius L. f. Pom. Annalis, C. Septimius T. f. Quirina, C. Lucilius C.
f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An.
Capito, M. Eppius M. f. Terentina. Quod M. Marcellus cos. v. f. de
provinciis, d. e. r. i. c., senatum existimare neminem eorum, qui
potestatem habent intercedendi impediendi, moram afferre oportere, quo
minus de. r. p. p. r. q. [re publica populi Romani quam primum -- per
Loeb] ad senatum referri senatique consultum fieri possit: qui
impedierit prohibuerit, eum senatum existimare contra rem publicam
fecisse; si quis huic s. c. intercesserit, senatui placere auctoritatem
perscribi et de ea re ad senatum populumque referri. Huic s. c.
intercessit C. Caelius, L. Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa,
tribuni pl.

Item senatui placere de militibus, qui in exercitu C. Caesaris sunt, qui
eorum stipendia emerita aut causas, quibus de causis missi fieri
debeant, habeant, ad hunc ordinem referri, ut eorum ratio habeatur
causaeque cognoscantur; si quis huic s. c. intercessisset, senatui
placere auctoritatem perscribi et de ea re ad hunc ordinem referri. Huic
s. c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tribuni pl.

Itemque senatui placere in Ciliciam provinciam, in VIII reliquas
provincias, quas praetorii pro praetore obtin[er]ent, eos, qui praetores
fuerunt neque in provincias cum imperio iverunt, quos eorum ex s. c. cum
imperio in provincias pro praetore mitti oporteret, eos sortito in
provincias mitti placere; si ex eo numero, quos ex s. c. in provincias
ire oporteret, ad numerum non essent, qui in eas provincias
proficiscerentur, tum, uti quodque collegium primum praetorum fuisset
neque in provincias profecti essent, ita sorte in provincias
proficiscerentur; si ii ad numerum non essent, tunc deinceps, proximi
cuiusque collegii qui praetores fuissent neque in provincias profecti
essent, in sortem coniicerentur, quoad is numerus effectus esset, quem
ad numerum in provincias mitti oporteret; si quis huic s. c.
intercessisset, auctoritas perscriberetur. Huic s. c. intercessit C.
Caelius, C. Pansa, tribuni pl.

Illa praeterea Cn. Pompeii sunt animadversa, quae maxime confidentiam
attulerunt hominibus, ut diceret se ante Kal. Martias non posse sine
iniuria de provinciis Caesaris statuere, post Kal. Martias se non
dubitaturum; cum interrogaretur, "si qui tum intercederent," dixit hoc
nihil interesse, utrum Caesar senatui dicto audiens futurus non esset an
pararet, qui senatum decernere non pateretur; "quid, si," inquit alius,
"et consul esse et exercitum habere volet?" at ille quam clementer:
"quid, si filius meus fustum mihi impingere volet?" His vocibus, ut
existimarent homines Pompeio cum Caesare esse negotium, effecit; itaque
iam, ut video, alteram utram ad condicionem descendere vult Caesar, ut
aut maneat neque hoc anno sua ratio habeatur aut, si designari poterit,
decedat. Curio se contra eum totum parat: quid assequi possit, nescio;
illud video, bene sentientem, etsi nihil effecerit, cadere non posse. Me
tractat liberaliter Curio et mihi suo munere negotium imposuit; nam, si
mihi non dedisset eas, quae ad ludos ei advectae erant Africanae, potuit
supersedere; nunc, quoniam dare necesse est, velim tibi curae sit, quod
a te semper petii, ut aliquid istinc bestiarum habeamus. Sittianamque
syngrapham tibi commendo; libertum Philonem istuc misi et Diogenem
Graecum, quibus mandata et litteras ad te dedi: eos tibi et rem, de qua
misi, velim curae habeas; nam, quam vehementer ad me pertineat, in iis,
quas tibi illi reddent, litteris perscripsi.

------------------------------------------------------------------------

*IX. Scr. Romae a. d. IV. Non. Septembres a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.*

"Sic tu," inquis, "Hirrum tractasti?" immo, si scias, quam facile, quam
ne contentionis quidem minimae fuerit, pudeat te ausum illum umquam esse
incedere tamquam tuum competitorem. Post repulsam vero risus facit:
civem bonum ludit et contra Caesarem sententias dicit; exspectationem
corripit; Curionem prorsus curionem non mediocriter obiurgatus ac
repulsa se mutavit. Praeterea, qui numquam in foro apparuerit, non
multum in iudiciis versatus sit, agit causas liberales, sed raro post
meridiem. De provinciis quod tibi scripseram Idibus Sext. actum iri,
interpellavit iudicium Marcelli, consulis designati: in Kal. reiecta res
est; ne frequentiam quidem efficere potuerant. Has litteras a. d. IV.
Non. Septembres dedi, cum ad eam diem ne profligatum quidem quidquam
erat. Ut video, causa haec integra in proximum annum transferetur, et,
quantum divino, relinquendus tibi erit, qui provinciam obtineat; nam non
expeditur successio, quoniam Galliae, quae habent intercessorum, in
eandem condicionem, quam ceterae provinciae, vocantur. Hoc mihi non est
dubium; quo tibi magis scripsi, ut ad hunc eventum te parares. Fere
litteris omnibus tibi de pantheris scripsi: turpe tibi erit Patiscum
Curioni decem pantheras misisse, te non multis partibus plures; quas
ipsas Curio mihi et alias Africanas decem donavit, ne putes illum tantum
praedia rustica dare scire. Tu, si modo memoria tenueris et Cibyratas
arcessieris itemque in Pamphyliam litteras miseris?nam ibi plures capi
aiunt?, quod voles, efficies. Hoc vehementius laboro nunc, quod seorsus
a collega puto mihi omnia paranda. Amabo te, impera tibi hoc. Curare
soles libenter, ut ego maiorem partem nihil curare: in hoc negotio nulla
tua nisi loquendi cura est, hoc est imperandi et mandandi; nam,
simulatque erunt captae, qui alant eas et deportent, habes eos, quos ad
Sittianam syngrapham misi; puto etiam, si ullam spem mihi litteris
ostenderis, me isto missurum alios. M. Feridium, equitem Romanum, amici
mei filium, bonum et strenuum adolescentem, qui ad suum negotium istuc
venit, tibi commendo et te rogo, ut eum in tuorum numero habeas: agros,
quos fructuarios habent civitates, vult tuo beneficio, quod tibi facile
et honestum factu sit, immunes esse; gratos et bonos viros tibi
obligaris. Nolo te putare Favonium a columnariis praeteritum: optimus
quisque eum non fecit. Pompeius tuus aperte non vult Caesarem et
provinciam tenere cum exercitu et consulem esse; ipse tamen hanc
sententiam dixit, nullum hoc tempore senatus consultum faciendum, Scipio
hanc, ut Kal. Martiis de provinciis Galliis, neu quid coniunctim
referretur; contristavit haec sententia Balbum Cornelium, et scio eum
quaestum esse cum Scipione. Calidus in defensione sua fuit
disertissimus, in accusatione satis frigidus.

------------------------------------------------------------------------

*X. Scr. Romae a. d. XIIII. Kal. Decembres a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Sane quam litteris C. Cassii et Deiotari sumus commoti; nam Cassius cis
Euphraten copias Parthorum esse scripsit, Deiotarus profectas per
Commagenen in provinciam nostram. Ego quidem praecipuum metum, quod ad
te attinebat, habui, qui scirem, quam paratus ab exercitu esses, ne quod
hic tumultus dignitati tuae periculum afferret: nam de vita, si paratior
ab exercitu esses, timuissem; nunc haec exiguitas copiarum recessum, non
dimicationem mihi tuam praesagiebat; hoc quomodo acciperent homines,
quam probabilis necessitas futura esset, vereor etiam nunc, neque prius
desinam formidare, quam tetigisse te Italiam audiero. Sed de Parthorum
transitu nuntii varios sermones excitarunt: alius enim Pompeium
mittendum, alius ab urbe Pompeium non removendum, alius Caesarem cum suo
exercitu, alius consules, nemo tamen ex senatus consulto privatos.
Consules autem, quia verentur, ne illud senatus consultum fiat, ut
paludati exeant et contumeliose praeter eos ad alium res transferatur,
omnino senatum haberi nolunt, usque eo, ut parum diligentes in re
publica videantur; sed honeste, sive negligentia sive inertia est sive
ille, quem proposui, metus, latet sub hac temperantiae existimatione,
nolle provinciam. A te litterae non venerunt, et, nisi Deiotari
subsecutae essent, in eam opinionem Cassius veniat, quae diripuisset
ipse, ut viderentur ab hoste vastata, finxisse bellum et Arabas in
provinciam immisisse eosque Parthos esse senatui renuntiasse: quare tibi
suadeo, quicumque est istic status rerum, diligenter et caute
perscribas, ne aut velificatus alicui dicaris aut aliquid, quod referret
scire, reticuisse. Nunc exitus est anni; nam ego has litteras a. d.
XIIII. Kal. Decembres scripsi. Plane nihil video ante Kal. Ianuarias agi
posse: nosti Marcellum, quam tardus et parum efficax sit, itemque
Servius quam cunctator; cuiusmodi putas hos esse aut quam id, quod
nolint, conficere posse, qui, quae cupiunt, tamen ita frigide agunt, ut
nolle existimentur? Novis magistratibus autem, si Parthicum bellum erit,
haec causa primos menses occupabit; sin aut sit aut non erit istic
bellum aut tantum erit, ut vos aut successores parvis additis copiis
sustinere possint, Curionem video se dupliciter iactaturum: primum, ut
aliquid Caesari adimat; inde, ut aliquid Pompeio tribuat, quodvis
quamlibet tenue munusculum. Paullus porro non humane de provincia
loquitur: huius cupiditati occursurus est Furnius noster; plures
suspicari non possum. Haec novi: alia, quae possunt accidere, non cerno.
Multa tempus afferre et praeparata mutare scio; sed intra fines hos,
quaecumque acciderint, vertentur. Illud addo ad actiones C. Curionis, de
agro Campano; de quo negant Caesarem laborare, sed Pompeium valde velle,
ne vacuus advenienti Caesari pateat. Quod ad tuum decessum attinet,
illud tibi non possum polliceri, me curaturum, ut tibi succedatur; illud
certe praestabo, ne amplius prorogetur. Tui consilii est, si tempus, si
senatus coget, si honeste a nobis recusari non poterit, velisne
perseverare: mei officii est meminisse, qua obtestatione discedens mihi,
ne paterer fieri, mandaris.

------------------------------------------------------------------------

*XI. Scr. Romae inter Non. Maias et Non. Iunias a.u.c. 704.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Non diu, sed acriter nos tuae supplicationes torserunt; incideramus enim
in difficilem nodum: nam Curio tui cupidissimus, cui omnibus rationibus
comitiales dies eripiebantur, negabat se ullo modo pati posse decerni
supplicationes, ne, quod furore Paulli adeptus esset boni, sua culpa
videretur amisisse et praevaricator causae publicae existimaretur;
itaque ad pactionem descendimus, et confirmarunt consules se his
supplicationibus in hunc annum non usuros. Plane, quod utriusque
consulibus gratias agas, est; Paullo magis certe; nam Marcellus sic
respondit ei, se spem in istis supplicationibus non habere, Paullus, se
omnino in hunc annum non edicturum. Renuntiatum nobis erat Hirrum
diutius dicturum: prehendimus eum, non modo non fecit, sed, cum de
hostiis ageretur et posset rem impedire, si, ut numeraretur, postularet,
tacuit; tantum Catoni assensus est, qui de te locutus honorifice non
decrerat supplicationes; tertius ad hos Favonius accessit. Quare pro
cuiusque natura et instituto gratiae sunt agendae: his, quod tantum
voluntatem ostenderunt, pro sententia, cum impedire possent, non
pugnarunt; Curioni vero, quod de suarum actionum cursu tua causa
deflexit. Nam Furnius et Lentulus, ut debuerunt, quasi eorum res esset,
una nobiscum circumierunt et laborarunt Balbi quoque Cornelii operam et
sedulitatem laudare possum; nam cum Curione vehementer locutus est et
eum, si aliter fecisset, iniuriam Caesari facturum dixit, tum eius fidem
in suspicionem adduxit. Decrerant quidam, qui *** neque transigi
volebant, Domitii, Scipiones; quibus hac re ad intercessionem evocandam
interpellantibus venustissime Curio respondit se eo libentius non
intercedere, quod quosdam, qui decernerent, videret confici nolle. Quod
ad rem publicam attinet, in unam causam omnis contentio coniecta est, de
provinciis: in qua adhuc incubuisse cum senatu Pompeius videtur, ut
Caesar Id. Novembr. decedat; Curio omnia potius subire constituit quam
id pati, ceteras suas abiecit actiones. Nostri porro, quos tu bene
nosti, ad extremum certamen rem deducere non audent. Scena rei totius
haec: Pompeius, tamquam Caesarem non impugnet, sed, quod illi aequum
putet, constituat, ait Curionem quaerere discordias, valde autem non
vult et plane timet Caesarem consulem designari prius, quam exercitum et
provincias tradiderit; accipitur satis male a Curione, et totus eius
secundus consulatus exagitatur. Hoc tibi dico: si omnibus rebus prement
Curionem, Caesar defendet intercessorem; si?quod videntur?reformidarint,
Caesar, quoad volet, manebit. Quam quisque sententiam dixerit, in
commentario est rerum urbanarum: ex quo tu, quae digna sunt, selige;
multa transi, in primis ludorum explosiones et funerum et ineptiarum
ceterarum, plura habet utilia; denique malo in hanc partem errare, ut,
quae non desideres, audias quam quidquam, quod opus sit,
praetermittatur. Tibi curae fuisse de Sittiano negotio gaudeo; sed,
quoniam suspicaris minus certa fide eos esse, quos tibi misi, tamquam
procurator, sic agas, rogo.

------------------------------------------------------------------------

*XII. Scr. Romae mense Septembri a. u. c. 704.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Pudet me tibi confiteri et queri de Appii, hominis ingratissimi,
iniuriis, qui me odisse, quia magna mihi debebat beneficia, coepit et,
cum homo avarus, ut ea solveret, sibi imperare non posset, occultum
bellum mihi indixit, ita occultum tamen, ut multi mihi renuntiarent et
ipse facile animadverterem male eum de me cogitare. Posteaquam vero
comperi eum collegium tentasse, deinde aperte cum quibusdam locutum, cum
L. Domitio, ut nunc est mihi inimicissimo homine, deliberare, velle hoc
munusculum deferre Cn. Pompeio, ipsum ut reprehenderem et ab eo
deprecarer iniuriam, quem vitam mihi debere putaram, impetrare a me non
potui. Quid ergo est? tamen cum eius aliquot amicis, qui testes erant
meorum in illum meritorum, locutus sum. Posteaquam illum ne cui
satisfaceret quidem me dignum habere sensi, malui collegiae eius, homini
alienissimo et mihi propter amicitiam tuam non aequissimo, me obligare
quam illius simiae vultum subire. Id postquam resciit, excanduit et me
causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus
satisfecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer. Postea non
destitit arcessere Polam Servium accusatorem, inire cum Domitio
consilia. Quibus cum parum procederet, ut ulla lege mihi ponerent
accusatorem, compellari ea lege me volerunt, qua ipsi dicere non
poterant: insolentissimi homines summis Circensibusludis meis
postulandum me lege Scantinia curarunt. Vix hoc erat Pola elocutus, cum
ego Appium censorem eadem lege postulavi: quod melius caderet, nihil
vidi; nam sic est a populo et non infimo quoque approbatum, ut maiorem
Appio dolorem fama quam postulatio attulerit. Praeterea coepi sacellum,
in domo quod est, ab eo petere. Conturbat me more servi huius, qui tibi
litteras attulit; nam acceptis prioribus litteris amplius dies
quadraginta mansit. Quid tibi scribam, nesio: scis Domitio comitiorum
diem timori esse? te exspecto valde et quam primum videre cupio; a te
peto, ut meas iniurias proinde doleas, ut me existimas et dolere et
ulcisci tuas solere.

------------------------------------------------------------------------

*XIII. Scr. Romae inter Non. Maias et Non. Iunias a.u.c. 704.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Gratulor tibi affinitatem viri medius fidius optimi; nam hoc ego de illo
existimo: cetera porro, quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit, et
aetate iam sunt decussa et consuetudine atque auctoriate tua, pudore
Tulliae, si qua restabunt, confido celeriter sublatum iri; non est enim
pugnax in vitiis neque hebes ad id, quod melius est, intelligendum.
Deinde?quod maximum est?ego illum valde amo. Voles, Cicero, Curionem
nostrum lautum intercessionis de porvinciis exitum habuisse: na, cum de
intercessione referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto,
primaque M. Marcelli sententia pronuntiata esset, qui agendum cum
tribunis pl. censebat, frequens senatus in alia omnia iit; stomacho est
scilicet Pompeius Magnus nunc ita languenti, ut vix id, quod sibi
placeat, reperiat: transierant illuc, rationem esse eius habendam, qui
neque exercitum neque provincias traderet. Quemadmodum hoc Pompeius
laturus sit, cum cognoro, scribam: quidem rei publicae futurum sit, si
aut armis resistat aut non curet, vos senes divites videritis. Q.
Hortensius, cum has litteras scripsi, animam agebat.

------------------------------------------------------------------------

*XIV. Scr. Romae mense Septembri. a.u.c. 704.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Tanti non fuit Arsacen capere et Seleuceam expugnare, ut earum rerum,
quae hic gestae sunt, spectaculo careres: numquam tibi oculi doluissent,
si in repulsa Domitii vultum vidisses. Magna illa comitia fuerunt et
plane studia ex partium sensu apparuerunt: perpauci necessitudinem
secuti officium praestiterunt. Itaque mihi est Domitius inimicissimus,
ut ne familiarem quidem suum quemquam tam oderit quam me, atque eo
magis, quod per iniuriam sibi putat ereptum auguratum, cuius ego auctor
fuerim. Nunc furit tam gavisos homines suum dolorem unumque move
studiosiorem Antonii: nam Cn. Saturninum adolescentem adolescens ipse
Cn. Domitius reum fecit, sane quam superiore a vita invidiosum; quod
iudicium nunc in exspectatione est, etiam in bone spe post Sex. Peducaei
absolutionem. De summa re publica saepe tibi scripsi me ad annum pacem
non videre, et, quo propius ea contentio, quam fieri necesse est,
accedit eo clarius id periculum apparet. Propositum hoc est, de quo, qui
rerum potiuntur, sunt dimicaturi, quod Cn. Pompeius constituit non pati
C. Caesarem consulem aliter fieri, nisi exercitum et provincias
tradiderit, Caesari autem persuasum est se salvum esse non posse, si ab
exercitu recesserit; fert illam tamen condicionem, ut ambo exercitus
tradant. Sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad occultam recidit
obtrectationem, sed ad bellum se erumpit. Neque, mearum rerum quid
consilii capiam, reperio?quod non dubito quin te quoque haec deliberatio
sit perturbatura?; nam mihi cum hominibus his et gratia et
necessitudinem cum: causam illam, non homines odi. Illud te non arbitror
fugere, quin homines in dissensione domestica debeant, quamdiu civiliter
sine armis certetur, honestiorem sequi partem, ubi ad bellum et castra
ventum sit, firmiorem, et id melius statuere, quod tutius sit. In hac
discordia video Cn. Pompeium senatum quique res iudicant secum
habiturum, ad Caesarem omnes, qui cum timore aut mala spe vivant,
accessuros; exercitum conferendum non esse. Omnino satis spatii est ad
considerandas utriusque copias et eligendam partem. Prope oblitus sum,
quod maxime fuit scribendum: scis Appium censorem hic ostenta facere: de
signis et tabulis, de agri modo, de aere alieno acerrime agere?
persuasum est ei censuram lomentum aut nitrum esse: errare mihi videtur;
nam sordes eluere vult, venas sibi omnes et viscera aperit. Curre, per
deos atque homines! et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae
iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere; crede
mihi, est properandum. Curio noster sapienter id, quod remisit de
stipendio Pompeii, fecisse existimatur. Ad summam, quaeris, quid putem
futurum: si alteruter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas
impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit; uterque et animo et
copiis est paratus. Si sine suo periculo fieri posset, magnum et
iucundum tibi Fortuna spectaculum parabat.

------------------------------------------------------------------------

*XV. Scr. exeunte mense Februario a.u.c. 705.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn. Pompeium vidisti, qui
tantas turbas, qui tam nugax esset, commorit? ecquem autem Caesare
nostro acriorem in rebus gerendis, eodem in victoria temperatiorem aut
legisti aut audisti? Quid est? num tibi nostri milites, qui durissimis
et frigidissimis locis, teterrima hieme bellum ambulando confecerunt
malis orbiculatis esse pasti videntur? "Quid? tam," inquis, "gloriose
omnia?" Immo, si scias, quam sollicitus sim, tum hanc meam gloriam, quae
ad me nihil pertinet, non derideas; quae tibi exponere nisi coram non
possum, idque celeriter fore spero; nam me, cum expulisset ex Italia
Pompeium, constituit ad urbem vocare, id quod iam existimo confectum,
nisi si maluit Pompeius Brundisii circumsederi. Peream, si minima causa
est properandi isto mihi, quod te videre et omnia intima conferre
discupio, habeo autem quam multa. Hui vereor, quod solet fieri, ne, cum
te videro, omnia obliviscar. Sed tamen quod ob scelus iter mihi
necessarium retro ad Alpes versus incidit? Ideo, quod Intimelii in armis
sunt, neque de magna causa: Bellienus, verna Demetrii, qui ibi cum
praesidio erat, Domitium quendam, nobilem illic Caesaris hospitem, a
contraria factione nummis acceptis comprehendit et strangulavit; civitas
ad arma iit; eo nunc cum cohortibus mihi per nives eundum est. "Usque
quaque," inquis, "se Domitii male dant." Vellem quidem Venere prognatus
tantum animi habuisset in vestro Domitio, quantum Psecade natus in hoc
habuit. Ciceroni f. s. d. [filio salutem do.]

------------------------------------------------------------------------

*XVI. Scr. mense Aprili (circiter Id.) a.u.c. 705.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare
ostendisti neque, id quid esset, perscripsisti neque non tamen, quale
esset, quod cogitares, aperuisti, has ad te illico litteras scripsi. Per
fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro, ne quid gravius de
salute et incolumitate tua consulas; nam deos hominesque amicitiamque
nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse, sed,
postquam Caesarem convenerim sententiamque eius, qualis futura esset
parta victoria, cognoverim, te certiorem fecisse. Si existimas eandem
rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus
ferendis, erras: nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam
loquitur: iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus
est; non mehercules erit deprecationi locus. Quare, si tibi tu, si
filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si
aliquid apud te nos, si vir optimus, gener tuus, valemus, quorum
fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam, in cuius victoria
salus nostra est, odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem
contra salutem tuam habeamus?; denique illud cogita: quod offensae
fuerit in ista cunctatione, te subisse; nunc te contra victorem Caesarem
facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eod fugatos accedere,
quos resistentes sequi nolueris, summae stultitiae est. Vide, ne, dum
pudet te parum optimatem esse, parum diligenter, quid optimum sit,
eligas. Quod si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum, quid de
Hispaniis agamus, scitur, exspecta; quas tibi nuntio adventu Caesaris
fore nostras. Quam isti spem habeant amissis Hispaniis, nescio; quod
porro tuum consilium sit ad desperatos accedere, non medius fidius
reperio. Hoc, quod tu non dicendo mihi significasti, Caesar audierat ac,
simulatque "Ave" mihi dixit, statim, quid de te audisset, exposuit:
negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret,
quibus maxime ad remanendum commoveri posses. Me secum in Hispaniam
ducit; nam, nisi ita faceret, ego prius, quam ad urbem accederem,
ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem
atque omni vi te retinuissem. Etiam atque etiam, Cicero, cogita, ne te
tuosque omnes funditus evertas, ne te sciens prudensque eo demittas,
unde exitum vides nullum esse. Quod si te aut voces optimatium commovent
aut nonnullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes,
eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum ahec decernuntur, quae
iam erunt confecta. Id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo
et Caesarem non offendes.

------------------------------------------------------------------------

*XVII. Scr. Romae mense Martio a.u.c. 706.
CAELIUS CICERONI SAL.*

Ergo me potius in Hispania fuisse tum quam Formiis, cum tu profectus es
ad Pompeium! quod utinam aut Appius Claudius in ista parte C. Curio,
cuius amicitia me paullatim in hanc perditam causam imposuit; nam mihi
sentio bonam mentem iracundia et amore ablatam. Tu porro, cum ad te
proficiscens Arimino noctu venissem, dum mihi pacis mandata das ad
Caesarem et mirificum civem agis, amici officium neglexisti neque mihi
consuluisti. Neque haec dico, quod diffidam huic causae, sed, crede
mihi, perire satius est quam hos videre. Quod si timor vestrae
crudelitatis non esset, eiecti iampridem hinc essemus; nam hic nunc
praeter feneratores paucos nec homo nec ordo quisquam est nisi
Pompeianus. Equidem iam effeci, ut maxime plebs et qui antea noster fuit
populus vester esset. "Cur hoc?" inquis. Immo reliqua exspectate: vos
invitos vincere coegero. Arruntanum me Catonem: vos dormitis, nec haec
adhuc mihi videmini intelligere, qua nos pateamus et quam simus
imbecilli. Atque hoc nullius praemii spe faciam, sed, quod apud me
plurimum solet valere, doloris atque indignitatis causa. Quid istic
facitis? proelium exspectatis, quod firmissimum haec? vestras copias non
novi: nostri valde depugnare et facile algere et esurire consuerunt.

------------------------------------------------------------------------
------------------------------------------------------------------------
*Archeologhia*
	

Il futuro dell'Archeologia

	 

	

Fonti latine


M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER NONVS
Ad M. Varronem et Ceteros

------------------------------------------------------------------------
I <#1>  II <#2>  III <#3>  IV <#4>  V <#5>  VI <#6>  VII <#7>  VIII <#8>
 IX <#9>  X <#10>  XI <#11>  XII <#12>  XIII <#13>  XIV <#14>  XV <#15>
 XVI <#16>  XVII <#17> XVIII <#18>  XIX <#19>  XX <#20>  XXI <#21>  XXII
<#22>  XXIII <#23>  XXIV <#24>  XXV <#25>  XXVI <#26>

------------------------------------------------------------------------

*I. Scr. Romae a.u.c. 708 (post Kal. Octobres?).
CICERO VARRONI SAL.*

Ex iis litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi
esses, cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex iisdem
litteris potui suspicari. In spem tamen venio appropinquare tuum
adventum: qui mihi utinam solatio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur,
nullam ut allevationem quisquam non stultissimus sperare debeat; sed
tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare; scito enim
me, posteaquam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est
cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum dimiseram,
quod iis suscenserem, sed quod eorum me suppudebat; videbar enim mihi,
cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem,
praeceptis illorum non satis paruisse. Ignoscunt mihi, revocant in
consuetudinem pristinam teque, quod in ea permanseris, sapientiorem quam
me dicunt fuisse. Quamobrem, quoniam placatis iis utor, videor sperare
debere, si te viderim, et ea, quae premant, et ea, quae impendeant, me
facile transiturum. Quamobrem, sive in Tusculano sive in Cumano ad te
placebit sive, quod minime velim, Romae, dummodo simul simus, perficiam
profecto, ut id utrique nostrum commodissimum esse videatur.

------------------------------------------------------------------------

*II. Scr. Romae exeunte mense Aprili a.u.c. 708.
CICERO VARRONI.*

Caninius tuus et idem noster, cum ad me pervesperi venisset et se
postridie mane ad te iturum esse dixisset, dixi ei me daturum aliquid;
mane ut peteret, rogavi: conscripsi epistulam noctu; nec ille ad me
rediit: oblitum credidi. Ac tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per
meos, nisi audissem ex eodem postridie te mane e Tusculano exiturum. At
tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, venit ad me
Caninius mane; proficisci ad te statim dixit. Etsi erat vlow illa
epistula, praesertim tantis postea novis rebus allatis, tamen perire
lucubrationem meam nolui et eam ipsam Caninio dedi; sed cum eo ut cum
homine docto et tui amantissimo locutus ea sum, quae pertulisse illum ad
te existimo. Tibi autem idem consilii do, quod mihimet ipsi, ut vitemus
oculos hominum, si linguas minus facile possumus; qui enim victoria se
efferunt, quasi victos nos intuentur, qui autem victos nostros moleste
ferunt, nos dolent vivere. Quaeres fortasse, cur, cum haec in urbe sint,
non absim, quemadmodum tu. Tu enim ipse, qui et me et alios prudentia
vincis, omnia, credo, vidisti, nihil te omnino fefellit: quis est tam
Lynceus, qui in tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat? Ac
mihi quidem iam pridem venit in mentem bellum esse aliquo exire, ut ea,
quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem; sed
calumniabar ipse: putabam, qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum
esset, suspicaturum aut dicturum, etiamsi non suspicaretur: "hic aut
metuit et ea re fugit aut aliquid cogitat et habet navem paratam."
Denique, levissime qui suspicaretur et qui fortasse me optime novisset,
putaret me idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre non
possent. Haec ego suspicans adhuc Romae maneo, et tamen lelhytvw
consuetudo diuturna callum iam obduxit stomacho meo. Habes rationem mei
consilii; tibi igitur hoc censeo: latendum tantisper ibidem, dum
defervescat haec gratulatio, et simul, dum audiamus, quemadmodum
negotium confectum sit; confectum enim esse existimo, magni autem
intererit, qui fuerit victoris animus, qui exitus rerum, quamquam, quo
me coniectura ducat, habeo, sed exspecto tamen. Te vero nolo, nisi ipse
rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire; erit enim nobis
honestius, etiam cum hinc disceserimus, videri venisse in illa loca
ploratum potius quam natatum. Sed hoc tu melius; modo nobis stet illud:
una vivere in studiis nostris, a quibus antea delectationem modo
petebamus, nunc vero etiam salutem; non deesse, si quis adhibere volet,
non modo ut architectos, verum etiam ut fabros, ad aedificandam rem
publicam, et potius libenter accurrere; si nemo utetur opera, tamen et
scribere et legere politeaw et, si minus in curia atque in foro, at in
litteris et libris, ut doctissimi veteres fecerunt, gubernare rem
publicam et de moribus ac legibus quaerere. Mihi haec videntur: tu quid
sis acturus et quid tibi placeat, pergratum erit, si ad me scripseris.

------------------------------------------------------------------------

*III. Scr. Romae medio mense Aprili a.u.c. 708.
CICERO VARRONI.*

Etsi, quid scriberem, non habebam, tamen Caninio ad te eunti non potui
nihil dare. Quid ergo potissimum scribam? quod velle te puto, cito me ad
te esse venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto
incendio civitatis in istia locis esse: dabimus sermonem iis, qui
nesciunt nobis, quocumque in loco simus, eundem cultum, eundem victum
esse. "Quid refert? tamen in sermonem incidemus." Valde id, credo,
laborandum est, ne, cum omnes in omni genere et scelerum et flagitiorum
volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio vituperetur. Ego vero
neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis enim sint haec misera,
quae sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc uberiores
fructus ferre videntur, quam olim ferebant, sive quia nulla nunc in re
alia acquiescimus, sive quod gravitas morbi facit, ut medicinae egeamus
eaque nunc appareat, cuius vim non sentiebamus, cum valebamus. Sed quid
ego nunc haec ad te, cuius domi nascuntur, glax' ew 'Aynaw? Nihil
scilicet, nisi ut rescriberes aliquid, me exspectares: sic igitur facies.

------------------------------------------------------------------------

*IV. Scr. in Tusculano mense Iunio a.u.c. 708.
CICERO VARRONI.*

Per dunatn me scito xat Didvron xrnein. Quapropter, si venturus es,
scito necesse esse te venire; sin autem non es, *dnaton est te venire.
Nunc vide, utra te xrsiw magis delectet, Chrysippi an haec, quam noster
Diodotus non concoquebat. Sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus,
loquemur; hoc etiam xat Xrsippon dunatn est. De Coctio mihi gratum
est; nam id etiam Attico mandaram. Tu si minus ad nos, nos accurremus ad
te: si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil.

------------------------------------------------------------------------

*V. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 708.
CICERO VARRONI.*

Mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque solum propter rei
publicae, sed etiam propter anni tempus; quare istum diem probo, itaque
eundem ipse sequar. Consilii nostri, ne si eos quidem, qui id secuti non
sunt, non poeniteret, nobis poenitendum putarem; secuti enim sumus non
spem, sed officium, reliquimus autem non officium, sed desperationem:
ita verecundiores fuimus, quam qui se domo non commoverunt, saniores,
quam qui amissis opibus domum non reverterunt. Sed nihil minus fero quam
severitatem otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor,
qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus non satisfacimus, quia
vivimus. Mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas veniendi, istic
te videbo; si minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam,
ut lavatio parata sit.

------------------------------------------------------------------------

*VI. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 708.
CICERO VARRONI.*

Caninius noster me tuis verbis admonuit, ut scriberem ad te, si quid
esset, quod putarem te scire oportere. Est igitur adventus Caesaris
scilicet in exspectatione, neque tu id ignoras. Sed tamen, cum ille
scripsisset, ut opinor, se in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui,
ne id faceret; multos ei molestos fore ipsumque multis; Ostiae videri
commodius eum exire posse: id ego non intelligebam quid interesset; sed
tamen Hirtius mihi dixit et se ad eum et Balbum et Oppium scripsisse, ut
ita faceret, homines, ut cognovi, amantes tui. Hoc ego idcirco nosse te
volui, ut scires, hospitium tibi ubi parares, vel potius ut
utrubique?quid enim ille facturus sit, incertum est?, et simul ostentavi
tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum interesse. Quod ego cur
nolim, nihil video; non enim est ferre, si quid ferendum est, et
probare, si quid non probandum est; etsi, quid non probem, equidem iam
nescio, praeter initia rerum; nam haec in voluntate fuerunt. Vidi
enim?nam tu aberas?nostros amicos cupere bellum, hunc autem non tam
cupere quam non timere?ergo haec consilii fuerunt, reliqua necessaria?,
vincere autem aut hos aut illos necesse esse. Scio te semper mecum in
luctu fuisse, cum videremus cum illud ingens malum, alterius utrius
exercitus et ducum interitum, tum vero extremum malorum omnium esse
civilis belli victoriam: quam quidem ego etiam illorum timebam, ad quos
veneramus?crudeliter enim otiosis minabantur, eratque iis et tua invisa
voluntas et mea oratio?; nunc vero, si essent nostri potiti, valde
intemperantes fuissent, erant enim nobis perirati, quasi quidquam de
nostra salute decrevissemus, quod non idem illis censuissemus, aut quasi
utilius rei publicae fuerit eos etiam ad bestiarum auxilium confugere
quam vel emori vel cum spe, si non optima, at aliqua tamen vivere. "At
in perturbata re publica vivimus." Quis negat? sed hoc viderint ii, qui
nulla sibi subsidia ad omnes vitae status paraverunt; huc enim ut
venirem, superior longius, quam volui, fluxit oratio: cum enim te semper
magnum hominem duxerim, quod his tempestatibus es prope solus in portu
fructusque doctrinae percipis eos, qui maximi sunt, ut ea consideres
eaque tractes, quorum et usus et delectatio est omnibus istorum et actis
et voluptatibus anteponenda. Equidem hos tuos Tusculanenses dies instar
esse vitae puto, libenterque omnibus omnes opes concesserim, ut mihi
liceat vi nulla interpellante isto modo vivere: quod nos quoque
imitamur, ut possumus, et in nostris studiis libentissime conquiescimus;
quis enim hoc non dederit nobis, ut, cum opera nostra patria sive non
possit uti sive nolit, ad eam vitam revertamur, quam multi docti
homines, fortasse non recte, sed tamen multi etiam rei publicae
praeponendam putaverunt? Quae igitur studia magnorum hominum sententia
vacationem habent quandam publici muneris, iis concedente re publica cur
non abutamur? Sed plus facio, quam Caninius mandavit; is enim, si quid
ego scirem, rogarat, quod tu nescires, ego tibi ea narro, quae tu melius
scis quam ipse, qui narro. Faciam ergo illud, quod rogatus sum, ut
eorum, quae temporis huius sint, quae *** tua audiero, ne quid ignores.

------------------------------------------------------------------------

*VII. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 708.
CICERO VARRONI.*

Coenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae.
Mihi vero iam maturum videtur; nam, quod antea te calumniatus sum,
indicabo malitiam meam: volebam prope alicubi esse te, si quid bonae
salutis, sn te d' rxomnv; nunc, quoniam confecta sunt omnia,
dubitandum non est, quin equis viris: nam, ut audivi de L. Caesare
filio, mecum ipse:

   quid hic mihi faciet patri?

itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, coenitare. Quid
faciam? tempori serviendum est. Sed ridicula missa, praesertim cum sit
nihil, quod rideamus:

    Africa terribili tremit horrida terra tumultu;

itaque nullum est *poprohgmnon, quod non verear. Sed, quod quaeris,
quando, qua, quo, nihil adhuc scimus: istuc ipsum de Baiis, nonnulli
dubitant an per Sardiniam veniat; illud enim adhuc praedium suum non
inspexit, nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit. Ego omnino
magis arbitror per Siciliam Veliam, sed iam sciemus; adventat enim
Dolabella: eum puto magistrum fore.

   pollo mayhta xressonew didasxlvn.

Sed tamen, si sciam, quid tu constitueris, meum consilium accommodabo
potissimum ad tuum; quare exspecto tuas litteras.

------------------------------------------------------------------------

*VIII. Scr. in Arpinati pr. Non. Sextil. a.u.c. 709.
CICERO VARRONI.*

Etsi munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet
nisi concitatus, tamen ego exspectatione promissi tui moveor, ut
admoneam te, non ut flagitem; misi autem ad te quattuor admonitores non
nimis verecundos; nosti enim profecto os huius adolescentioris
Academiae. Ex ea igitur media excitatos misi, qui metuo ne te forte
flagitent; ego autem mandavi, ut rogarent. Exspectabam omnino iamdiu
meque sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem, quam aliquid
accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere; sed, cum tu
tardius faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non
potui, quin coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem
litterarum genere declararem. Feci igitur sermonem inter nos habitum in
Cumano, cum esset una Pomponius: tibi dedi partes Antiochinas, quas a te
probari intellexisse mihi videbar; mihi sumpsi Philonis. Puto fore, ut,
cum legeris, mirere nos id locutos esse inter nos, quod numquam locuti
sumus; sed nosti morem dialogorum. Posthac autem, mi Varro, quam
plurima, si videtur, et de nobis, inter nos: sero fortasse; sed
superiorum temporum Fortuna rei publicae causam sustineat, haec ipsi
praestare debemus. Atque utinam quietis temporibus atque aliquo, si non
bono, at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia exercere
possemus! quamquam tum quidem vel aliae quaepiam rationes honestas nobis
et curas et actiones darent; nunc autem quid est, sine his cur vivere
velimus? mihi vero cum his ipsis vix, his autem detractis ne vix quidem.
Sed haec coram et saepius. Migrationem et emptionem feliciter evenire
volo tuumque in ea re consilum probo. Cura, ut valeas.

------------------------------------------------------------------------

*IX. Scr. Romae mense Maio a.u.c. 706.
DOLABELLA S. D. CICERONI.*

S. v. g. v. et Tullia nostra recte v. Terentia minus belle habuit, sed
certum scio iam convaluisse eam; praeterea rectissime sunt apud te
omnia. Etsi nullo tempore in suspicionem tibi debui venire partium causa
potius quam tua tibi suadere, ut te aut cum Caesare nobiscumque
coniungeres aut certe in otium referres, praecipue nunc iam inclinata
victoria ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem nisi in eam,
qua scilicet te tibi suadere videar, quod pie tacere non possim; tu
autem, mi Cicero, si haec accipies, ut, sive probabuntur tibi sive non
probabuntur, ab optimo certe animo ac deditissimo tibi et cogitata et
scripta esse iudices. Animadvertis Cn. Pompeium nec nominis sui nec
rerum gestarum gloria neque etiam regum ac nationum clientelis, quas
ostentare crebro solebat, esse tutum, et hoc etiam, quod infimo cuique
contingit, illi non posse contingere, ut honeste effugere possit, pulso
Italia, amissis Hispaniis, capto exercitu veterano, circumvallato nunc
denique, quod nescio an nulli umquam nostro acciderit imperatori.
Quamobrem, quid aut ille sperare possit aut tu, animum adverte pro tua
prudentia; sic enim facillime, quod tibi utilissimum erit consilii,
capies. Illud autem a te peto, ut, si iam ille evitaverit hoc periculum
et se abdiderit in classem, tu tuis rebus consulas et aliquando tibi
potius quam cuivis sis amicus: satisfactum est iam a te vel officio vel
familiaritati, satisfactum etiam partibus et ei rei publicae, quam tu
probabas. Reliquum est, ut, ubi nunc est res publica, ibi simus potius,
quam, dum illam veterem sequamur, simus in nulla. Quare velim, mi
iucundissime Cicero, si forte Pompeius pulsus his quoque locis rursus
alias regiones petere cogatur, ut tu te vel Athenas vel in quamvis
quietam recipias civitatem; quod si eris facturus, velim mihi scribas,
ut ego, si ullo modo potero, ad te advolem. Quaecumque de tua dignitate
ab imperatore erunt impetranda, qua est humanitate Caesar, facillimum
erit ab eo tibi ipsi impetrare, et meas tamen preces apud eum non
minimum auctoritatis habituras puto. Erit tuae quoque fidei et
humanitatis curare, ut is tabellarius, quem ad te misi, reverti possit
ad me et a te mihi litteras referat.

------------------------------------------------------------------------

*X. Scr. Romae exeunte mense Febr. aut ineunte Mario a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. P. DOLABELLAE.*

Non sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare; nec mehercule
habebam, quid scriberem, nisi te a me mirabiliter amari, de quo etiam
nihil scribente me te non dubitare certo scio. Omnino mihi magis
litterae sunt exspectandae a te, quam a me tibi; nihil enim Romae
geritur, quod te putem scire curare, nisi forte scire vis me inter
Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. Profert alter, opinor, duobus
versiculis expensum Niciae; alter, Aristarchus, hos beljei. Ego
tamquam criticus antiquus iudicaturus sum, utrum sint to poihto an
parembeblhmnoi. Puto te nunc dicere: "oblitusne es igitur fungorum
illorum, quos apud Niciam, et ingentium cularum cum sophia septimae?"
Quid ergo? tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas, ut ne in
foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant? Sed tamen suavissimum
sumbivtn nostrum praestabo integellum, nec committam, ut, si ego eum
condemnaro, tu restituas, ut habeat Bursa Plancus, apud quem litteras
discat. Sed quid ago? cum mihi sit incertum, tranquillone sis animo an,
ut in bello, in aliqua maiuscula cura negotiove versere, labor longius;
cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum, scribam ad te
pluribus. Te tamen hoc scire volo, vehementer populum sollicitum fuisse
de P. Sullae morte, antequam certum scierit: nunc quaerere desierunt,
quo modo perierit; satis putant se scire, quod sciunt. Ego ceteroqui
animo aequo fero: unum vereor, ne hasta Caesaris refrixerit.

------------------------------------------------------------------------

*XI. Scr. Asturae mense Martio a.u.c. 709.
CICERO DOLABELLAE S.*

Vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares quam eo casu,
quo sum gravissime afflictus; quem ferrem certe moderatius, si te
haberem; nam et oratio tua prudens et amor erga me singularis multum
levaret; sed, quoniam brevi tempore, ut opinio nostra est, te sum
visurus, ita me affectum offendes, ut multum a te possim iuvari, non quo
ita sim fractus, ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae
succumbendum putem, sed tamen hilaritas illa nostra et suavitas, quae te
praeter ceteros delectabat, erepta mihi omnis est; firmitatem tamen et
constantiam, si modo fuit aliquando in nobis, eandem cognosces, quam
reliquisti. Quod scribis proelia te mea causa sustinere, non tam id
laboro, ut, si qui mihi obtrectent, a te refutentur, quam intelligi
cupio, quod certe intelligitur, me a te amari. Quod ut facias, te etiam
atque etiam rogo ignoscasque brevitati litterarum mearum; nam et
celeriter una futuros nos arbitror et nondum sum satis confirmatus ad
scribendum.

------------------------------------------------------------------------

*XII. Scr. in Puteolano mense Decembri a.u.c. 709.
CICERO DOLABELLAE.*

Gratulor Baiis nostris, si quidem, ut scribis, salubres repente factae
sunt; nisi forte te amant et tibi assentantur et tamdiu, dum tu ades,
sunt oblitae sui; quod quidem si ita est, minime miror caelum etiam et
terras vim suam, si tibi ita conveniat, dimittere. Oratiunculam pro
Deiotaro, quam requirebas, habebam mecum, quod non putaram: itaque eam
tibi misi; quam velim sic legas, ut causam tenuem et inopem nec
scriptione magno opere dignam; sed ego hospiti veteri et amico
munusculum volui mittere levidense crasso filo, cuiusmodi ipsius oslent
esse munera. Tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et
gravitas aliorum infamet iniuriam.

------------------------------------------------------------------------

*XIII. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709.
CICERO DOLABELLAE SAL.*

C. Subernius Calenus et meus est familaris et Leptae nostri
familiarissimi pernecessarius: is cum vitandi belli causa profectus
esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum, ut in ea provincia esset,
in qua nemo nostrum post Afranium superatum bellum ullum fore putarat,
incidit in ea ipsa mala, quae summo studio vitaverat; oppressus est enim
bello repentino, quod bellum commotum a Scapula ita postea confirmatum
est a Pompeio, ut nulla ratione ab illa miseria se eripere posset. Eadem
causa fere est M. Planii Heredis, qui est item Calenus, Leptae nostri
familiarissimus. Hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore cura,
studio, sollicitudine animi commendare non possim. Volo ipsorum causa,
meque in eo vehementer et amicitia movet et humanitas; Lepta vero cum
ita laboret, ut eius fortunae videantur in discrimen venire, non possum
ego non aut proxime atque ille aut etiam aeque laborare. Quapropter,
etsi saepe expertus sum. quantum me amares, tamen sic velim tibi
persuadeas, id me in hac re maxime iudicaturum. Peto igitur a te vel, si
pateris, oro, ut homines miseros et fortuna, quam vitare nemo potest,
magis quam culpa calamitosos conserves incolumes velisque per te me hoc
muneris cum ipsis amicis hominibus, cum municipio Caleno, quocum mihi
magna necessitudo est, tum Leptae, quem omnibus antepono, dare. Quod
dicturus sum, puto equidem non valde ad rem pertinere, sed tamen nihil
obest dicere: res familiaris alteri eorum valde exigua est, alteri vix
equestris; quapropter, quoniam iis Caesar vitam sua liberalitate
concessit nec est, quod iis praeterea magno opere possit adimi, reditum,
si me tantum amas, quantum certe amas, hominibus confice, in quo nihil
est praeter viam longam, quam idcirco non fugiunt, ut et vivant cum suis
et morantur domi: quod ut enitare contendasque vel potius ut
perficias?posse enim te mihi persuasi?, vehementer te etiam atque etiam
rogo.

------------------------------------------------------------------------

*XIV. Scr. in Pompeiano IV. Non. Maias a.u.c. 710.
CICERO DOLABELLAE CONSULI SUO S.*

Etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam
laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri
cumulari me maximo gaudio, quod vulgo hominum opinio socium me ascribat
tuis laudibus. Neminem conveni?convenio autem quotidie plurimos; sunt
enim permulti optimi viri, qui valetudinis causa in haec loca veniant,
praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei; qui omnes, cum te
summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias
agunt; negant enim se dubitare, quin tu meis praeceptis et consiliis
obtemperans praestantissimum te civem in singularem consulem praebeas:
quibus ego quamquam verissime possum respondere te, quae facias, tuo
iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque
plane assentior, me imminuam tuam laudem, si omnis a meis consiliis
profecta videatur, neque valde nego, sum enim avidior etiam, quam satis
est, gloriae et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi
Agamemnoni, regum regi, fuit honestum, habere aliquem in consiliis
capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere
laudibus quasi alumnum disciplinae meae. L. quidem Caesar, cum ad eum
aegrotum Nepolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis
doloribus, tamen ante, quam me plane salutavit, "o mi Cicero," inquit,
"gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam, quantum si ego apud
sororis filium valerem, iam salvi esse possemus; Dolabellae vero tuo et
gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus
vere consulem dicere"; deinde multa de facto ac de re gesta tua: nihil
magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae
salutarius; atque haec una vox omnium est. A te autem peto, ut me hanc
quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex
parte in societatem tuarum laudum venire patiare. Quamquam, mi
Dolabella?haec enim iocatus sum? libentius omnes meas, si modo sunt
aliquae meae laudes, ad te transfuderim, quam aliquam partem exhauserim
ex tuis; nam, cum te semper tantum dilexerim, quantum tu intelligere
potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum, ut nihil umquam in amore
fuerit ardentius; nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil
pulchrius, nihil amabilius. Semper amavi, ut scis, M. Brutum propter
eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque
constantiam: tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem, ut mirarer
locum fuisse augendi in eo, quod mihi iampridem cumulatum etiam
videbatur. Quis erat, qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam,
posse aliquid accedere? tantum accessit, ut mihi nunc denique amare
videar, antea dilexisse. Quare quid est, quod ego te hortor, ut
dignitati et gloriae servias? proponam tibi claros viros, quod facere
solent, qui hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum; te imitere
oportet, tecum ipse certes: ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis
non tui similem esse. Quod cum ita sit, hortatio non est necessaria,
gratulatione magis utendum est; contigit enim tibi, quod haud scio an
nemini, ut summa severitas animadversionis non modo non invidiosa, sed
etiam popularis esset et cum bonis omnibus, tum infimo cuique
gratissima. Hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer
felicitati tuae; sed contigit magnitudine cum animi, tum etiam ingenii
atque consilii; legi enim concionem tuam: nihil illa sapientius; ita
pedetentim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus,
ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret.
Liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu, neque solum ad
tempus maximam utilitatem attulisti, sed etiam ad exemplum: quo facto
intelligere debes in te positam esse rem publicam tibique non modo
tuendos, sed etiam ornandos esse illos viros, a quibus initium
libertatis profectum est. Sed his de rebus coram plura propediem, ut
spero: tu quoniam rem publicam nosque conseras, fac, ut diligentissime
te ipsum, mi Dolabella, custodias.

------------------------------------------------------------------------

*XV. Scr. Romae post VII. Kal. Sextiles a.u.c. 708.
CICERO PAETO S.*

Duabus tuis epistulis respondebo: uni, uam quatriduo ante acceperam a
Zetho; alteri, quam attulerat Phileros tabellarius. Ex prioribus tuis
litteris intellexi pergratam *** tibi perspectum esse gaudeo; sed, mihi
crede, non perinde, ut est reapse, ex litteris perspicere potuisti: nam,
cum a satis multis?non enim possum aliter dicere?et coli me videam et
diligi, nemo est illorum omnium mihi te iucundior; nam, quod me amas,
quod id et iampridem et constanter facis, est id quidem magnum atque
haud scio an maximum, sed tibi commune cum multis, quod tu ipse tam
amandus es tamque dulcis tamque in omni genere iucundus, id est proprie
tuum; accedunt non Attici, sed salsiores, quam illi Atticorum, Romani
veteres atque urbani sales, ego autem?existimes licet quidlibet?mirifice
capior facetiis, maxime nostratibus, praesertim cum eas videam primum
oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est infusa peregrinitas, nunc
vero etiam bracatis et Transalpinis nationibus, ut nullum veteris
leporis vestigium appareat. Itaque, te cum video, omnes mihi Granios,
omnes Lucilios?vere ut dicam,?Crassos quoque et Laelios videre videor:
moriar, si praeter te quemquam reliquum habeo, in quo possim imaginem
antiquae et vernaculae festivitatis agnoscere. Ad hos lepores cum amor
erga me tantus accedat, miraris me tanta perturbatione valetudinis tuae
tam graviter exanimatum fuisse? Quod autem altera epistula purgas te non
dissuasorem mihi emptionis Neapolitanae fuisse, sed auctorem
moderationis, urbane, neque ego aliter accepi; intellexi tamen idem,
quod his intelligo litteris, non existimasse te mihi licere id, quod ego
arbitrabar, res has non omnino quidem, sed magnam partem relinquere.
Catulum mihi narras et illa tempora: quid simile? ne mihi quidem ipsi
tunc placebat diutius abesse ab rei publicae custodia; sedebamus enim in
puppi et clavum tenebamus; nunc autem vix est in sentina locus. An minus
multa senatus consulta futura putas, si ego sim Neapoli? Romae cum sum
et urgeo forum, senatus consulta scribuntur apud amatorem tuum,
familiarem meum; et quidem, cum in mentem venit, ponor ad scribendum et
ante audio senatus consultum in Armeniam et Syriam esse perlatum, quod
in meam sententiam factum esse dicatur, quam omnino mentionem ullam de
ea re esse factam. Atque hoc nolim me iocari putes; nam mihi scito iam a
regibus ultimis allatas esse litteras, quibus mihi gratias agant, quod
se mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo reges appellatos,
sed omnino natos nesciebam. Quid ergo est? tamen, quamdiu hic erit
noster hic praefectus moribus, parebo auctoritati tuae; cum vero aberit,
ad fungos me tuos conferam. Domum si habebo, in denos dies singulos
